Text List

I, Distinctio 41, A. 1, Q. 2 Secundo quaeritur, utrum praedestinatio et re- probatio Iiabeant in Deo rationem motivam. Et quod sic, videtur:

I, Distinctio 41, A. 1, Q. 2

Utrum praedestinatio et reprobatio habeant in Deo rationem motivam.

Secundo quaeritur, utrum praedestinatio et re- probatio Iiabeant in Deo rationem motivam. Et quod sic, videtur:

1. Per Canonem Genesis decimo octavo ' ; Dixit s.Dominus: Num celare potero Abraham quod ge- sturus sum, cum futurus sitingentem magnam, et praecepturus domui suae, ut custodiat pactum meim? Dominus ergo voluit revelare ipsi Abrahae propter considerationem bonorum futurorum: ergo cum illa ab aeterno praevideat, pari ratione prae- destinat ex praescientia bonorum futurorum.

2. Itera, Ambrosius super nonura Epistolae ad Romanos ^ : "Dabo gratiara ei, quern scivero toto corde ad me post errorera reversurum" ; loquitur in persona Domini: ergo ratio, quare Dominus pro- ponit daregratiara, est, quia aUquod futurum prae- vidit in homine.

3. Item , ratione ostenditur, quia oranis volun- tas , eo ipso quod voluntas , est rationalis " : ergo si hoc perfectionis est in voluntate, quod sit ex ra- tione, hoc raaxirae reperitur in voluntate divina: ergo cuni praedestinatio dicat divinum propositum, erit ex ratione.

4. Itein, oranis sapienter eligens ehgit illos in famulos, in quibus videt meliores mores praeteritos, et similiter, quos novit fideliores fuisse; et si pos- set futura cognoscere, multo fortius ehgeret et re- spueret propter praevisionem futurorum bonorum et malorum quam praeteritorum. Si ergo Deus est sapientissime eligens, ergo rationem eligendi sive reprobandi accipit a praevisione sive praescientia.

5. Item, nuUus sapienter eUgens praeeligit om- nino indistantia% maxime si possit accipere orania aeque congrue; sed Deus praefert unum alteri in elecUone: ergo etc.

6. Itera, si divinum propositura sive praedesti- naUo solum haberet rationem voluntatem Dei, et non aliam , lunc ergo videlur parcitas in divina vo- luntale — si eniin vellet oranes salvare, omnes sal- varentur , et non est alia ratio , nisi quia non vult — ergo voluntas eius non esl liberalissiraa nec optinia.

7. Item, si non esset alia ratio quam volun- las% ergo cum Deus reprobando proponit daranare, si sine orani ratione sola voluntate vellet damnare aliquem , ergo videtur crudelissimus , et quod fecis- set homines ad supplicium.

8. Itera, si sola voluntate praedestinat et re- probat, non praecognita ratione, videtur ergo se- cundum hoc, quod sit acceptor personaruin; quod est contra iUud quod dicitur Actuum decimo': In veritate comperi, quod non est acceptor persona- rum Deu^s.

Sed contra: 1. Exodi trigesimo tertio': Mise- ■ rebor cui misereor , et clemen-s ero super quem placuerit mihi: ergo ratio prima et potissima divi- nae misericordiae et praedestinalionis est Dei bene- placitum et voluntas.

2. Item , Matthaei undecimo dicit Filius: "Revelasti ea parvulis, et abscondisti haec a sapientibus ; ita Pater, quoniam sic placitum fuit ante te": ergo si Filius reddit optimara rationem, solum divinum beneplacitum est ratio.

3. Item , Apostolus ad Romanos nono super hac quaestione dicit: "Nunquid non habet figulus potestatem, de eadem massa facere alia quidem. vasa in honorem, alia in contumeliam?" Si enim quaereretur ab artifice, quare de una parte mas- sae facit vasa pulcra et ex alia vilia, cum aeque sit bona tota massa, non est aha ratio, nisi quia placet: ita enim bene faceret, si faceret e contrario: ergo etc.

4. Item , Augustinus de Praedestinatione Sancto- rum': "Non quia tales nos futuros scivit, ideo elegit , sed ut tales essemus".

