I, Distinctio 40, Dubia
I, Distinctio 40, Dubia
DUB. I
In parte ista sunt dnbitationes circa litteram el primo de hoc verbo, quod ponitur, scilicet praede- stinatio esl de bonis saMaribus. Quaeritur ergo, quid intelligatur per bona salutaria. Si tu dicas, quod gratia et gloria: ergo, sicut homo dicitur prae- destinattis, ita gratia debet dici praedestinata.
Respondeo: Dicendum, quod praedestinatio est praeordinatio. In ordinatione autem tria conrurrunt, qitid ordinatur, et per quid, et ad quid. Primum est homo. secundum est giatia, tertium est gloria. Et quoniam ille solus dicendus est praedestinatus , qui praedeslinatione ordinatur, ideo patet, quod gralia et gloria iion debet ' dici praedestinata , sed homo solum, qui praedestinatur ad salutem.
DUB. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit: Et de ho- minihus salvandis. Videtur enim insufDcienter di- cere: quia cum praedestinatio sit praeparatio gra- tiae et gloriae^, ergo non tantum est hominum, sed etian> AngeJorum.
Respoxdeo : Dicenduin , quod praedestinatio uno modo dicit piaeparationem boni ", et sic convenit hominibus et .\ngelis et etiam Chrislo : alio modo dicit praeparationem boni et liberationem a malo , et sic dicitur praedestinatio propositnm niiserendi , et sic proprie est hominura, et sic accipit Magi- ster hic^
DUB. III.
Item quaeritur de hoc quoddicit, quod prae- destinatio sine praescientia esse non potest. Videtur enim inale dicere, quia praescientia est malorum, unde praesciti dicuntur mali; sed praedestinatio bonorum: ergo potest esse praedestinatio sine praescientia , si- cut e converso '. Si dicas mihi , quod praedestina- tio est speciale, sed praescientia est commune et speciale: twnc quaero, quare magis praescientia approprietur reprobationi quam praedestinationi.
Ad hoc est unus modus lespondendi , quod quia sointio praedestinatio addit, ideo habuit nomen proprium: reprobatio vero non, ideo retinuit nonien commune. — Sed quomodo habet illud veritalem, cum repro- ''"foi^^ batio sit praescientia poenae, cuius Deus est causa"?
Et propterea est dicendum , quod non tantum S"^"'''!^ addit, quod ita distrahat'. Nam praedestinatio dat intelligere beneplacitum, quod trahit ipsim in genus scientiae practicae simpliciter, eo qiiod beneplaci- tum est simpliciter et absolute respectu totius con- notati. Sed non sic est de reprobatione, quia volun- tas non est respectu mali ciiipae, et respectu poenae est consequens, non antecedens, et quasi tracta '. Et propter hoc, quia rainus distrahit a ratione scimtiae, relinuit sibi nomen praescientiae.
DuB. IV.
Item quaeritur de ista responslone Magistri : Quibus respondemus, ex ea ratione dictum esse etc. Videtur eniin , quod non solvat propter suam distin- ctionem ad quaestionera de augmento, quoniam de- monstrato aliquo damnando , verum est dicere , istum posse salvari , ergo potest esse praedestinatus: ergo plures possunt esse praedestinati , quam sunt: ergo potest numerus praedestinatorum augeri.
Respondeo: Dicendum , qnod Magister in liac prinia responsione principaliter respondet ad qnae- stionem primam , utrum praedestinatum sit possibile damnari; et bem, scilicet per compositionem et di- visionem '. Et per istam solutionem patet aliquo modo responsio ad iliud de augmento, sed non plene; ideo annectit solutionem sequentem, quae est explicatio huius, in qua dicitur, quod aliquis non potest incipere esse praedestinatus , quamvis possit esse praedestinatus, quia hoc est dicere, quod ab aeterno potuit. Et quoniam augmentum dicit maio- rem numerum quam prius cum praesuppositione prioris et nova additione , ideo patet , quod ex sui ratione distinclionem et successionem dicit in partibus. Unde si ahquis, statim cum est, esset ita magnus, quantus futurus est, non diceretur au- geri, sed tamen potuisset esse maior ; ita in isoiniio. proposito intelligendum. — Vel aiiter solvi potest per compositionem et divisionem , sicut Magister sol- vit; possunt enim plures esse, quam sint^ ergo po- test numerus augeri.
DuB. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit , qiiod intel- ligentia condiiionis implicitae veritalem facit in dicto et impossibilitatem in vero, quomodo sit illud intelligibile. Si enim idem non esl causa op- positorum, et conditio implicita facit veritatem, quomodo facit irapossibilitatem ?
Respondeo: Dicendura, quod Magister vult di- intiot.cere, quod illud est falsum, demonstrato aliquo: istum damnari vel salvari, est impossibile; sed si addatur et implicetur conditio praedestinationis , facit veritatem in dicto et impossibilitatem n vero, id est, facit illud dictum cum modo impossibilitatis esse verum, utpote si dicatur: istum damnari et esse praedestinatum simul, est impossibile, sive: istum salvari et non esse praedestinatum, est impossibile. — jtio -2. Vel aliter potest dici, quod dictuin falsum alieuius conditionis implicatione flt verum": ut demonstrato reprobo, islmn salva.ri est falsura ; adde condilionem praedestinationis, etfiet verura: istum salvari, si est praedestinatus , est verum. Item, eodem demonstrato, istum damnari est verum ; adde conditionem prae- destinationis , et fiet impossibile: istiim damnari, si est praedestinatus, est impossibile, coniunctira in- telligendo '.
