Text List

I, Distinctio 40, A. 4, Q. 2

I, Distinctio 40, A. 4, Q. 2

Utrum obduratio sit a Deo.

Secundo quaeritur, utrum obduratio sit a Deo sive sit effectus Dei reprobantis. Et quod sic, vi- detur :

1. Ad Romanos nono: "Cuius vult miseretur, et quem vult indurat" ; sed idem est aliquid fieri Deo auctoi^e et Deo volente: si ergo obduratio est Deo volente, ergo et Deo auctore.

2. Item , ibidem in Glossa "•' : "Obduratio est nolle misereri": aut ergo hic est praedicatio per causam, aut per inhaerentiam , aut per essentiam. Non per inhaerentiam vel per essentiam — in Deo enim est voluntas miserendi, nec tamen obduratio — ergo est dictum per causatn ; sed Deus non vult misereri aliquorum ut praescitorura, ut dicit Augu- stinus: ergo ab ipso est eorum obduratio.

3. Item , super iliud Exodi "" : Ego indurabo cor eius, dicit Augustinus: "Induravit Deus Pha- raonem iusto iudicio", ergo secundum hoc fuit iu- stum , Pharaonem indurari ; sed omne iustum a summa iustitia procedit, quae Deus est: ergo etc.

4. Item, ratione videtur, quia omne quod est aliquid, est a Deo: obduratio est aUquid: ergo se- cundum id quod est, est a Deo. Quod sit aliquid, patet, quia durum dicit naturalem potentiam \ sed molle dicil impotentiam. Ergo si moUities et in corporibus et spiritibus est aliquid, quod habet Deum causam, patet etc.

5. Item, quicumque habet curam aUcuius, si permitlit eum malefacere, cum possit probibere, vel perire, cum possit adiuvare, non inconvenien- ter dicitur causa sui maleficii vel peccati sive mali. Unde praelatus , qui subditos non corrigit, causa dicitur malorum in siibditis; similiter, qui habet unde pascat fame morientem, et non pascit, causa est inortis eius. Si ergo Deus potesl prohibere, ut affectus noster non ^ durescat, et potest pascere, ut non deficiat, et non facit; videtur, quod sibi sit ratio et causa indurationis attribuenda.

6. Item, Philosophus dat maximam: "Si aliquid est causa alicuius, et oppositum est causa oppositi", ut, si habere pulmonem est causa respirandi, et non habere est causa non respirandi. Sed velle mi- sereri est causa gratificationis: ergo nolle misereri est causa obdurationis.

7. Item, "si aliquid per sui praesentiam causa est ahcuius, per sui absentiam est causa oppositi", haec est alia maxima Philosophi '; sed Deus per sui praesentiam est causa mollificationis cordis: ergo per sui absentiam est causa obdurationis.

8. Item , si aliqua duo sunt omnino similia . aut proprietas aliqua non inest uni, quae non insit alii, anl si iiicsl . aliiiiiili' iiicsl. l'oiianlnr erpo hic duo pai'vnli. sicnl lacoh rl Ksan'. I»i'ms uiinin obdurat, ut Esau, alteruni non olxlnral. nl larob: er^o ('nm sint similes omnino qnanluin ail iialurain el qnanlnm ad merita, alinnde venil obdiiralio. Sed iion est dare nisi a Deo. ergo elr. .^'/' Ik ilini.^ . (piod :i di;diolp; contra: esto qnod duiliolns iinllo niodo si' inlro- mittal. nilnloiiiinns isle olidiii;diiliir.

9. Iteiii. oiimis elTectns. sive |iosilivus sive dele- ctivns. liabel cansain pro\iiii;ini rl iiiiiiiedi:il;iin: quaero crfio. qirie sil c;iiis;i olidiir:ilionis proxiina: ;iul eiiiiii fnljM iiriijiiKili^i . ;iill iicliiiilix, aut usus liberi arbilrii, ;iul nliiiu ginaUs , quia lunc oinni nec cutpa actualis . ip peccans obdurarelnr: net il II li. iil. Noii culpa ori- iu';ireiilii ■: siinililer ic oiiinis ;icln:diler libi-ri itr )ili-ii . qnia L'pi'oli;ilio is'\ esl in S lilieii ; i-liilrii. \\e- obdnnitio. ut e.^t coiinol:itiiii parvnlis, in qnibiis noii esl iisn? stat ergo. quod ciiliinlus Ih-I sil eiiisa. et boc vi- delur. qiiia ea posil;i poniiur elTeilns. Si eiiim Deus iion vnlt istius misereri, necesse csl, euiii obdurari.

CoNTR.-v: I. [oaunis sexlo': Omnis qui venit iiidameiii.i.arf me, non eiiciam foras: ergo paratns est Do- rainus omnes amplecti: ergo defectus illustralionis non venit ex parte Dei, sed ex parte nostra.

2. Item, .\pocalypsis terlio ' : Ecce sto ad ostium et pulso, si quis mihi aperuerit, intrabo acl illuni etc. Sed si peregriuus, vqlens hospitari, non recumbit in domo, non est causa ex parte sui, sed solum ostiarii : ergo similiter et obdurationis non est causa, nisi qui non recipit Deum pulsantem.

3. Itera, .\ugustinus super illud loannis'^: Lux in tenebris lucet, dicit: "Sicut caeco posito in sole praesens esl lux, et ipse absens est hrci, sic omni iniquo , qui caecus est corde , praesens est sapientia, et ipse est absens". Si ergo bonum est simile, cura caecitas sive privatio actus videndi non sit a sole, patet quod nec obduratio est a Deo.

4. Item, ,\nselmus'^: "Non ideo non habet ho- ino gratiam, quia Deus non dat, sed quia homo non accipit": ergo non debet dici obdnratio esse a Deo.

