Text List

I, Distinctio 45, Dubia

I, Distinctio 45, Dubia

DUB. 1.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram el primo de hoc quod dicit Magister, quod voluntas nunquam dicitur relative. Videtur enim falsum, quia sicut creator dicitur ad creaturam , et praescientia ad praescitum, ita velle dicitur ad volituni; sed su- pra habitum est distinctione trigesima quinta ", quod illa dicuntur relative: ergo et velle.

Respondeo : Dicendum , quod Magister accipit hic dici relative, prout relativus modus dicendi distinguitur a modo dicendi secundum subslantiam , et hic est personalis , et ita accipitur hic '. Ipse au- tem obiicit de relatione respectu creaturae, qnae est quantum ad modum intelligendi , nec distingui- tur a modo dicendi secundum subslantiam. — Ve^Aiiter. potest dici , quod Magister loquitur secundum gene- ralem nominis intellectum. quia velle non est tan- tum respectu creati, ut praescire et creare, sed etiain respectu Dei '.

DUB. II.

lloiii qiiaerilur de hoC qnod dieit: Deus scU omnia, id est, Deus esl , ctiins .scirnliac, qiiae est ipsius cssentia, subiecla siiiii ininiiii. \'idelur enim niaie dicere, quia similiter diviimc vulunlali subiecta sunt omuia, quia voluntati eius nulius resistit^: ergo Dens vnlt onmia; quod non conceditur.

llem ego quaero: cum omnia scibilia sint sub- (^uaesiio iecta divinae scientiae et essentiae, et similiter vo- incidens. jj^,^ . ^^^^.^y^ ,|qjj jicinius, quod Dcus volendo se velit alia, sicut sciendo se scil alia ? Quod si tu 'concc- das, tunc celera essent aeterna. S?' lu dicas, quod non est simile; qnaeritur: Qnare non? et videtur quod sil simile, qnia, sicut divinae scientiae actus non dellectitur extra Deum, et ita sciendo se scit omnia. ita et de voluntate videtnr.

Respondeo : Dicendum , qnod subiecla divinae scientiae non dicuntnr, qnia sunt inferiora, sed subiecta dicuntur, respcclii qnornni esl aiiiis iliviiiae cognitionis ; et haec i|niilein siiiil oiiiiii:i in^^iioscil.ii- lia: et ideo novit oinnia. Sirniliter .siibiccla volinilaU sunl - , et haec non snnt omiiia volibilia , ideo pa- tet illud.

Qnod quaeritur, ntrum volendo se velit orania: Adqoac-dieendum. quod velle uno modo dicit complacen- lionem. ^^-^j,,,^ abo modo dicit causam. Et prout dicit com- placenliam, credo quod bene potest dici, quod volendo se veiit omnia, quia omnia placent ei, quae ab ip.so et ad ipsum sunt. Prout tamen dicit pro- gressum effeclus ab ipso, quamvis actus non egre- diatur extra, tamen res egrediuntur, et ideo dicit respectum ad extra ■*. Unde sicut non concedi- tur : possenilo se polest omnia , sic et in proposito.

DUB. III

Item quaeritur ile boc qnod dicit: Quare Deus fecit caclum cl lerra^n? Respondendum est : fjuia voluit. Videtur enim mala responsio. quia tunc vi- detur facile omnia determinare; videtur etiam, qnod voluntas Dei non haheat ralionem. Sed contra: su- per illud ad Epliesios primo : "Secundum consilium voluntatis suae", Glossa: "Voluntas Dei est ex ra- tione": ergo est quaerere rationem.

