Text List

I, Distinctio 42, Divisio Textus

I, Distinctio 42, Divisio Textus

Supra egit Magistei' de scientia divina , hic agit de potentia. Et quia potentiam triplieiter contingit considerari, scilicet quantum ad quidditatem possi- bilium, et quanlum ad quantitatem, et quantum ad moduni operandi ; ideo liaec pars continet Ires partes sive tres distinctiones. In prima determinat Magister de potentia in comparatione ad possibilia , quae potest. In secunda determinat de potentia quan- tum ad quantitatem, ostendens eius immensitatem , infra distinctione quadragesima tertia: Quidam ta- men de suo sensu- gloriantes. In tertia determinal de ipsa quantum ad modum, ibi distinctione qua- dragesima quarta: Nunc illud restat discutiendiCm, utrum melius etc.

Priraa pars, quae continet praesentem distin- ctionem, habet quatiior partes. In prima Magister ostendit, quod Dei potentia est omnipotentia , quia est respectu omnium possibilium, quae posse poten- tiae est'. In secunda removet illa possibilia, quae posse non est potentiae, ibi secundo capitulo " : Sed quaeritur , quomodo omnia posse dicatur. In tertia ponit signa ^, quae attestantur divinae potentiae , ibi: Sic diligenter considerantihus omnipotentia eius etc. In quarta Magister alias rationes omnipo- tentiae docet ad praedictam^ reducere, ibi: Ex qui- busdam tamen auctoritatibus traditur, ideo etc. Et ibi primo ponit auctoritates , deinde docet eas exponere, et hoc ibi: Sed ad hoc potest dici, quod Augustinus etc.

PrevBack to TopNext