I, Distinctio 40, A. 2, Q. 2
I, Distinctio 40, A. 2, Q. 2
Utrum praedestinatio ponat certitudinem in eventu.
Secundo, supposito quod praedestinatio iion inferat necessitatem libero arbitrio , quod non possit aiiter esse, quaeritur, utrum ponat certitudinem in eventu, scilicet, ut nunquam aliter eveniat, nisi sicut Deus praedefmivit. Et quod sic , ostenditur:
1. Primo wuctoritate loannis decimo tertio ' : iligo scio, quos elegerim; et secundae ad Timotheum secundo: Novit Deus, qui sunt eius: ergo si di- vina cognitio est certa et infallibilis, et falleretur, si non salvarentur illi quos novit esse suos certitudi- naliter, ergo verum est, quod sic evenit, sicut prae- deflnivil Deus, ef sic etc.
2. Itera, primae loannis secundo^: Ex nobis exierunt, sed ex nobis non erant. Ponit illud ergo pro signo: quod illud est signum, quod liomo non fuit electus, quando non perseveravit in bono fiha- liter. Si ergo illud signum est rectum, certum est, quod omnes praedestinati et soli in gratia flnaliter perseverant; et si hoc certum est, quod soli salvan- tur et onmes : ergo certitudo est in eventu.
3. Item, Augustinus in libro de Bono perseve- rantiae": » Praedestinatio est praescientia beneficio- rum Dei, per quae certissime liberantur quicumque liberantur». Si igitur liberantur certissime, patet quod certitudo salutis est respectu personarura, et sic etc.
4. Item, Augustinus in Ubro de Correctione et gratia^ Certus est nuinerus electorum, qui non potest minui nec augeriw: ergo videtur, quod cer- titudo sit in quoto nuineio.
5. Item, hoc videtur ratione, quia "in domo Patris sunt multae mansiones", sicut dicitur Ioannis decimo quarto: aut ergo praevidit Deus , qui debeant ibi habitare, aut non. Constat quod prae- vidil. qui debeant ibi esse: ergo si aiiqnis eorum desit, aliqua mansio vacua remanebit. Sed hoc est inconveniens et indecens in civitate superna: ergo certum est, quod quilibet praedestinatus locum suum habebit.
6. Item, numerus electorum a Deo praeflnitus est optima et decentissima ratione et proportione — si enim omnia fecit ordinatissime, multo fortius supernam civitatem — sed optima proporlio foedatur et perditur per augraentum et diminutionem : ergo si non potest esse, ut sit ibi defectus ordinis et pro- portionis congruenlis, certitudinaliter tot salvabun- tur, et non plures nec pauciores quam" Deus praevidit.
Sed CONTRA : I . Quod non sit certitudo eventus quantum ad personas , videtur sic : Apocalypsis tertio': Tene quod habes, ne alius accipiat coro- nam tuam; Gregorius ibi: "Dum alius labitur, alius in locum eius subinducitur": ergo si unus vindi- cat sibi locum alterius, non ita evenit, sicut Deus ordinavit, iramo tota die flt transmutatio.
2. Item , super illud lob trigesimo quarto ' : Conteret muUos , (Jregorius ibideni: "Locum vitae, ahis cadentibus, alii soiliuntur".
3. Item, quod non sit certitudo quantum ad num.erum, videtur Lucae quinto": Rumpebatur rete; Glossa: "Non tot intrant de ludaeis, quot sunt prae- destinati": ergo pauciores salvantur, quam sint prae- destinati.
4. Item, Deuteronomii prinio'": Addat Deics ad hunc numerum multa millia; Glossa: "Ad hunc nuraerum praedeflnitum ^ in Dei praescientia , qui novil , qui sunt eius": ergo si Deus addit ad nu- merum praedefinitum , non est certitudo qnantuni ad numerum salvandorum.
5. Item, quod quantum ad neutrum sil cerli- tudo, videtur. Intelligamus ABC esse luimerum praedestinatorum, D E F numerum praescitorum ; tunc quaero: A ita bene potest damnari, sicut et D, et e converso D ita ' salvari, sicut A: ergo nuUa est certitudo quantum ad personas. Rursus , A potest damnari, et tunc solum remanent duo, et D salvari, et tunc erunt quatuor: ergo nuUa est certitudo quantum ad numerum.
6. Item, hoc ipsum ostenditur deducendo acl inconvenims. Si enim certum est, qui et quot sal- vabuntur, ita quod sic eveniet, et non aliter, quam- vis possit aliter ^ : ergo nullus praedestinatus damna- bitur aliquo casu vel eventu, et nullus praescitus salvabitur: ergo nallus debet curare, utrum faciat bene vel male, quia si praescitus est, quidquid faciat, in fine damnabitur; si praedestinatus , quid- quid faciat, in fine salvabitur; stultus est ergo, qui non comedit et laetatur , et non liabel bona in vita sua^.
CONCLUSIO.
Praedestinatio a parte rei evenientis non habet certitudinem in eventu, a parte Dei praecognoscentis et disponentis habet certitudinem et infallibilitatis et immutabilitatis.