Respondeo : Dicendum , quod voluntas nostra , n = cum excitelur a volito, et causam et rationem habet et ciuantum ad se et quantum ad volitum, maxime cum vult aliqaid , quod esl propter flnem ; sed vo- luntas Dei, cuius actus est ipse°, quia non excita- tur aliqua ratione alia a se, cansam quantum ad se habere non potest. Volitum autem aliquando habet aliam causam quam voluntatem °, aliquando solam voluntatem, ut in mundi creatione. Voluntas hahet rationem, sed non causam , quia non esl irrationalis. Unde non habet rationem tanquam di- versam a se, sed wfcm ' re ; et ideo voluntas Dei non potest esse irrationalis; et propter hoc in acti- bus, qui totabter sunt ab ipsa, sufficit ipsam scire, nec oportet ulterius aliam rationem quaerere. Et sic patet illud °.

DuB. IV.

Itein quaeritiir de hoc quod dicit , qnod volun- tas Dei est causa omnium specierum pt motionum. Videtur enim male dicere , quia tunc, cum voluntas Dei sit agens per intentionem, videtur cjuod nihil fiat casu et fortuna.

Respondeo: Dicendum, quod Deus, quamvis sit causa omnium, non tamen est tota causa, sed ipse cum causis crealis. Propter hoc notandum , quod effectus habet comparari ad causam supremam, quae Deus est, et sic nihil evenit casu et fortuna ; habet etiam comparari ad voluntatem sive causam creatam, quae est natura vel intelligentia, et sic, cum niulta eveniant praeter intentionem, mnlta fiunt casu et foituna.

DuB. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit, ijuod nihil fit, quod non egrediatur de interiori aula summi Imperatoris. Videtur enim falsum , quia peccata flunt, et non egrediuntur ab ipso.

Respondeo: Dicendum, quod Magister non assu- rnit haijc auctorilatem , sicut habetur in originali K Nam ihi dicitur, quod non iubeatur , aut permit- tatur; et ita non hahet locum obiectio. Nihilominus tamen potest dici , quod Magister restringit distribu- tionem suam ad res, quae sunt aliqua natura. — Vel dicendum , quod ampliat verbum egrediendi ad facere et permittere.

DuB. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod mon- struosi animantium partus et terrae motus el his similia fiunt voluntale Dei. Videtur enim falsuin dicere, quia monsirum dicit deordinationem ali- qiiam in iiatura : ergo non est a causa suprema.

Respondeo: Aliquibus dicendum videtur, quod soiuiio monstrum dicit deordinationem aliquain in natura , iqaoruin. ^^ ^.^.|. ^^^^^ substuntiam aliquam ^ Substantia illa causam habet positivam, quae Deus est, sed inor- dinatio illa non habet causam positivam, sed pri- vationem; et haec est ut phirimum improportio virtutis agentis ad materiam : aut enim materia superabundat , aut deficit secundum proportionein caloris operantis et virtutis. Et Augustinus loquitur de monstris quantum ad id, qiiod habent sub- stratum.

Tamen aliter posset dici, quod monstra etiam iasoiutio. sunt a Deo pwniente, quoniam ' poenae sunt; et sic habent rationem ordinis. ^Quamvis enim Deus non faciat contra ordinem in fineni, facil tamen contra solitum cursum naturae frequenter, vel ad vindi- ctam, vel ad misericordiam ' .

DuB. VII.

Item quaeritur de Iwc quod dicit: Placuitva- nitati philosophorum causis aliis attribuere. Vide- tur enim, quod non hene dicat, quia philosophi cau- sis aliis vere attribuerunt: ergo in hoc vani non fuerunt . ut puta luna eelipsatur , eo quod terra interp:)nitur.

Respondeo: Dicendum, quod non rfeo dicuntur vani, quia aliis tribuerunt; sed quia sic aliis tri- buerunt, ut tameu ad causam praecipuam non referrenl. Et ideo evanuerunt '", quia ad causara primam et praecipuarii non venerunt, quae sola esl causa simpliciter priraa et simpliciter genera- lissima.

DuB. VIII.

Item quaeritur de hoc quod dicit: Divina v^ luntas non recipit in se multiplicitatem. Videtur enira falsum , quia plures sunt ideae, eo quod plu- rium ideatorum: ergo similiter plures voluntates , quia plurium volitorum.