5. Item, j-a^ione videtur, quia voluntas Dei est causa causarum", ergo ibi status est; sed ubi est slatus, non est ultra quaerere rationem: ergo etc. Quod sit ibi status, patet. Quod etiam status non patiatur quaerere rationem, videtur, quia quoties quaerimus causam vel rationem, quaerimus ut di- stantem ; si enira omnino essent idem causa et cuius est ratio, statim, illo viso, videretur causa et non quaereretnr. Sed non est status nisi in summe sim- plici , et ita nuUa distanlia: ergo nec ratio, nec quaestio.

6. Item, si Deus praedestinat islum propter praevisionem , aut ergo bonorum, aut malorum, aut indifferenlium; non propter praevisionem in- differeiitium efmalorum: ergo propter praevisio- nem bonorum. Sed hona nulla futura sunt in isto, nisi quae Deus sua voluntate facturus est°: ergo praevisio est propter voluntatem , et non e con- verso.

7. Item , si quis quaereret: cum Deus potuerit producere unum alium mundum similem huic , quare magis istum quam illum'°? nuUa esset quae- slio, quia hoc solum fuit, quia voluit: ergo pari ratione nulla est causa, quare praedestinat et repro- bat, nisi quia vult.

CONCLUSIO.

Praedestinatio atque reprobatio quantum ad ordinationem voliti ad voluntatem divinam, licet non habeant causam meritoriam, habent tamen rationem in generali et in speciali, sed in speciali non nisi rationes congruentiae et no- bis ignotas.

Respondeo: Dicendum, quod cum quaeritur , utrum aeternum Dei propositum sive electio vel re- probatio rationem habeat, hoc non intelligitur quan- Expiicau. tum ad voluntatem divinam vel eius acium, qui Deus est, sed quantum ad ordinationem voliti ad eius voluntatem *^ Et si quaeratur ratio causalis vel conotanoin meritoria, respondetur, quod non.

Si autem quaeratur ratio congruitatis et decentiae, respondent quidam, quod ipsa Dei voluntas sibi ipsi est ratio, nec est alia ratio, quare istum elegit, nisi quia placet; et haec est sufDciens per omnem modum, quia est causa causarum, et ratio rationum; et eo ipso quod placet ideo rectum est propter summam ipsius voluntatis rectitudinem, quia . non tantum est recta, sed etiam regula. — Sed ca- vendum est, ne, dum voluntatem Dei magnificare volumus, potius voluntati eius derogemus. Si enim non esset alia ratio, quare Deus istum elegit et il- lum non, nisi quia placet^, certe iam non occulta dicerenlur divina iudicia, sed manifesta, cum qui- libet hanc rationem capiat; nec dicerentur mirabi- lia , sed potius voluntaria.

Et propter hoc dicendum, quod propositum liilud aeternum, sicut dicit Augustinus, et habetur in liltera^ et voluntas illa est rationabiiissima et rationem habet; et sicut ab aeterno fuit, ab aeterno rationem habuit, non aJiam propter essentiam, sed propter connotatum °. Quid autem sit illud in ele- ctione hominum vel reprojjatione , nobis non est omnino notum, nec onmino ignolum.

Propter hoc notandum, quod quaedam sunt opera, quae exeunt a divina voluntate cum alio ad hoc ordinato ordine necessitatis , sive necessitatem sumamus in causando * , sive in merendo vel dis- ponendo, ut pluere et remunerare, sive damnare et salvare; et respectu talium divina voluntas ha- -bet rationem in generali et speciali. Unde si quae- ratur: quare Deus vult pluere? respondelur: propler nostram utilitatem. Similiter si quaeratur: quare vult remunerare aliquos ? respondetur : propter suam • gloriam °. — Similiter habet rationem in speciali, ut si quaeratur: quare vult Deus pluere in hieme, non in aestate? tunc respondetur: quia vapores aquosi magis in hieme abundant quam in aestate. Sirailiter si quaeratur : quare magis vult salvare Petrum quam ludam? respondetur: quod iste habuit bona . merita , ille vero mala. — Quaedam autem sunt opera. quae sunt a divina voluntate cum alio'^ ad hoc ordinato ordine congruitatis , sicut est nostra gratificatio vel iustificatio, quae est a divina volun- tate cum cooperatione el praeparatione liberi arbi- Notandum. trii; et hoc, quia "qui creavit te sine te, non iu- stiflcabit te sine te '". Et hoc dictum est secun- dum congruentiam ; adiutores enim Dei sumus. Attamen Deus sine praeparatione et cooperatione iustificat, ut patet de sanctificatis in utero, et ut dicnnt de Paulo. Et respectu talium operum habel rationem voluntas ' in ^'enerafe' et habet in speciali, sed in generali certam, in speciali occultam.

