Text List

I, Distinctio 45, A. 3, Q. 1

I, Distinctio 45, A. 3, Q. 1

Utrum voluntas divina convenienter dividatur in voluntatem signi et beneplaciti.

Et quod prima divisio non sit conveniens, vi- detur:

1. Quia sicut voluntas est respectu rerum, ita Adopposi-et potentia et scientia; sed scientia non distinguitur per scientiam veritatis et scientiam signi, similiter nec potentia: ergo nec voluntas. Situdicas, quod illa non habent signa; contra: sicut cireaturae sunt signa voluntatis, ila etiam innuunt es suo ordine scientiam , et ex sua magniiudine monstrant polen- tiara : ergo si signum perducit in aliud ', patet etc.

2. Item, si contingit divinam voluntatem signi- ficari, aut per signa naturalia, aut per signa vo- luntaria '' : non per naturalia , quia praeceptio et prohibitio non sunt a natura, sed a voluntate ; non per voluntaria, quia signum voluntarium est quod significatex institulione; sed praeceptio et prohibi- tio significant non ex institutione voluntatem, sed ipsum quod praecipitur: ergo etc.

3. Item , res significata non comniunicat nomen suum signo — unde quamvis circulus sit signum vini, non tamen est vinum — ergo quamvis prae- ceptio el prohibitio etc. sint signa divinae volun- latis, non tamen debent dici voluntates: ergo non debet dividi voluntas in voluntalem signi et volun- tatem beneplaciti.

4. Item, praeceptio eiprohibitio el huiusraodi, aut sunl signa ratione actus, aut ratione obiecti sive connolati. Si ratione actus; sed idem est actus quod divina voluntas et Deus — quia cum dico : Deus praecipit, dicilur de Deo, et ita praedicat divinam essentiara — ergo secundum hoc idem esset signum sui ipsius. Aut ratione effectus , et tunc, cum prae- ceptio et prohibilio nuUum connotent efTectum, nec consilium, nullum omnino erit signum; et ita nullo modo videntur signa.

Sed contba: i. Scriptura dicit, plures esse to-f luntates Dei ^; sed constat, unara esse voiuntatera be- neplaciti: ergo si plures sunt, oportet, quod stet pro alia voluntate quam beneplaciti. Sed nulla volun- tas Dei est nisi beneplacitum , vel signum illius: ergo etc.

2. Itera, contingit cognoscere voluntatem Dei; sed non possunuis cognoscere eain per se: necesse est ergo, qiiod cognoscamus per signa. Sed sic no- minamus, secundum quod cognoscimus: ergo non tantum debemus dicere volnntatem beneplacili esse voluntatem, sed etiam signum eius.

3. Item , praeceptio alicuius recte dicitur vo- luntas illius, ergo et praeceptio Dei; sed non est volunlas causans ', quia praeceptio est, etiamsi nihil fiat: ergo est voluntas ut significans.

CONCLUSIO.

Auctoritate et ratione probatur, distinguendam esse voluntatem beneplaciti et signi.

Respondeo: Ad hoc intelligendum est, quod et nciusio. ratio et auctoritas compeUit nos distinguere volun- tatem Dei in voluntatem signi et voluntatem benepla- citi. Auctoritas quidem: quia dicit Apostolus pri- mae ad Thessalonicenses quarto ^ : Haec est voluntas Dei, sanctificalio vestra; sed illud non est dictum per essentiam, ergo vel per causam, vel per si- gnificationem ; non autem per causam, ergo per significationem. — Item , 7'atio dictat , quia com- muiii usu loquendi consuevimus praeceplum no- strum voluntatem appellare.

Propter hoc intelligendum, quod sicut non ab- Raiio. surde inlelleetus dicitur vis intellectiva et ipsum intellectum, ita voluntas dicitur ipsa vis volendi et ipsum volitum. Et quia voluntas Dei innotescit nobis per volitura tanquam per visibile signuin , et "si- gnum est quod facit in aliud venire, dum offert se sensui" ; inde est, quod voluntatem Dei dividimus in voluntatem beneplaciti et in voluntatem signi.

1. Ad illud quod obiicitur de scientia et po-s tentia, dicendum, quod ipsa voluntas se habel im- mediatius ad res, et cuni non sit determinata in futuris indifferentibus, ideo indiget certis signis\ Et propterea, cum debeamus nos illi conformare, opor- tet nos ipsam cognoscere. Sed divina scientia est respectu omnium, similiter et potentia, el praeterea, neutri oportet nos conformare ; ideo non sic dicitur scientia signi vel potentia, sicut volunlas dicitur.

2. Ad illud quod obiicitur, ulrum sint signa na- turalia, vel voluntaria; dicendum, quod signum est ens et est signum ; potest ergo dici naturak in quanturn em, vel in quantum signum. Signa igitur voluntatis in quantum entia voluntaria sunt, quia a voluntate, sed naturalia sunt in quantum signa\ quja naturaliter significant, sicut effectus naturaliter signiflcant causam.

3. Ex hoc patet sequens, quia res non com- municat signo dato nomen , communicat tamen signo natw-a.li", ut patet: nam urina dicitur sana, quia est signum sanitatis ; est enim signum , quod cau- satur naturaliter. Hoc tamen non est generaiiter verum, nec secundum sermonis proprietatem , sed secundum tropum loquendi, sicut tangit Magister in littera '. Et ratio transferendi est similitudo comperta inter signum, quod naturaliter significat et significatum.

4. Ad illud quod obiicilur: ratione cuius sunt signa ? dicendum, quod ratione actus causati ^* per comparationem ad obiectum. Obiectum enim innote- scere facit voluntatem , ut est sub actu praeceptionis et prohibitionis et huiusmodi. Unde hoc quod praeci- pilur, signum est voluntatis, in quantum praecipitur.

PrevBack to TopNext