5. Item, ratione videtnr, qnia "optiini est opliiii;i ;iddiicere '" ; sed obdm';itio est pessiinum iiiler oiiiiii;i iiiala: ergo ipsam iioii elTicit Deus, qui est 0[itiinus.

6. Uem, obduratio animae reddit animam im- poteiitem ad bonnin, ergo est defectus;sed defectus aut non hahet causa.m, aut si habet, habet causam deticientem °, Deus autem nullius est causa deficiens: ergo obdnratio nnllo inodo est a Deo.

CONCLUSIO

Obduratio, prout est defectus, non est a Deo ; sed prout ordinatur a retribuente divina iustitia in poenam culpae, est a Deo.

Respondeo: Dicendum, quod oliduralio, in quan- (jaid tuin poena, dicit animae ineptiludinem, et ita dicit "''" (lefectum poenalem ; et poena omnis. in quantum t;ilis, est iusta el ordinala : ideo (WcaI defectum or- dinatum. lii quantum ergo defectus esl , non habet causam nisi deficientera ; haec autein non est Deus, condusi quia Deus non est causa deficiens, sed liberum ar- bitrium destitutum. In quantum vero ordinatum, habet causam merenlem, scilicet ipsara culpam, etconciusi causam ordinantem, scilicet retribuentera divinain iustitiam.

1. 2. 3. IUae igiUir tres aucloritates Apostoli soiuiio scilicet, Augustini et Glossae , et consimiles , quae """ dicunt, Deuin obdurasse aliquera , intelliguntur quan- tum ad rationem ordinis , non quantuin ad rationeni defectus , quia per coniparationem ad defeclum so- lura coraparatur in ratione permiltentis, non effi- cientis. Et est exeraplum: si ahquis esset digi perire farae, et alius posset eura pascere, et iusto iudicio nollet eura pascere; si quaererelur, quae fuit in isto causa mortis, responderetur, quod de- fectus cibi; ille vero non diceretur occidisse, sed permisisse. Si rursus quaereretur , utrum iste iuste fecerit, diceretur, qiiod sic; cum tamen ni/iil fece- rit, quia ipsmn noii facere ordinatura fuit aucto- ritate eius ;id merita illius °, et jDer consequens ille ordinatus est in poena sibi debita. Per Ininc niodum est intelligendum in proposito.

4. Ad illud ergo quod obiicitur, quod obdura- tio dicit positionem: dicendum, quod in corporibus dicit positionem , quia per naturam suam nata sunt sibi resistere; sed in spiritibus dicit defectimi , quia de naturali aptitudine spiritus debet esse ha- bilis ad susceptionem influentiae divinae. Unde ha- biiitas talis est potenliae et habitus^ sed econtra obduratio et ineptitudo est per modum privalionis.

5. Ad illud quod oJiiicitur, quod qui permittit, subditum perire, est causa etc; dicendum. quod verum est, si tenetur et debet facere; sed si non tenetur nec debet hoc facere, immo magis contra- rium, nullalenus potest iUi imputari periculum, sed iustitia"; et ita est in Deo.

6. 7. Ad iUud quod obiicitnr, quod si aliquid luiio I. est causa alicuius, quod oppositum est causa op- positi; dicendum. quod illud tenet in naturahbus et necessariis, sicut in habere pulmonem et non hahei-e, et respirare et non respirare; non autem habet locum in voluntariis, sicut dicit Anselmus ^ Causa autem, quare iste habet gratiam, est quia Deus dat; causa, quare non habet, est quia non accipit. — Sed ista solutio non videtur compelens, ■otatm. quoniam si maxima Philosoplii bona est, necesse est, quod teneat in omni materia.

Et propterea est dicendurn, quod ipse loquitur j^soiuHo de causa proxima et immediata, et quae est lota causa, non exigens aliam^ et in omni tali tenet. Sed quamvis voluntas Dei sit causa efflciens gratifi- cationis, tamen ad salutem concurrit liberum arbi- trium ut consentiens. Quia ergo ista duo concurrunt, quodlibet horum potest causare defectum; et non causat divina voluntas, quae est liberalissima, sed causat liberum arbitrium, quod, quamvis non possit neque sulficiat efficere, potest tamen esse deficiens causa, quae sutficiens est ad defectum effectus. In bo- Noiaridum. nis enim (c facilius est destruere quam construere " » .

8. Ad illud quod obiicitur de absentia, dicen- dum , quod cum absentia ahcuins est malum , aut ille est causa suae absentiae , aut non. Si ille est i)i5i.i.ictio. causa suae absentiae, dicitur per consequens esse causa eius quod incurritur ex absentia; si autem ipse non est causa, immo, quantum est de se , semper paratus est praesens esse; tunc revera nullo modo dicendus est esse causa, sed illud , ratione cuius iusle se absentat, ideo nostrum peccatum, et non Deus. Peccata enim noslra diviserunt inter nos et Deum nostrum', et sunt quasi nubes den- sissimae, auferentes nobis illustralionem gratiae.

9. Ad illud quod quaeritur, quae sit causa efficiens, ratione cuius insit; dicendum, qnod causa" est liberum arbitrium, meritorium est peccatum sive originale sive actuale. Causa vero deficiens , quae ponit defectum, est liberum arbitrium defi- ciens et in defectu suo permanens , sive quia ipsum negligit, sive quia, peccatis exigentibus, alius non succurrit. Quia vero, duobus existentibus similibus, NmaiKium. potest alter habere manum sublevantem ", alter non; ideo unus ohduratur ex se, alter vero suhlevatxir ab alio. Et per hunc modum intelligendum est in lacob et Esau; Esau enim iacuit propria infirmitate, sed lacob relevatus est aliena virtnti'.

PrevBack to TopNext