Si enim quaeritur: quare Deus vult iustiflcare?Ra'iiivoiun. respondetur : ad misericordiae suae ostensionem. Et si neraii. quaeritur: quare non vult omnes homines iustiflcare voluntate beneplaciti? dicendum, quod hoc est pro-concinsio 3. pler iustitiae suae ostensionem. Unde Augustinus vigesimo primo de Civitate Dei " : "Si remanerent omnes in poena, non appareret misericordis gralia redimentis. Rursus, si omnes transferrentur de te- nebris ad lucem, in nullo appareret severitas ultio- nis, in qua propterea plures quam in illa sunt, ut sic appareret, quid omnibus debebatur". — Si quae- aatio in ratur in speciali: quare magis vult iustificare unum '''^"'" quam alium , duobus similibus demonstratis ? quia multae possunt esse rationes congruentiae, ideo non est certitudo a parte rei. Et ideo cum cognitio no- stra pendeat a certitudine rei, nullus certam potest concinsio *. invenire rationem , nisi habeat per revelationem illius cui dubia sunt certa. Et quia non fuit nobis expe- diens ad salutem ista cognitio, sed occultatio fuil necessaria '" propter humilitatem; ideo Deus noluit revelare, et .\postolus non fuit ausus inquirere, sed ostendit defectum nostrae intelligentiae, cum excla- mavit undecimo ad Romanos " : "altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius", etc.

1. Ad illud ergo quod quaeritur , utrum prae- soiutio op- destinatio habeat rationem ; dicendum, quod habet '""'^™ in generali , similiter in speciali; et " haec ratio nota est divinae praescientiae non nobis, ratione praedicta.

2. 3. Ad illud quod ohiicitur de sacra Scriptu- ra, quod assignat beneplacitum pro ratione; dicen- dum, quod quamvis assignet pro ratione et aliam non exprimat, non est concludend ani, quod Mon «ii alia, quia non sunt omnia scripta, sed nobis uti- lia '. Utile autem fuit scire, quod divinum benepla- citum est cmisa et ratio, ut discamus eum timere et nihil meritorum nobis attribuere.

4. 5. Ad illud quod obiicitur, quod non elegit, quia praevidit tales; dicendum, quod Augusliflus negat, secundum quod hoc quod est quia dicit cait- sam, non secundum quod dicit rationpm; quia quamvis divina voluntas possit habere rationem, ex qua dicitur congruenter operari, tamen iion ha- bet causam sive rationem causalem , cum sit causa causarum , et maxime respectu voliti, quod quidem est ex mera Dei liberalitate , ut puta est gralia iustificans impiuin. Et per hoc patet sequens de statu.

6. Ad illud quod quaeritur: propter quorum praevisionem ? dicendum, quod potest esse pi'opter senteniia praevisionem bonornm, ut aliquo modo sunt a libero loris^ '"'arbitrio; propter quorum tamen praevisionem deter- minate, non scio^ nec volo quaerere, nec est ratio nisi congruilatis, Unde et alia potest esse quam haec.

7. Ad ilhul quod obiicitur de mundi creatione, dicendum, quod non est simile, quia mundi crea- tio a divina voluntate et beneplacito est tanquam a tota causa. Et rursus, per creationem non praesup- ponitur aliquid.

Rationes vero ad oppositum probant, quod di-oear«i! vina volunlas rationabihter facit, et quod habet ra- tionem congruitatis ratione voliti. Et quia boc verum est, ideo concedendae sunt. Quamvis aliquae earum possint habere calumniam, tamen conclusio princi- palis non habet calumniam. Nam Augustinus dicit hoc in libro Retractationum ^ post omnes retracta- tiones, quod "proponit et eligit el reprobat veritate certissima et a nostris sensibus remotissima." Et quia a sensibus nostris est remotissima, ideo nullns debet ipsam inquirere, quia in hac vita non possumus pervenire \ Et ideo in nostrae intelligentiae insufQ- .Noiabiie cientia sermo de praedestinatione claudendus est, ut obstruatur omne os, et suhditus fiat omnis mun- dus Deo'- , cuius iudicia non sunt scrutabilia, sed formidoloso silentio veneranda.

PrevBack to TopNext