I, Distinctio 40, A. 4, Q. 1
I, Distinctio 40, A. 4, Q. 1
Utrum obduratio sit poena, an culpa.
1. Super illud ad Romanos nono': "Cuius vult ammi^.miseretur" etc. , Glossa Augustini: "Obduratio est nolle misereri": sed nolle misereri non est culpa, sed poena: ergo etc.
2. Itera, ibidem'': "Miseretur secundtim gra- tiam, quae gratis datur; obdurat autem secundum iudicium , quod meritis redditnr" ; sed constat , quod non redditur bonis meritis, ergo malis; sed quod inalis meritis redditur est poena: ergo obdu- ratio est poena.
3. Item, hoc ipsum videtur ratione, quia in hoc differt culpa et poena , ■ quia culpa est affectio voluntaria, poena autem est affectio involuntaria; sed obduralio cordis est involuntaria, quia nuUus vult dehabilitari sive obdurari: ergo etc.
4. Item, sicut se habet excaecatio ad intelle- ctum, sic obduratio ad affectuni; sed excaecatio dicit poenam, non culpam : ergo et obduratio.
Contra: 1. Super illud ad Romanos secundo: "Secundum duritiam" elc. , Glossa : "Induratio est induratae mentis in malitia pertinacia , per quam fit homo impoenitens" ; sed hoc dicit culpam: ergo etc.
2. Item, Augustinus de Praedestinatione Sancto- rum ' : "Obduratio niliil aliud est quam Dei obviare mandatis" ; sed obviare mandatis dicit inobedien- tiani: sed "peccatura, ut dicit Ainbrosius. nihil aliud est quain praevaricatio legis divinae et caeleslium inobedientia mandatorum": ergo oliduratio dicit pec- eatuin.
3. Itera, ratione videtur, quia nulla poena tem- poralis, secundum quod huiusmodi, opponitur gra- tiae gratificanti; sed obduralio opponitur gratiae gra- tificanti et inaxime gratiae finali: ergo obduratio non est poena, sed culpa.
4. Item, in hoc est differentia inter poenam et cuipain, quia, ut dicit Augustinus ^ "poena est ma- luin, quod patimur, culpa vero est malum, quod agimus" ; sed obdiirationem unusquisque facit sibi , sicut dicit Augustinus in libro de Gratia et libero arbitrio : "Induravil Dorainus Pharaonem iusto iu- dicio, sed ipse se hbero arbitrio". Et quod obdura- tio sit a nobis, patet: quia in Psalmo dissuadetur: "Nolite, inquit, obdurare corda vestra": ergo etc.
CONCLUSIO
Obduratio, ut dicit cor inhabile ad impressionem gratiae, est poena peccati; ut significat cor in peccato stabilitum, est dispositio praecedentis peccati; ut vero dicit cor rebelle, est peccatum in Spiritum sanctum.
Dicendum, quod obduratio in spi- ritibus est translative dicta ab obduratione in cor- poribus. In corporibus autem duritiam consequitur Tripiex pro-triplex proprietas, quamvis insit corpori per eandem nua^ °' naturam ; non sic spiritui ". Durum enim est inha- bile ad suscipiendum , est slabile ad permanendum, est iteruin forte ad rebellandum sive resistendum. Secunduin hunc triplicem modum cor obdurari di- citur tripliciter. Primo modo dicitur cor obduratum e.x. hoc, quod est inhabile ad irapressionem gratiae suscipiendani; et hoc modo sonat in passionem et est poena consequens culpam. Secundo modo dicitur cor obduratum, quod est in peccato stabiiitum, quod scilicet est inultum compactum ad amoreiii peccati; et hoc modo obduratio est peccatum cum dispositione sive dispositio peccati praecedentis. Tertio modo dicitur cor obduratum cor rebelle , quod vuit Deum et eius mandata et gratiam iinpu- gnare; et hoc inodo est speciale peccati genus, sci- licet peccatura in Spiritura sanctura.
1. 2. Et secundum istura modum triplicem di- versae auctoritates procedunt de obduratione, quae bm videntur sibi obviare: sed diversis viis proceduiit secundum merabra distinctionis praedictae. Conce- dendum est ergo, quod obduralio uno raodo est poena; concedendum est nihilominus, quod aJiis modis est culpa sive dispositio culpae.
3. 4. \d ilhid ergo quod obiicitur , quod poena gratiae non repugnat et etiam sonat in passioneni; dicendum, quod triplex est poena. Est enim quae- dam poena inflicta, quaedam contracta, quaedam acta. Poena inflicta simpliciter est passio et non repugnans* gratiae, ut fames, sitis et aegritudo. Poena contracla est fomes et concupiscenlia , et haec quidera passio est, et ideo poena, sed tamen inclinat ad actionem malara; et ideo gratiae repu- gnat iion quantura ad substantiara, sed quantum ad inclinationera. Poeua acta est sicut obduratio et gra- tiae expulsio, et liaec quidera poena est, quia pas- sio est; sed quia ex mala actione sive ex peccato est, et illud concomitatur inseparabiliter , ideo op- ponitur gratiae. Et ita patet, quod nihilominus est poena et passio; quamvis enim contingat per pro- priara actionem, nihilominus poena est, sicut patet in scabioso, qui in scalpendo se deleclatur, sed postea sentit in carne ardorem.