I, Distinctio 45, A. 1, Q. 1
I, Distinctio 45, A. 1, Q. 1
Quod autem in Deo non sit ponere voluntatem, ostenditur auctoritate et ratione.
1. Primo sic: Augustinns in libro de Libero Ar- - bitrio ' : "Voluntas est rationalis motus sensui prae- sidens et appetitui" ; sed in Deo non est motus nec sensus nec appetitus: ei'go neque voluntas.
± Item, Augustinus in iibro de Duabus Ani- mabus ■: "Voluntas est animi motus ad aiiquid pro- sequendum, vel fugiendum" ; sed in Deo non est po- nere fugam nec prosecutionem: ergo nec volnntatem.
3. Item , ratione " : quia voluntas est polentia in nobis maxime vertibilis, unde aliae potentiae non possunt in malum, sed sola voluntas est, a qua est peccatum; sed in Deo nulla est omnino vertibilitas ad malum: ergo etc.
4. Item, voluntas, eo ipso quod voluntas est, est ad opposita, eo quod ad opposita , est contingens el variabilis : iii Deo auteni nulla cadit contingentia iiec varietas: ergo etc. Probalio primae. Voluntas, eo ipso quod voluntas, est potestas rationalis; sed "po- testates rationales sunt ad opposita", sicut dicit Phi- losophus ' : ergo etc. Similiter, eo ipso quo est vo- luntas, est libera; et si hoc, non est determinata ad unum , quia tunc non haberet libertatem , sicut nec potentiae naturales: ergo est ad opposita , et ita va- j riabilis. !
Sed contra : I . Ad Ephesios primo dicit Apostolus: "Secundum consilium voluntatis suae". Et iterum ibidem: "Secundum propositum voluntatis suae" ; et tota Scriptura est plena hoc nomine volun- tatis, ut est in Deo: ergo etc.
3. Item, ratione videtur, quia voluntas est illud, penes quod residet inter creala sumraa potestas'': ergo si voluntas de se dicit potestatem . quia omni- bus praesidel in regno aniniae, et nihil potest sibi imperare; sed Deus est potentissimus, et omne quod pntentiae est, sibi attribuendum est: ergo etc.
4. Item, voluntas est, in qua consistit snmma voLuptas sive felicitas — "beatus enim est qai ha- bet omne quod vult'" ; unde nihil delectatur nisi habens voluntatem vel aliquid simile voluntati — sed Deus est felicissimus, in qno est oninis felicitas et iucunditas: ergo etc.
b. Item , voluntas est illud , peoes quod residet iustitia et aequitas — iustitia enim non est aliud quam rectitudo voluntatis''; unde non habentia vo- luntatem non sunt capabilia iustitiae — sed Deus est iustissimus secundum omnem intellectum: ergo habet voluntatem.
6. Item, volunlas esl vis. secundum quam at- tenditiir suinuia liberalitas — omnis euini liijerali- las venit ex aniore ', sed constat, quod amor est actus voluntatis — in Deo auteni est ponere sum- j mam liberalitateni : ergo et amorem et voluntatein.
CONCCLUSIO
Voluntas est in Deo magis proprie et completiore modo quam in nohis , et sine ullis imperfe- etionibus.
Respondeo: Dicendum, quod in Deo est ponere iionciusi... uoluntatem, sicut ostendunt quatuor rationes prae- j liictae, propter quatuor conditiones, scilicet jootesto- tis, voluptatis , aequitatis et liheralitatis , quae sunt circa voluntatem; et magis proprie in Deo et completiori modo quam in nobis.
Voluntas enini in nobis esl per differentiam a mri\t^\ substantia et actu et per distantiam a fine -; in Deo , a nosira auteni per omnimodam indifferentiam horum, scili- ter^" cet substantiae, virlutis, actus et finis.Et quia in nobis est per differentiam a substantia et ab actu . ideo aliis praesidens et secundum diversos actus uariahilis. Propter^ differentiam enim a suhstantia, in qua possunt et aliae potentiae radicari, pmesirfeZ aliis potentiis. ut sensui et appetitui. Propter diffe- rentiam ah actu est uariahilitas secundum alter- nationem affectionum. \w Deo autem neutrum; ideo nec regit inferiores potentias, nec habet variari se- cunduni affectiones varias. Et ideo ' quia in nobis est per distantiam a fine, inde est quod est indi- gens , et ideo in ea est fuga et appetitus, et cadit in ea etiam trislitia, cadit et malitia, quia potest a fine obliquari, cum non sit illi coniuncta. In Deo autem est omnino fini coniuncta , ideo nec fugam nec appetitum habet , nec tristitiam nec malitiam , sed omnimodam laetitiam et iustitiani.
1. 2. 3. Et sic patet responsio ad prima tria, quia '■ quamvis istae conditiones: appetitus , fuga, malitia sive vertihilitas , conditiones sint voluntatis creatae , tamen omnino a voluntate divina semotae sunt.
4. Ad illud quod obiicitur, quod est contingens, Noian el variabilis: dicendum, quod est contingentia vn actu vel in effectu. Si loquamur de confingentia in effeetu , non tantum est in effectu nostro , sed etiam in multis, quae a Deo sunt. Multa enim facit Deus, quae posset non facere, nullo repugnante. Si autem loquamur de contingentia in actu, qno voluntas aliquid niodo desinit velle '' et incipil velle, modo vull aliquid, modo vult oppositum; haec cadit in voluntate humana, quia inter volunlatem humanam et actum est differentia; unde nec semper est in uno actu, nec in actu uniformi. Divina autem vo- luntas propter identitatem sui cum actu omnino va- riari non potest, nec habet in se aliquam contingen- tiam; et ideo patent omnia quaesita.