Respondeo: Dicendum, quod non est simile , sicut patet in quaestione de ideis"; quia voluntas dicit , quod plus se tenet ex parte volentis et se- cunduin esse et secundura rationem dicendi, et ideo re et ralione una est voluntas beneplaciti: sed idea secundum rationem dicendi plus se tenel ex parte ideati, quia similitudinem eius dicit. Et cognitio se- cundum rationem inteUigendi et dicendi motum dicit in nobis a rebus ad animam secundura rem, sed in Deo secundum rationem intelligendi; vohm- tas antem non. Ideo hac duplici ratione conceditur de ideis , non de voluntate '.

DuB. IX.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod volun- las non recipit mutabititatem. Videtur enim falsum, quia Deus nunc vult aliquid esse, quod postea non volet' esse: ergo videtur, quod desinal velle et similiter incipiat: ergo videtur divina volunlas mutari.

Respondeo: Dicendum, quod in huiusmodi lo- cutionibus est solum respectu connotati rautatio , quod comparatur ad divinam voluntatem, ratione cuius ponitur inceptio et desilio in actihus iUis , qui connotant aliquid de praesenti. Si enim dicatur: Deus vult, hoc esse futurum, ab aeterno voluit: sed tamen causa in aclu sive acLualiter causans non fuit, nisi quando facero vohxit, id est pro illo instanti, in quo actus voIuntatis° copulatur operi, non autera ipsi subiecto volenti. Et sic patet, quoraodo sit causa actualis' in terapore, nulla facta in ea mulatione , quia continue voluit, et ita actu fuit; sed causans in actu non fuit nisi pro tempore, pro quo voluit, ita quod nuUa circa Deum voluntas incepit. sed so- lus effectus incepit ".

DuB. X.

Item quaeritur de hoc quod dicitur: El Deus iralus dicitur ; sed non est ira in eo. Videtur enim male dicere, qiiia in Deo est xi ralionalis et con- cuupiscibilis: ergo pari ratione poneiula est in Deo irascibiUs: ergo siciit vere in eo est actns cognitivae et amoris, ila proprie actns fnroris.

Respondeo: Dicendum, tinod irascibil.is aliqno modo sonal in imperfectionem de ratione sni nomi- Opinioqiio-nis: et ideo ilicniil aliqni, quod nullo modo recipi- ran am. ^^^ .^^ ^^^ ^^.^. ^,.,,,, ^.^.,„jj^,;yg_ — Tameu cum actus huinsmodi vis in nobis sint gloriari et dominari , et hi sunl in Deo; quare non similiter et haec vis?

Et est propterea dicendum, qnod in Deo vere est soiniio haec vis gloriandi el doininamli, quae est ipsa di- '""""^' vina substantia. Tauicn i|iiia ini ' habet passionem coniunctam de ralioiu' sni iKnniiiis, ideo non recipi- tur iu Deo nec irascibilis , nec ira, nisi transsnm- tive et sermone tropico. Et notandnm , quod Deus habet signa irae, non qnae significent iram in ipso, sed quae signilicant iram in nobis et vere in nobis sunt.

Dub. XI.

Item quaeritur de hoc quod dicit, (piod prae- cepil Abrahae immolare filium, nec tamen voluit; ergo secundum hoc videtur, quod praeceptum fal- sum signum fuit.

Respondeo : Dicendum , quod voluntas Dei vole- bat fidem et devotionem Abrahae manifeslari" in praeparatione obediendi; et hoc Deus volebat, et hoc signum iniportabat et vere; sed tamen secun- dum aestimationem Abrahae plus iinportabat, et per illud plus, quod Abraham intelhgebat, Dominus fidem eius probabat, ita quod nec in signo falsi- tas , nec in Abraham deceptio fuit, sed probatio'.

PrevBack to TopNext