Text List

Prev

How to Cite

Next

I, Distinctio 41, Dubia

I, Distinctio 41, Dubia

DuB. 1.

In parte ista sunt dubilationes circa litteram et primo de hoc quod dicit Magister: Opinati tamen sunt quidam, Deum ideo elegisse lacob , quia talem esse praescivit etc. Videtur quod ista positio non sil opinio, sed haeresis manifesta, quia qui hoc ponit, ponit, gratiam homini non gratis, sed ex raeritis dari a Deo: et iste est error pessimus, scilicet error Pelagii.

Respondeo : Dicendum , quod ideo potest dicere causam meritoriam vel rationem. congruitatis. Si dical (■aiisain incriloriaiii, sic , i|aainvis prinia Croiite noii dical 1'rrori'in. lamcn ail i|isam sciiiiilur crror. Xotandum. Si Ycro ilicat rationcm cou^jniUaiis , sic iioii ilicit erroi'em; sed tamen teineritateui quaudam hajjet, quia de occulto Dei profundo nititur reddere ratio- neni ; et ideo utroque modo erai digna relracla- tioiie.

DUB. II

Item quaeritur de illo verbo Apostoli, quod di- cit .\ugustinus: Reliquiae per electionem gratiae salvae fient; in qua habitudine construatur ille ge- nitivus; quia gratia nec videtur eligens nec electa; et iterum gratia esl sohim ex tempore: ergo et electio.

Respondeo: Dicendum, quod si intelhgatur de electione tetnporali, tunc electio gratiae dicitur, quia lit per gratiani: si autem de aeterna, sic dicitur electio graliae'-, non ul gratia dicat habitum, sed ut construatur sicut genitivus ex vi declarationis essentiae; unde dicitur electio gratiae, id est gra- tuita, quae merila nnn considerat. El si obiicitur, quod iimis genitivus non construitur ex illa vi'; dicendum, quod veruni est, nisi habeat virtutem duorum. Unde bene dicitur vir sanguinis, el homo aucloritalis , simihter electio gratiae dicitur, id est gratuitae bonitatis.

DUB. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit: Praecedit aliquid in peccatoribus , quo digni efficiantur iusli- ficatione. Videtur enim falsum dicere, quia peccator ante iuslificationem manet in peccato, et quamdiu est in peccato. est indignus pane, quo vescitur, sicut dicit auctoritas*, et etiam ipsa vita, ut puta Dei inimicus: ergo etc.

Respondeo: Dicendura, quod aut verbum illud .\ugustini retractatum est, et retractatura intelligitur jn praefala retractatione , quae ponitur in praece- denli capitulo '" ; aut dignitas ibi tantum valet quan- tura cougruilas soluni : et multae possunt esse congruitates in peccaturibus ad gratiam gratum fa- cientem per muUiphcem gratiam gratis datam.

DuB. IV.

Item quaerilur de iioc quod dicit Magister, quod Dcus praescire futura desinit , cuin fulura esse dcsinunt. Videtur enim falsum dicere. quia pi-ae- scienlia dicit qnid aeternum; sed nulluin aeternum desinil esse: ergo iiec praesciens desinit praescire. — Item, Ricliardns " dicil, quod cnm ijnatuor sint combinationes, quod quoddam est quod liabel prin- cipinm et finem, quoddani quoil caret principio el fme, quoddam quod iiabet prinripium et noii rinem, ut ;mima, quarlwn, scilicet quod iiabet finem et non principium, esl impossibile. Quod enim caret principio non habet esse aliunde: quod autem ta.le est, se ipso est: ergo est omnino immutabile, ergo non potest desinere. Si ergo praescire caret princi- pio, necesse est, quod careal fine.

Respondeo: Dicenduni, quod absque dubio Ma- gister bene dicit, quod Deus desinit aliqua prae- scire, cum fiunt praesentia. Si enira praesciebantur, quia futura, et iam desinunt esse futura, constans est, quod deshmnl p?-aesci?-i , non ratione eius quod est scire, sed ratione praepositionis.

Ad illud ergo quod obiicitur de aeterno, di- oupieii cendura, quod aliquod nomen pure aeternura im- portat , aliquod vero nomen importat aeternum connolando temporale. Hoc nomen Deus pure aeter- num iraportat, sed hoc vocabulum praescire dicit aeternum connotando teraporale. — Secundum hoc notandum, quod quaedam connotant teraporale utiDapievici ens in actu. Et quia tale temporale esse potest et desinere potest, ideo tales actus circa Deum dicun- tur habere initium et terminnm: ut puta si dicatur: Deus conservat hanc rem, conservare dicit essen- tiara ' connotando effectum; ideo incipit et desiuit conservare. Quaedam connotant temporale, ut non- ens actu, ens tamen in potentia sive futurura. Et quoniam teraporale non potest incipere esse non-ens give esse futurum , antequam sit , sed potest desir nere esse non-ens , cum incipit esse ens, desinere esse futurum, cum incipit esse praesens: hinc est, quoU praescientia Dei respectu creati dicitur desi- nere, sed nunquara incipere; et desinit ratione temporalis non desinentis , sed incipientis ^

Et ex hoc patet illud Richardi, quia cura ° Deus desinit praescire, non significatur.-qiiod aliquod ens desinat, sed solum quod aliquid incipiat; et sic patet illud.

PrevBack to TopNext