Respondeo: Dicendum, quod est dicere certitudinem a parte rei evenientis , et a parte Dei prae- ordinantis \ Si loquamur de certitudine a parte rei, cum haec dicatur contra contingentiam , sic dico, qviod iion est maior cerlitudo in numero electorum, quam sit in numero aliorum futurorum contingentium, quia pendet eventus nostrae salutis et damnationis ex arbitrii nostri libertate. Si autem loquamur de certitudine a parte Dei praecognoscentis , sic cerlus est eventus salutis ^ certitudine infallibilitatis, quia divina praescientia iion fallitur, et ideo semper evenit, conciusios. ut praescivit. Cerlnni etiam est certitudine immuta- bililatis , quia divina dispositio et ordinatio uon variatur, ut modo unum eligat et modo alium, sed qui serael electus est, semper fuit et erit, et non alius.
Rationes ad priniam partem inductae procedunL Ad argi;. in de certitudine eventus, non quantum ad necessita- tem , sed quantura ad infallibilitatem aeternae prae- cognitionis , et quantum ad invariabilitatem aeternae praeordinationis.
1. 2. Ad illud ergo quod obiicitur, qiiod aliussoiuMot altenus locum accipit et coronam; dicendum, quod locus aeternae mansionis et corona relributionis ali- cui debetur secundum reputalionem iustitiae ' , oistinoii. alicui secundum praedefvnitionem praescientiae. Et contingit, quod unus locus debetur alicui secundum praesentem iustitiam, eo quod, illo cadente, alius intrat, cui debetur secundum praedefinitionem ae- ternam. Quando vero alicui debetur locus secundura praedefinitionem aeternam, potesl quidein cadere et locum perdere, et alius, qui noii est praedesti- natus, potest acquirere; sed tamen hoc nunquam eveniet. Quia ergo praescitus iustus frequenter locum aetcrnae mansionis perdit, quein alius paris meriti acquirit; et nemo scit, utrum sit praescitus, vel praedestinatus : ideo, quamvis sciat, se esse iustum, tiraere debet, ne araittat locum. Et ad hunc ti- morem hortatur beatus loannes in praedicta aucto- rilate Apocalypsis. Et hic timor bonus est omnibus, Notamiii et praescitis et praedestinatis, quia humiliat et sol- licitat. Econtra, certitudo de electione elevat in tumorem et deprimit in torporem; ideo secundum ordinatissimam dispensationem ^ hoc factuin est, ut nulli reveletur , an sit praedestinatus, nisi sit a Deo confirmatus in bono, ut non possit elevari per su- perbiam vel torpere per negligenliam. Patet ergo, quod illa auctoritas non signiflcat mntationein fieri in praescientia , vel aliter evenire, cpiam Deus prae- scivit, sed quod qui actuahter iustus est potest locum , quo dignus est, perdere perdendo iustitiam, et quod qni peccator est potest locum sibi indebi- tum ' acquirere accpiirendo iustitiam ; et hoc tota die contingit. — ■Exemplum in veteri Testaraento ma- EsempH' nifestum fuit de Saule et David in regno, cui sci- licet Sauli recte potuit dici: Tene quod habes , id est humilitatem et iustitiam, ne alius accipiat co- ronam tuam, id est tibv debitam secundmn statum praesentem, alii tamen debitam secundum disposi- tionem aeternam '". Exemplum etiam est in coronis quadraginta Martyrura.
3. 4. Ad illud quod obiicitur de diminutione et augmento, dicendum, quod totum referendain est illud ad statinn praesentis iustitiae. Nam ilia Glossa: "Non tot intrant". intelligitur tempore primitivae Ecclesiae, quia multi intralount in teinpore finalis Ecclesiae. Similiter quod dicitur. quod Deus addat ad himc numerum , intelligitur iustificando plures et vocando ad fidem.
5. Ad illud quod obiicitur, quod possunt esse plures et pauciores et alii , quam sint praesciti : ergo ibi non est certitudo; dicendum, quod non est certitudo necessitalis , est tamen certitudo infalli- bilitatis. Quamvis enlra possint esse alii et plures, tamen nunquam erunt; et si essent, tunc ab aeterno praedestinati essent: ideo non potest ibi cadere ali- qua mutatio.
6. Ad illud quod obiicitur, quod si ita evenit, tunc frustra laborat praescitus et praedestinatus; dicendum, quod illud est argnmentum stultorum ', quod ducit eos in torporemetinipietatis excusationem. Et ideo primo ostendendum est, eos stulte arguere, inferendo a simili, dicendo sic : Deus praeordinavit, uaiio i. utrum tu debeas cras vivere, an non; ad quid ergo comedis et bibis ? Qui sic argueret et tali rationi consentiret, argueretur dementiae; similiter in pro- posito. — Secundo respondetur contra arguendo: tu natio -2. dicis, quod Deus praedestinat, et ego dico, quod Deus tanquam iustus iudex iuste remunerat. "NuUum ergo bonum irremuneratum, nullum malum impunitum^": ergo nullus laborat sine fructu, nuUus torpescit sine damno. — Et propterea dicendum , quod praedicta Ratio 3. argumentatio deficit: procedit enim, ac si Deus praedestinaret et praesciret in omnem eventum ; sed non praedestinat hominera ad salutem nisi per me- rita, nec reprobat, ut perveniat in damnationera sine meritis. Et ideo non solum est nostra salus ex parte Dei, sed etiam ex parte nostra; et cum ipse velit, omnes salvos fleri'' et omnibus gratiara im- pertiri, solum ex nostra raaiitia vel negligentia venit defectus nostrae salutis.