Text List

I, Distinctio 44, A. 2, Q. 1

I, Distinctio 44, A. 2, Q. 1

Utrum Deus quod semel potest semper possit.

Et quod sic, videtur:

1. Quia omnis potentia, quae est idem cum i opposi- essentia, habet idein posse quod esse -, et omne illud cuius posse est idem quod esse, si habet esse iui- niutabile et aeternum, habet et posse; sed quod Deus semel est semper est, quia eius esse est im- miitabile: ergo et quod semel potest semper potest.

2. Item, omnis potentia, quae est infinita et non potest non esse inflnita, semper est respectu aequahum °, quia si respectu paucorum esset , ali- quando desineret esse inflnita et desineret esse o- mnipotens ; sed divina potentia semper est infinita et omnipotens: ergo nihil possibilium accrescit ei nec decrescit: ergo quod semel potest semper potest.

3. Item, omnis potentia, quae est omnino suf- flciens et nuUo modo dependens a possibih, omne quod potest * semper potest , si in se ipsa maneal non mutata; sed divina potentia est huiusmodi , et non mutatur in se: ergo etc.

4. Itetn, quidquid Deus potuit, adhuc potest, si nihil de eo factum esf^; sed nihil polest fiori ab ipso, quod non subiaceat divinae virtuti: ei'go pro- pter illud factum non impeditur, quin adhuc possit: ergo potesl quidquid potuit.

Sed contra: 1. Si Deus potest semper quidquidKimdam potuil semel ; sed potuit ° Christum resuscitare a mortuis et inundum creare: ergo et modo potest; quod stullum esl dicere.

± Item, si quidquid semel potest semper po- tuit; sed modo potest mundum creasse: ergo ab aeterno potuit creasse.

3. Item, si quidquid potest semel, et semper; sed ante mundum potuit facere , quod mundus non fuisset: ergo et modo potest facere, quod mundus non fuisset.

4. Item, cum dicitur: Deus potest hoc sive potest facere hoc ', aliquo demonstrato, aut conno- tatur aliquid , aul nihil. Si nihil: ergo aeque vere polest dici , quod Deus potest malum , ut bonum. Si autem aliquid connotatur , hoc non est nisi possibi- litas ad fieri; sed quod factum est, idem ipsum non habet possibilitatem ad fieri: ergo Deus non potest lucere quod factum est: et prius potuit: ergo non potest quidquid potuit.

CONCLUSIO.

Quamvis divina potentia in se sit immutabilis , ratione tamen connotati, quod fuit aliquando possibile et postea factum est impossibile , Deus non quidquid potuit semper potest.

Respondeo: Ad hoc esl cluplex modus respon- - deridi, sicut ad sophisma de scientia \ Concesso enim, quod diviiia potentia secundum veritatem omnino sit immutabilis, secundum positionem tamen Nominalium ctmcedunt hanc : potest quidquid potuit. Et respondent illatioiii: sed potuit Christum susci- tare: ergo et modo potest; respondent. quod non debet inferri sub illo tempore, sed sub alio : ergo potest Christum suscitasse, quia hoc enuntiabile, adiunctum verbis diversoruin lemporum, non ^ est idem. Ideo dicunl, quod propositio est vera, et si aliter inferatur, assignant peccatum in processu se- cundum figuram dictionis sive secnndum accidens.

Tamen, sicut supra probatum fuit', haec positio non habet veritatem — quamvis ista positio vi- deatur luisse probabihs, et Magisler fuerit huins posiiionis — quia per hoc non solvit; et ilerum non . solvit in proposito. Primum, qiiia si diceietur Deus posse quidquid potuit, quia potest fccisse quod ^ po- tnit facere; pari ratione qui nunc est caecus po- lestquidquid potuit, ettrancatus, quia potest fecisse quod poluit facere , et potest nunc vidisse , quod . potuit vklere. Praeterea , dantem oppositnm huius solutionis adhuc contingit solvere ", hoc modo for- raata ratione : potest ([nidquid potuit; sed potuit non fecisse mnndmn. antequam faceret: ergo et modo potest non feci.sse: loco eius quod est non fecisse non est alind dare aequivalens. — Ergo illa responsio non solvit, maxime cum ipse Magistcr dicat in littera °. quod Deus non polest facere omiic quod potuil aliquando facere. nec vult facere vel esse vel fieri quod :iliqnando voluit facere vel esse vel fieri.

Ideo

dicendum, sicut dictum fuit de .mentia'' , nqnod divina scientia, in se omnino immulaiiilis, de- sinit scire aliquod enuntiabile ratione connotati , quia scibile desinit esse verum, et ipsa scientia sive scire connotat uno modo in cognito veritatera. Si- raihter intelhgendum, quod divinapoten^ici connotat in re, respectu cuius dicitur, possihilitatem ; et ta- lem, inquam , possibilitatem, quae respicit potentiam agentem sub ratione potentiae, non im,potentiae. Quoniam igitur ita est, quod raulta possibilia fiunt impossibilia per accidens ^ et mulla possibilla fiimt entia et iam. sunt impossibilia ad fieri — facere enim, quod non-ens noii sit , nihil est facere; similiter facere quod factimi est nihil est facere, et ita impossibile est fieri — hinc est , quod quia Deus non potesl nisi possibile, quod posse est potentiae, quod' nulla mutatione facta in potentia.sed aequa- condusio, liter Deo e.\.istente potente, fit aliquid Deo impossi- bile propter mutationem a parte rei. Et haec con- cedenda est, quod divina potentia est immutabilis ; et haec neganda: quidquid Deus .?eme//)ote,5i!, sem- per pote.H.

1. 2. 3. Ad illud ergo quod obiicitnr, quod di-soiuHoopp vinum posse est esse et infinitam et independens ; "^"""^- toliim illud concludit. quod ipsa^" non mutetur; sed nihil sequilur de connotato. Vernm est tamen, quod po.sse Dei respectu connotati seraper est infi- nitum, quia si auferatur finitum ab infinito, nihilo- minus remanet infinitura: et ideo quaravis desinat aiiquid posse facere , semper tamen infinita potest.

4. Ad illud quod obiicitur ultimo — quia alia patent — ex hoc, quod divina polentia dorainatur oinnibns quae sunt; dicendura, quod orania ei sub- sunt; et tamen non sequitur, qiiod possit facere quod factum est; potest tamen illud destruere, sed facere non potest , quia faciendo aut facit aliquid , Notandum aut nihil. Si aliquid: ergo aliquid plus est nunc quam prius: ergo non facit qnod factum est. Si ni/iil : ergo faciendo nihil facit. Similiter, de eo quod fuit facere quod non fuerit, aut facit hoc quie- ■'scendo , aut operando , aut destruendo. Quiescendo non : si enim Deus nihil faciat, cum hoc " est prae- teritum , semper est praeteritum. Si vero faciat operando, cum nihil ex hoc fiat — hoc enim non fuisse praeteritum noii esl aliquid — ergo faciendo niliil facit. Si vero ilestrumdo, cum praeteriUim sive quod fuit non sit, niliil facit destruendo, et destruendo niliil destruil '. — Concedendnm est ergo, quod non potest quidquid potuit, quia fuit aliquando possibile quod factum esl impossibile, non propter arctationem potentiae, sed propter hoc.quod neces- sario connotat impolentiam. Et sic patent obiecta.

PrevBack to TopNext