I, Distinctio 46, A. 1, Q. 1
I, Distinctio 46, A. 1, Q. 1
Utrum Deus velit omnes homines salvos fieri voluntate beneplaciti.
1. Primae ad Timotheum secundo ': "Vult omnes a homines salvos fieri" ; sed constat, quod hoc non est dictum de voluntate signi, quia nec praecepti nec impletionis nec alicuius allerius — hoc enim non cadit sub praecepto — ergo constat esse dictum de voluntate beneplaciti.
2. Item , Damascenus: "Oportet scire , quo- niam Deus vult antecedenter omnes homines salvos fleri, et regni sui potiri fortuna; non enim ad pu- niendum plasmavit nos Deus": ergo cum voluntas antecedens sit voluntas beneplaciti, quae est bono- rum , quae sunt bona irrefragabiliter , voluntate beneplaciti vult omnes homines salvos fleri sive salvari.
3. Item , omnis habens caritatem vult onines homines salvos fleri, quantnmcumque modicam ha- beat dilectionem '. Cum ergo Deus summam habeat dilectionem et caritatem , videtur , quod ipse velit omnes homines salvos fleri.
4. Item, sicut vult Philosophus ^ primum uno modo se habet ad omnia sive ad omnes, ergo, quan- lum est de se, omnes uniformiter diligit: ergo si vult aiiquos salvari , et omnes ; vel si de aliquibus non vult, pari ratione de nullis.
1. CoNTRA hoc primo est instantia, quam ad- Ad opposi- ducit Magister in littera =: si vult onmes homines salvos fleri, et de oranibus plures damnantur, quam salvantur, ergo voluntas eius frustratur et cassatur; quod est contra veritatem aperte.
2. Item, omnes quos vult Deus salvari, eligit ad salutem — electio enim Dei non dicit aliud quam dilectionem ad salvandum — ergo si omnes vult sal- vos fleri, omnes sunt electi. Contra, Matthaei vi- gesimo secundo": Multi sunt vocati, pauci vero electi.
3. Item, in praedestinatione non sunt nisi haec duo, scilicet praecognitio et voluntas salvandi , ratione cuius Deus dicitur praedeslinare. Dum enim proponit dare gratiam et gloriam praeparare, prae- destinare dicitur': ergo cum praecognitio Dei omni- bus sit coniiiiunis, si volunlas salulis est respectu omnium , ergo omnes snnt praedestinati. Sed omnes praedestinati salvabuntur: ergo omnes salvabuntur; quod est conlra fidera. Si tu dicas mihi, quod duplex est voluntas, absoluta el conditionalis , et Deus absoluta voluntate solum vult salvare quos praescivit conformes fieri imagini Filii sui ' , et istos praedestinavit , voluntate vero conditionali Repiicatui. vult omnes , si ipsi velinl; tunc obiicitur , quod voluntas conditionalis non videtur convenire Deo, quia iiaec est voluntas semiplena, Deus autem quid- quid vull, plene vult. Et ilenim , quidquid facit, piene facit. Et itenin} . Iiacc cimditionata voluntas aut est voluntas beneplacili , aul voluntas signi. Si signi, tunc nihil ad pfopositum, quia voluntate si- gni non vult omnes homiiies salvos fieri. Si volun- tas beneplaciti; sed haec uiio modo lantum est et dicitur et semper impletur: ergo oinnes liomines salvanlur. El praeterea, haec voluntas conditionata, qua dicitur, quod vult, si ipsi vehnt, locum non po- test habere in parvulis . qui moriuntur : ergo adhuc non solvit isla distinctio.
4. Itera, cum sic dicitur: vult hunc salvari, aliquo demonstrato , aut hoc quod est velle aliquid connotat, aut nihil. Si nihil: ergo pari ratione po- test dici de lapide, quod Deus vult hunc salvari. Si aliquid, non nisi sahitem: ergo sequitur, si vult hunc salvari. quod iste salvabitur, quahtercumque accipiatur velle. Si dicas , quod connotat possibili- tatem et ordinabilitatem ad salutera ; obiicitur tunc, quod de quolibet ordinaloih ad aliquid potest dici, quod Deus velit; sed quilibet clericus est ordinabi- lis ad episcopatum , et quilibet miles ad dignitatem regiam: ergo Deus vult, omnes clericos esse episco- pos. et omnes milites esse reges; quod non con- ceditur.
CONCLUSIO
Deus vult, omnes voluntate beneplaciti salvos fieri, quod intelligi potest sive cum Augustino de voluntate consequenti, sive cum Damasceno de voluntate antecedenti.
Respondeo : Dicendum, quod cum Apostolus di- cal , .quod Deus hoc vult , scilicel omnes homines salvos peri, quod necesse habemus concedere , quod c Deus velit. Et cum non possit exponi de voluntate signi, necesse habemus exponere de voluntate be-^- neplaciti. Sed cum non omnes salventur, et volun- tas Dei nunquam frustretur , ideo necesse est, quod fiat vis in 7nodo distribuendi , vel in modo vo- lendi '.
