Text List

I, Distinctio 48, A. 1, Q. 1

I, Distinctio 48, A. 1, Q. 1

Utrum possibile sit, voluntatem nostram divinae voluntati conformari.

Quod autem non sit possibile, nostram volunta- tem conformari divinae, ostenditur sic.

1. Isaiae quinquagesimo quinto^: Sicut exaltan- . tur eaeli a terra , ita exaltatae sunt viae meae a viis vestris , et cogitationes meae a cogitationibus vestris. Sed sicut est in viis et cogitationibus, sic et in voluntatibus : ergo si caelum et terra non habent conformitatem , immo difformitatem , videtur simili- ter , quod nec voluntas nostra et voluntas divina. Si dicas, quod auctoritas intelligitur et loquitur de malis ; contra : super illud Psalmi ^ : Exultate iusti , Glossa : "Quantum distat Deus ab homine , tantum distat voluntas Dei a voluntate hominis": ergo etc.

2. Item, infmite distantium nulla est conformi- tas''; sed Deus et homo distant in infmitum, cum unum sit finitum et aliud infinitum: ergo nulla est conformitas voluntatum.

3. Item, si voluntas nostra conformatur divinae, aut ergo se ipsa, aut in tertio. Si in te?'tio: ergo divina voluntas et humana conveniunt in aliquo com- muni; et si hoc, ergo habent aliquid simplicius se^; quod est inconveniens, maxime in divina vo- luntate. Restat ergo, quodsi est conformis , quod se ipsa conformetur : ergo voluntas est ipsa confor- mitas. Sed conformitas non potest esse difformis: ergo voluntas nostra non potest discordare a divina, quod est manifeste falsum.

4. Item , si voluntas nostra est conformis divi- nae , aut hoc convenit essentialiter , aut per parti- cipationem. Si essentialiter , redit idem quod prius''; si per participationem , quaero de illo, per cuius participationem voluntas est conformis , utrum sit conforme. Si non, non potest conformare; si sic ; tunc aut essentialiter , aut pa?'ticipative : ergo vel erit abi?'e in infinitum, vel stare in aliquo creato, quod sit conforme Deo per essentiam, vel voluntas conformatur Deo per increatum. Sed non est abire in infinitum, nec est ponere, quod Deus sit con- formitas voluntatis humanae ad Deum : ergo aliquod creatum essentialiter est conforme. Sed quod essen- tialiter est conforme alicui, essentialiter convenit ciim illo, et quod essentialiter convenit, est eiusdem essentiae: ergo etc.

Contra: 1. Primae ad Corinthios sexto': "Qui adhaeret Deo unus spiritus est" ; sed non est unus spiritus per unitatem nalurae : ergo est unus per conforuiitatem voluntatis.

2. Itera , Matthaei duodecimo: "Omnis qui facit voluntatem Patris mei, qui est in caelis , ille meus frater et soror" etc. ; sed non est verum , quod sit frater per propinquitatem sanguinis: ergo est frater per eonformitatem voluntatis et dilectionis.

3. Item, quascumque vohintates contingit velle idem et veile opposita, contingit conformari et difformari sive eontrariari ; sed voluntas divina et humana sunt liuiusmodi : hoe patet ^ , ergo etc.

4. Item, quascumque voluntates contingit ad invi- cem ordinari per perfectam praesidentiam et obedien- tiam, contingil ad invicem eonformari; sed volunta- tera humanam contingit divinae per omnia subiacere et obedirc ' : ergo elc.

CONCLUSIO.

Voluntas humana potest conformari voluntati divinae per similem habitudinem ad actum, ad obiectum et ad finem.

Respondeo : Dicendum , quod aliquid confor- DapiM con- mai'i alicui contingit duplieiter : aut quantum ad similitudinem , aut quantum ad habitudinem.

Quantum ad similitudinem contingit tripliciter: conformaiio aut quaudo aliqua duo participant tertium , in qno todine'm tri- assimilantur , ut cygnus et nix in ^ albedine; aut ""^^' cum aliqiia duo sie se habent, quod unum est si- mihtudo alterius, ut speeies coloris sive idolura assirailatur eolori sive eonformatur; aut quando aliquid parlicipat sirailitudinein . ut speculum vel oculus assimilatiir vel conforraatur corpori obiecto.

Primo raodo non est possibile, aliquam ereatu- ram Deo conformari. Secnndo modo aliqua creatura Deo conformatur , ut puta gratla, quae dicitiir simili- tudo Dei, vel gloria, quae est deiformitas. Tertio modo assirailatur et conformatur anima, quae habet gratiam et gloriara. De hac conformitate nihil ad praesens.

Alio raodo contingit conformari aliquid alicui •^™'"™»''';; secundum consimilem habitudinem sive comparatio- ainom dn- nem , quae potest dici proportio , cum est rerum eiusdem generis, et proportionalitas , cura est re- rum diversorum generum sive non coraraunicantium, ul fiat vis in verbo''. Large taraen loquendo utra- que potest dici proportio; et haec nihil ponit com- raune, quia est per coinparationem duorum ad duo, et potest esse et est inter suinme distantia.

Et secuiidura hane potest voluntas nostra eon-conciusio2. formari divinae, videlicet per siraileni habitudinem ad actum, ut, sicut Deus quod vult vult hberali- ter et caritative, ita et homo; ^t per similem' eomparationem ad obiectum, ut quod vult Deus, ve- hthomo; et eodemfine, quovuItDeus, velit homo. Hoe totum possibile est esse, et totuin possibile est non esse; et ideo possibile est, voluntatem nostram divinae conformari et difformari. — Et eoneedendae sunt rationes ad hoc.

1. 2. Ad illud ergo quod obiieitur, quod distat Deus ab homine, et humana voluntas a divina in infi- nitum; iara patet responsio: quia hoe non impedit conformitatera comparationis , licet impediat confor- raitatera aequalitatis et uniuocationis.

3. Ad illud quod obiieitiir, utrum se ipsa vel in tertio conformetur; dicendum, quod non se ipsa% nisi loquamur de conformitate longinqua, qiiae at- tenditur in imagine. Si autem ioquamur de confor- mitate propinqua, quae eonsistit in similitudine , sie non se ipsa eonformatur, sed mediante gratia, quae non est tanqnam tertiura ab utroque partici- patum , sed est sieut similitudo unius et proprie- tas alterius. Unde gratia est simiiitudo essentialiter; non tamen oportet, quod essentialiter conveniant" in tertio, quia similitudo se ipsa convenit eum eo cuius est similitudo; et sic patent arabo obieeta.

Similiter si loquamur de conformitate quantum ad habitudinem , dicemus, quod voluntas non se ipsa conformatur , sed per comparationem ad alte- rum, quod tamen neque est de essentia divinae voluntatis , nec humanae , nec tanquam tertium par- ticipatum ab utroque. Et sic patet illud.

4. Ad illud quod ultimo quaeritur, utrum con- formetur per essentiam, aut per parlicipationem ; di- cendum, quod nec sic nec sic, sed conformatur per proporlionem sive per consimilem habitudinem. Et sic patet iUud.

PrevBack to TopNext