Text List

I, Distinctio 40, A. 3, Q. 1

I, Distinctio 40, A. 3, Q. 1

Utrum electio sit in Deo ab aeterno, an ex tempore.

Quod autem electio in Deo sit aeternaliter , ostenditur:

1. Primo auctoritate Apostoli ad Ephesios primo: "Elegit nos ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati coram ipso".

2. Item , Ioannis decimo tertio: "Ego scio, quos elegerim" ; sed omnes elegerat teinporaliter , qui erant eius discipuli: ergo est alia eiectio in Deo quam temporalis.

3. Item, quod electio sit in Deo, videtur per ratimem, quia omnis agens discrete et ordinate, est agens per electionem ' : sed Deus est liuiHsmodi: ergo in Deo est ponere electionem.

4. Item , quod ab aeterno videtur , quia omnis dilectio , quae est specialiter aliquorum , non tantum est dilectio , sed etiam electio ' ; sed praedestinatio Dei non esl omnium hominum, sed solum salvan- dorum, et praedestinatio non esl sine dilectione, ergo neque sine electione ; sed illa ab aeterno : ergo et ista.

Sed contra: 1. Damascenus: "Electio non cadit in Deum , quia divina natura non est possibihs ad ignorantiam".

2. Item, eligere est alterura alteri praeoptare; sed Deus vult omnes homines salvos fieri " ; ■ ergo videtur, quod electio non sit in Deo.

3. Item, videtur quod solum sit in Deo tem- porallter — electio enim non esset, si homo perslitis- set, ergo videtur, quod lapsus hominis faciat ad ele- ctionem — sed lemporale non facit ad esse aeterni ': ergo electio non est aeterna, sed temporalis.

4. Item , electio est dissimiUter entium ' ; sed omnia in Deo aeternaliter sunt unum et similiter : ergo electio est rerum existentium in proprio ge- nere. Sed in proprio genere non sunt nisi ex tem- pore: ergo nec electio.

5. Item , electio est praeoptatio ; sed Deus nihil praeoptat alii quantum ad inlensionem affectus ° : ergo solum quantum ad excellentiam effectus. Sed effectum non est ponere nisi ex tempore: ergo etc.

6. Item , in plus est vocatio quam electio. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi, Matthaei vige- simo secundo " ; sed vocatio est temporalis : ergo vi- detur similiter quod electio.

Quaeritur ergo , cum vocalio sit temporalis , ' praedestinatio vero aeterna, unde hoc est. quod electio et temporalis est et aeterna.

Conclusio

Electio, sed non deliberativa, ab aeterno est in Deo, cuius manifestatio est electio temporalis.

Respondeo : Dicendum, quod electio dicitur dupliciter: uno modo, prout dicit dilectionem cum discretione solum , alio modo, prout dicit dile- clionem cum discretione praecedenle et delibera- tione et inquisitione. Et primo modo est in Deo , secundo modo " in creatura, in qua cadere potest ignorantia; et hoc secundo modo loquilur Dama- scenus.

2. Ad illud quod obiicitur , quod voluntas Dei *°^?j'j;„, et dilectio est sine discretione; dicendum, quod est voluntas antecedens et consequens: antecedens, qua ^^^f^'^; vult quantum in se est, consequens , qua vult cum lecuo. praescientia nostrae salutis; et prima quidem est omnium, secunda vero non '^ Secundum hunc mo- duni est dilectio duplex: una, quae respicit volunfa- tem antecedentem , et hac diligit oQines; est et alia, quae respicit consequentem , et liac diligit omnes salvandos, et haec est electio.

3. Ad ilhid quod obiicitur, quod electio non esset, nisi homo peccasset; dicendum, quod est ei eic-electio, qua eUgitur et separatur bonus a malo , et est electio, qua separatur melior a niinus bono. Haec secunda esset, si homo non peccasset; prima autem non esset, si homo non peccasset, non quia lapsus ahquid faciat ad rationem ehgendi, sed prae- visio lapsus ; et quamvis lapsus hominis fuerit tem- poralis, praevisio tamen eius fuit aeterna.

4. Ad illud quod obiicitur, quod electio est dis- similiter entium; dicendum, quod sicut dileclio du- canKii-plex est: quaedam, quae oritur ex consideratione ' dMna bonitatis , quaedam, quae est principium bonitatis; amana. ^.^ g/gcfto duplex cst : quacdam , quae causatur a diversitate et praeeminentia eligibilium , et haec con- sequitur ehgibilia, ut electio humana; quaedam, quae est 7-atio diversitatis in ehgendo, ut divina, et haec est dissimiJium, non quae sunt, sed quae futura sunt. Et talis praecedit et est aeterna ' ; nisi enim esset divina eleclio, omnes essemus reprobi et mah. Et sic patet illud.

5. Ad illud quod obiicitur, quod electio est praeopiatio; dicendum, quod praeoptatio ratione maioritatis effectus potest esse dupliciter : aut per i modum approbationis ^ , aut per modum dispositio- nis et praeordinationis. Per modum approbationis ponit effectum in actu, per raodum praeoixlinatio- nis et dispositionis ponit in potentia tantuni; et si- cut dispositio est aeterna, ita et praeoptatio.

6. Ad illud quod obiicitur de vocatione, quod solum est lemporalis ; dicendum, qnod vocatio dicit soiyuur actam Mi exteriorem , electio dicit actum ut witerfo- Sm.' '" rem, praedestinatio dicit actum ut anteriorem. Quo- niam igitur actus ut exterior connotat effectum ut exteriorem , ideo vocatio solum est temporalis. Rur- sus , quoniam actus ut anterior non habet rationem initiandi , ideo praedestinatio est solum aeterna. Sed quoniam actus interior per manifestationem flt exterior, hinc est, quod electio et dilectio' est ae- terna et temporalis.

Quod ergo obiicitur de vocatione, quod in plus est, ergo prior; dicendum, quod prior est secundum ra- tionem intelligendi tanquam conmiunior, sed non quan- tum ad ordinem durandi ; non enim est superius es- sentiale, sed effectus'' consequens. Et sic patent omnia.

PrevBack to TopNext