Et egregius doctor Augustinns duplicem facit vim in modo distribuendi in Enchiridio ^ : uno t modo , quod distributio sit accommoda , sicut et ■ haec: omnis hoino timet in mari, secundum com- munem modum loquendi intelligitur: qui est in mari. Similiter Augustinus '' exemplificat, si dicatur: "Magister iste docet omnes pueros de ista civitate, quia scilicet docet omnes qui addiscunt. Nullus enini docetur nisi per ipsum". Similiter, "Deus vult omnes homines salvos fieri, quia nullus salvatur, nisi velit Deus , et ideo orandus est, ut velit ^". — Facit etiam alio modo vim in distributione secun- ■ dum communem modum distinguendi, quod potesl fieri pro singulis generum, et sic est falsa, et non intelligit Apostolus sic; vel pro generibus singulo- rum, et sic vera, quia Deus de omni gente voluit et vult aliquos salvari, et de Graecis et Latinis, el de praelatis et subditis, et de omni gente; et ideo dicit Apostolus °, pro omnibns esse orandum. Haec est responsio .Vugustini. cui Magister innititur; et necesse est sic vel sic solvere, supposito qiiod velle dical ibi velle Dei, secundum quod dicitur velle placito quietato sive voluntate absoluta, de qua verum est dicere: Omnia quaecumque voluit, fecitK Sed Damascenus ' facit vim in modo volendi. i-Distinguit enim in Deo voluntatem antecedentem et evoluntatem consequentem. Et voluntas antecedens est voluntas respectn eins, propter qnod Deus bo- minem facit , et est irrefragabiliter Ijonorum. Volun- tas autem consequens est voluntas, non quae se- quitur merita, sed quae vult aliqua secundum prae- scientiam meritorum. Prima, scilicet antecedens, dicitur a magistris volnntas conditionalis sive vo- luntas, qua Deus vult, quantura in se est. Secunda autem , scilicet consequens, dicitur absohita. Diffe- rentia autem inter banc voluntatem et illam non est secundum diversitatem affectionis sive modi vo- lendi , qni sit in Deo , sed secundum rationem con^ notandi et intelligendi. — Prout enim Deus dicitur velle omnium salutem, quantum in se est et ante- cedenter , connotatur in omnibus bominibns ordina- bilitas^ ad salntem, tum ex parte naturae datae, tum ex parte gratiae oblatae. Dedit enim Deus na- liiram , secundum quara possent ipsura cognoscere et cognitura quaerere et quaesilum invenire et in- vento inbaerere, ac per boc salutera obtinere. Gra- tiam similiter obtulit, dura Filium misit et obtubt, cuius pretinm omnium saluti suffecit. Leges etiam et mandata tribuit salutis et ostendit. Ipse etiam praesto est oranibus inquirentibus et prope est omni- bus invocanlibus eum *. Velle ergo hominem an- tecedenter salvare est ordinatum ad salutera facere et volenti pervenire non deesse. Unde velle antece- denter salvare non connotat salutem, sed ordina- bilitatem ad salutem. Velle autem consequenter sive absolute salvare est velle dare salutem ei, quem praescit ad salulem perventuruin per snum auxilium et gratiam, et connolat saliUis evenlum. Et sic non est dicere, quod Deus velit omnes ho- mines salvos fieri.
Huic responsioni magis consonant inagistri, quam- vis utraque bona sit. Secundum banc igitur respon- tonciusio 3. dendum, quod Deus vult omnes bomines salvos fieri, quantum in se est sive voluntate antecedente, non autem voIunlate ab o/tito sive consequente.
1. 2. 3. 4. Et quia illa non connotat etfectus soiuwo op- eventum, ideo non impeditur in boc, quod non ''°'"°''°°'' omnes salvantur. — Patet etiam responsio ad illud quod obikit de praedestinatione si\e electione, quia in illis clauditur voluntas absoluta, non solum an- tecedens. — Patet etiam responsio ad ultimum de connotato.
Ad illud tamen quod obiicitur , quod volun- Ad lepiica- tas condit.ionata non cadit in Deum; dicendura , j'"""""'*' quod non ponitur in Deo velleitas quautum ad de- fectum ' plenitudinis voluntatis nec propter diversos raodos volendi, sed propter aliara comparationem in connotando, et sic patet illud.
1.2. Ad rationes vero ad oppositum, quod Ad argg. ia Deus vult omnes horaines salvos fieri ; responderi potest ad duas primas, quod verum coucludunt et vere.
3. Ad illud autem quod obiicitur de caritate hominura, dicendum, quod non est simile, quia nos nescimus merita hominum futura fmaliter; et si qnis sciret, ahquos esse praescitos , quaravis, quan tum in se est, deberet eos velle salvari, non taraen voluntate absoluta. Sed baec melius infra patebunt ^.