I, Distinctio 41, A. 1, Q. 1
I, Distinctio 41, A. 1, Q. 1
Utrum praedestinatio vel reprobatio habeant in nobis causam meritoriam.
1. Primo de /•ep?-o6ai«one. Ad Romanos nono S illud: Esau odio habui, Glossa : "Esau, subtracta gratia , per iustitiam est reprobatus" ; sed iustitia respicit merita: ergo reprobatio est ex me- ritis.
2. Item, per reprobationem non dicuntur nisi ista tria, scilicet odium aeternum, obduratio tem- poralis et damnatio fiimlis; sed omnia ista habent in nobis meritum, quia Deus neminem odit nisi propter demerita nec obdurat nec damnat ; ergo etc.
3. Item , voluntate antecedente vult Deus omnes homines salvos fieri ' : si ergo aliquem reprobat , hoc est voluntate consequente , neminem enim de se creat ad supplicium; sed volunlas consequens est concessio ex nostra causa ; sed non est ex alia causa quam meriti: ergo etc.
4. Item, de praedestinatione similiter ostendi- tur. Gregorius' dicit et Augustinus, quod praedesti- natio iuvatur Sanctorum orationibus ; sed plus valet unicuique fides sua quam fides aliena: ergo merilo suo et alieno potest quis impetrare, quod sit prae- destinatus.
5. Item, nullus est praedestinalus nisi fmaliter in gratia perseverans, et* e converso: sunt ergo convertibilia; sed aliquis potest mereri fmalem per- severantiam : ergo polest mereri , quod sit praede- stinatus.
6. Item, quod potest in maius potest in minus vel aequale pari ratione; sed homo potest mereri habere Denm, quod est maximum interomnia; potest etiam mereri salutem, quod est aequale ei quod est esse praedestinatum : ergo etc.
Sed contra: 1. Omrie meritum antecedit illud Qdamenia.cuius est meritum, quia disponit ad illud; sed prae- destinatio et reprobatio praecedunt nostrum esse : ergo non cadunt sub iiostro merito '.
2. Item , omne meritum aliquo modo est causa eins quod meretur; sed praedestinatio et reprobatio sunt aeterna, merita vero sunt temporalia: ergo temporale est causa aeterni; quod est impossibile.
3. Item , specialiter de praedestinalione videtur ad Titum tertio ^ : Non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secimdum suam misericordiam salvos nos fecit.
4. Item, gratia est effectus praedeslinationis ; sed prima gratia antecedit omne meritum el est causa omnis meriti : ergo non cadit sub merito, et eo ipso gratia est, quia sine meritis datur : ergo nec praedestinatio.
Nec praedestinatio nec reprobatio quoad proposi- tum aeternum cadunt sub merito, sed quoad connotatum reprobatio cadit sub merito simpliciter, praedestinatio vero secundum quid.
Respondeo : Ad hoc intelligendun) notandum , .i°aitane1"°'^ '" praedestinatione tria intelliguntur: primuni Tcproiia-est propositum aeternum; secundum est temporalis gratificatio; tertium vero aeterna gloriflcatio. Si- militer in reprobatione intelliguntur tria, scilicet ae- ternum propositum " , et temporalis obduratio, et ae- terna damnatio. — Quantum uiprimum et tdtimum ^i[!si™essj[iiiiiter iudicandum: nam ultima, scilicet poena et gloria simpliciter cadunt sub merito; primum vero, scilicet propositum aeternum, eo ipso quo aeternum est, meritum liabere non potest. Quantum vero ad m.edium, quod est gratificatio et obdura- tio, ditferenter iudicandum. Nam obduratio simpli- citer cadit sub demerito sive sub malo merito , gralificatio vero nec simpliciter sub merito nec sim- ex me- piicitec extra. — Est enim meritum congrui, digni et condigni. Meritum eongrui est, quando peccator facit quod in se est et pro se. Meritum digni, quando iustus facit pro alio, Meritum condigni, quando iustus operatur pro se ipso, quia ad hoc ordinatur gratia ex condigno; ad gratiam autem alteri pro- merendam non omnino ex condigno *, quia peccalor omni bono est indignus, nec solum ex congruo , quia iustus dignus est exaudiri. — Gratificatio ergo sub merito congrui potest cadere quoad ipsum gra- tificandum, sub merito digni quantum ad alium virum sanctum, sub merito condigni quantum ad neutrum, el hoc proprie loquendo est meritum.
Respondendum ergo ad quaestionem , cum quae- ritur, utrum praedestinatio et reprobatio cadant sub merito, quod ' simpliciter loquendo, quantura ad principale significatum, neutra cadit sub merito: quan- tum vero ad connotatum , reprobatio cadit sub merito simpliciter, praedestinatio vero secundum quid.
Concedendae igitui' sunt rationes probantes, quod praedestinatio non cadit sub merito; similiter, quod nec reprobatio.
1. Ad iliud ergo quod prirao obiicitur de Glossa, quod Esau per iustitiam est reprobatus; dicendum, quod ibi accipitur reprobatio pro connotato °. quod est obduratio.
2. Ad illud quod obiicitur, quod odiura aeter- num cadit sub merito; dicendum, quod odium ae- ternum duo dicit: et principale significatum et connotatum, quia neminem odit Deus quantum ad affectum, sed solum quantum ad effectum. Et pri- mum non est ex meritis, sed secundum; quod patet, si resolvatur, quia odium est propositum puniendi ; propositum autem nullus meretur, sed poenam.
3. Ad illud quod obiicitur, quod nemineni re- probat nisi ' voluntate consequente ; dicendura, qnod voluntas consequens non dicitur, quia consequatur merita nostra ratione voluntatis , sed solum ratione voliti — yult enim aliquid Deus , quod nos merui- mus — et ideo quia volitum est connotatum, patet etc.
4. Ad illud quod obiicitur de praedestinatione , quod iuvatur orationibus Sanctorum ; dicendum , quod iliud intelligitur ratione connotati, quod est gratia, quam sancti viri possunt aliis suis orationi- bus impetrare; nec tamen sequitur, quod homo possit impetrare sibi , quia ad hoc quod impetret, necesse est, quod sit digims mereri, et hoc non est nisi per gratiam.
5. Ad illud quod obiicitur, quod idem est esse praedestinatum et in gratia finaliter perseverare ; di- cendum, quod non est idem, sed comertibile. Sed Notandnm. iUud noH sequitur, quod si aliquis possit mereri unum convertibilinm, quod possit et reliquum ' ; sicut non sequitur, si aliquid est causa unius convertibiiiura, quod sit causa alterius; istud manifestum est.
6. Ad illud qnod obiicitur: quod potest in maius, potest in minus: dicendum, quod hoc verum est, si aequaliter ordinalur ad utrumque. Nam si habet ordinationem ad maius , et non habet ordina- tionem ad minus, quamvis possit in maius, non ta- men sequitur, quod in minus; similiter in proposito. Gratia enim ordinatur ad merendum Deum ut glo- rificantem, non ut praedestinantem, similiter ad glo- ( riam , non ad primam gratiam.