I, Distinctio 46, Divisio Textus
I, Distinctio 46, Divisio Textus
Haec est secunda pars liuius totalis tractatus de voluntate, in qua Magister agil de divinae voluntatis impletione. Et habet haec pars duas partes. In prima, supposito ex praecedentibus , quod Dei voluntas be- neplaciti semper inipletur, removet dubitationes '. In secunda explicat veritatem, infra distinctione pro- xima: Voluntas quippe Dei semper efficax est.
Prima pars habet duas partes. In prima Magi- ster removet dubitationem per comparationem ad bona ; in secunda per comparationem ad mala , ibi : Ideoque cumconstet, omniabona, quae fiunt etc. Prima pars habet duas partes. In prima Magister obiicit. In secunda solvit, ibi: Sed audiamus solu- tionem.
Ideoque cum constet etc. Haec est secunda pars, in qua Magister inquirit, utrum voluntas Dei impleatur respectu malorum; et ratione buius inqui- rit, utrum Deus velit mala fieri. Et quoniam fue- runt hic duae opiniones, quarum una fuit, quod Deus vult mala fieri — et haec opinio est falsa — alia opinio est, quod Deus non vult mala fleri — et haec opinio est vera — ideo haec pars ' habet duas partes. In prima Magister opponit ad partem falsam. In secunda opponit ad partem veram , ibi : Si quis iffitur diligenter attendat etc. Prima pars habet duas. In prima adducit rationes ad defensio- nem falsae opiuionis. In secunda parte ponit solutio- nes, quas assignanl iUi , qui sunt contrariae positio- nis et hoc ibi: lUi vero, qui dicunt, Dei volun- tate mala non fieri. Et utraque partium duas habet. Nam in opponendo duas inducit rationes * , quarum una rationi innititur, aha auctoritati; et seeimdum hoc pars, in qua solvit, dividitur, quia ponuntur ibi duae responsiones iuxta duas obie- ctiones.
Si quis igitur diligenter etc. Haec est pars illa, in qua conatnr Magister ad veram partem astruendam; et haec pars habet duas. In prima inducit rationes^ veras; in secunda dissolvit quan- dam rationem sophisticam, et hoc facit ibi : lam sufficienter ostensum est etc. Prima pars habet tres partes secundimi tres rationes, quas inducit. Prima sumta est ab hoc. quod idem esl Deo fieri auctore, et Deo volente , et ponitur ibi : Si quis igitur diligenter etc. Secunda sumta est ab hoc , quod eadem est causa, qua malum flt, el qua homo fit deterior, et ponitur ibi: Deinde idem Augustinus quaerens etc. Tertia sumta est ab hoc " , quod ma- lum facit tendere ad non-esse, et ponitur ibi: Item etiam aliter ostenditur, quod Deo auctore etc.
Similiter secunda pars, in qua dissolvit rationem sophisticam, tres habet. In prima illam ponit, ibi : Jam sufficienter ostensum est etc. In secunda dis- solvit, ibi: Quibus facile est nobis respondere. In tertia redit ad veritatis assertiouem dicens, hanc partem esseveram, quod Deus non vult mala fieri, ibi: Haec et alia kuiusmodi etc.
On this page