Dub. VI.
Item quaeritur de hoe quod dicit: Ex quo ali- quid. factum est vel dictum, non concedunt, quod illud possit non esse ete. Videtur enim falsum: quia Christus dixit, Petrum peccaturum =: ergo post- quam dixit, fuit necesesninm dixisse , et necessario sequitur: si Christus dixit, hoc erit, quia da oppo- situm, et tunc sequetur", Christum esse mentitum, quod est impossibile: ergo videtur, cum antece- dens sit necessarium, quod necessariurn fuit, Petrum negare.
Respondeo: Dicendum, quod in dictione Christi doo in di- duo sunt, scilicet verbi proiatio et assertio. Et verbi prolatio simpliciter est praeterita et necessaria, et ex illa non sequitur consequens. Non enim sequitur : Christus hoc dixit, ergo erit ; protnlit enim hoc ver- bum: E7'o similis vobis mendax '. Est iterum assertio, et illa sequitur illustrationem divinae praescientiae. Sicut ergo divina praescientia est certa et infallibi- lis, cui non potest subesse falsum, et taraen aspieit futurura et connotat circa ipsum veritatem °, et ideo non est necessarium, Denm praescisse quod prae- scivit, quamvis sit certum et infallibile: ita intelli- gendum de Christi assertione, quod certitudinem habet et infallibilitatem a divina praescientia ; sed tamen non est neeessarium, Christum hoe asseruisse; etideo,si ponatur, hoc non contingere, ponitur, et Christum non asseruisse. Et sic patet illud et eon- similia. In assertione enim Christi duo sunt, scilieet aclus mentis', et relatio ad fnturum contingens sive ordinatio. Et quamvis unum sit necessariura, reliquum est contingens.
DuB. VII.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Sicut prae- destinationis effectus illa gratia est, qua in prae- senti iustificamur etc. Ex hoc ostenditur, quod praedestinatio sit causa g^raftae. Quaeritur ergo: Q in quo genere causae? Cuni enim sit scientia. vi- deliir dicere caiisam exemplarem. Et iterum, hoc noii videlur suflicere, quia exemplar non necessario infert exemplatum, sed praescientia ponit. Et ite- Qnaestioi. nwtt, si esl causa, aut universalis, aut particula- 7-is': nmi universalis, quia tunc indigeret alia particulari adiuvante; non particularis , quia tunc deterrainata esset ad unum effectum tantum. Et ilenm, aut necessaria , aut contingens: non ne- cessaria, quoniam per voluntatem operatur; non contingens, quoniam liaec est failibilis et incerta.
Respondeo: Dicendum, quod praedestinatio est causa gratiae , sicut dicit ^, et tola causa , sed non causa salutis , ut excludatur cooperans et disponens. Adiutores enim ■Christi sumus ^ et nullus salvatur Adquae-invitus. — Quod ergo quaeritur, in quo genere . p^jjg^g gjj.. (jjgg,j(j„,n ^ qyofi praedestinatio claudit in se scientiam et beneplacitum voluntatis et dis- positionem voluntatis, per quam placuit Deo nos salvare, quae est summa bonitas manifestanda. Ra- . tione priini dicit causam in genere formae *, ralione seeundi in geiiere elJicientis, ratione tertii in ge- nere linis.
Quod quaeiitur, utrum necessaria, vel coii- /^i\mi- tinQens ; uniuersalis , vel particularis ; dicendum, stionem 3. "^ ... , . . . ■ ■ ■ quod de omnibiis istis modis causandi habet quod xotandum. est perfeclionis , non quod est imperfectionis. Nam de proprietate" universalis habet extensionem ad niulta; de proprietate panicularis sufficientiam ad singula; de proprietate causae necessariae immu- tabilitatem; de proprietate contingentis habet arbi- trii libertatem, quia potest facere et non facere. Conditiones autem imperfectionis non habet, quia nec habet insulTicientiam , sicut causa universalis: nec limitationem, sicut causa parlicularis ; nec ine- vitabilitatem , sicut causa necessaria; nec vertibili- tatem, sicut causa contingens".
DuB. VIII.
Item quaeritur de hoc quod dicil, quod prae- destinationis effectus est gratiae appositio. Videtur enim male dicere, quia causa et e^ectus sunt cor- relativa; cum ergo relativa simul sint natura', quandocumque est praedestinatio, est gratiae appo- sitio: ergo nullus est praedestinatus, nisi qui habet gratiam. Sed contra hoc est, quia praedestinatio est non entium, sicut dicit Augustinus in libro de Fide ad Petrum '.
Respondeo: Dicendum, quod praedestinatio non semper est causa in actu, sed in liabitu; et ideo non oportet , quod respondeat effectus in actu , sed in habitu.
Unde ex hoc patet quod quaeri consuevit, utrum praedestinatio aliquid ponat in praedesti- ! nato; dicendum enim, quod non necessario ponit aliquid de praesenti sive aclu^, quoniam multi sunt praedestinati , qui non sunt mali , et multi , qui mali sunt; sed ponil aliquid secundum habitum sive de futuro, ratione cuius homo potest gaudere, seilicet quia nomen eius scriptum est in caelo ". Et cum illud positum erit, magnum bonum erit; et illud erit ratio persistendi in bono et perveniendi ad magnum et summum bonura; et ideo hoc bonum habituale praeponendum est gratiae, quae est se- cundum praesentem iustitiam ".