I, Distinctio 41, Divisio Textus
I, Distinctio 41, Divisio Textus
Supra egit Magister de causalitate activa prae- deslinationis et reprobationis. In hac parte inquirit de causalitate passiva, utrum scilicet praedestinatio et reproi^atio habeant in nobis causam meritoriam; et hoc quidem principaliter intendit in hac distin- ctione, quae duas habet partes. In prima Magister investigat principaie proposilum; in secunda movet quanrtam quaestionem, quae ex praecedentibus ha- bet ortum, scilicet ulrum Deus desinat aliquid scire vel praescire. Ex cuius manifestatione patefacit di- vinae scientiae interminabilitatem, il)i: Praeterea considerari oportet.
Prima pars qiiatuor habel partes. In prima Magisler determinat veritatem ostendens, quod re- probatio habet causam meritoriam quantum ad con- notatum, quod est obduratio; non sic praedesiinatio quantum ad connotatum, quod est gratificatio. In secuiida vero Magister removet quandam opinionem, quae posset hominem ducere in errorem, ilii: Opi- nati sunt tamen quidani. In tertia removet eius defensionem, ibi: His tamen videtur adversari etc. In quarta removet praesumtuosam in hac quae- stione inquisitionem oslendens, aliquos volentes red- dere rationem de hoc profundo divinae praedesti- nalionis lapsos esse in profundum erroris, ibi: Multi vero de isto profundo quaerentcs reddere ratio- nem etc.
Praeterea considerari oportet, iitrum ca omnia quae semel scit etc. Haec est secunda pars , in qua determinat Magister quaestionem , utrum Deus desi- nat aliquid scire vel praescire; et siinililei' est qiiae- stio , utrum desinat aliquem praedestinare ; et haec pars habet duas. In prima determinat de praescien- tia, quod contingit desinere aliquid praescire. In secunda vero determinat de scientia, ibi: De .scien- tia aut.em aliter dicimus, ubi dicit, quod Deus nihil desinit scire ; et in utraque parte primo movet quaestionem , secundo determinat.
On this page