I, Distinctio 48, A. 1, Q. 2
I, Distinctio 48, A. 1, Q. 2
Utrum conformitas voluntatis nostrae ad divinam faciat eam iustam
Secundo quaeritur, utrum conformitas voluntatis nostrae ad divinam faciat eam iustam. Et quod sic, videtur :
1 . Quia super illud Psalmi: "Rectos decet collaudatio", Glossa: "Recti sunt qui dirigunt cor suum secundum voluntatem Dei, quae recta est".
2. Item, secundae ad Corinthios sexto: Quae participatio iustitiae cum iniquitate ? aut quae societas lucis ad tenebras? quasi dicat: nulla. Si ergo divina voluntas iuslitia est et lux, si humana voluntas sit iniqua, non potest esse conformis: ergo si est ctmformis, necesse est esse iustam.
3. Item, conformari regulae iustitiaenihil aliud est quam iustificari ; sed voluntas divina est re- gula iustitiae, quia non polest obliquari ad aiiquod iniquum : ergo conformari voluntati divinae est iusti- ficari '.
4. Item, intellectus noster non potest confor- mari divino , quin eflTiciatur verus : ergo nec affectus nosler potest conformari divino, quin efficiatur iu- stus; sicut enim veritas est rectitudo intellectus, sic iustitia est rectitudo affectus *.
Contra: 1. Magister dicit, et est verbum Augustini, quod "voluntas Dei bona per hominum malas voluntates impletur" ; sed unus effectus non procedit ab una causa per aliam, nisi illae causae ad invicem conformentur : ergo contingit malam vo- luntatem divin.ae conformari.
2. Item, conformitas vohintatutn consistit in vo- lendo et nolendo ideui; sed impiiis potest velle et nolle quod Deus vult et non viilt , nt ponit exem- pluin Angnslinus' de pravo lilio, qui vult patrem mori , quod et Deus vult : ergo eoiiformilas non fa- cit voluntatem instam.
3. Item , quamvis voluntas Dei sit beata, tamen voluntas illi conformis non propter Iioc est beata : ergo pari ratione, quamvis sit iusta, non propter lioc volnntas conformis est iusta.
4. Itein , si conforraitas facit voluntatem iustam , cuin - velit hominem, qui patitur iniuriam, vindicare, si ille qni patitur iniuriain, vult se vindicare, iuste vull: ergo instum est exigere vindictam. Si tu cli- cas , quod Deus vult hominem vindicare, sed non vult, quod homo vindicet se; hoc non solvit, quia saltem tunc liceret homini appetere, quod Deus ipsum vindicaret.
CONCLUSIO.
Conformitas voluntatis nostrae ad divinam et secundum actum et secundum volitum facit eam iustam; non autem sola conformitas in volito.
Respondeo: Dicendum, quod conformitas volun- tatis nostrae ad divinam attenditur secundum pro- portioiiem, sicut dictum est'. Duplex est autem Dapiex pio- proportio voluntatis, scilicet ad actum et ad voli- Kniaus™' tim. Similis proportio ad actum consistit in hoc , quod, sicut Deus quod vult vult ex caritate et liberaliter sive iuste et recto ftne, sic et homo velil. Similis proportio ad obiectum^ est, ut quod vult Deus, etiain homo velit.
Potest igitur conforinitas attendi secunduin Aawc conoiusioi. duplicem similitudinem ' et comparationem ; et sic est sufficiens et facit voluntatem iustam. Potest ite- rum attendi solum secundum alteram , ut puta se- cundum volitnin; et sic est deficiens, cum careat '^''"'='"™ ^- siinili habitudine, et hoc non sufflcit ad iustitiara.
3. Ad illud tamen quod tertio obiicitur, quod f^^^,°^ conformitas non facit beatam aniraain, ergo nec iu- stara ; dicendum , quod beatitudo dicit iustitiam con- summatam. Unde plus requiritur ad hoc, ut volun- tas fiat beata, quam ut fiat iusta; et ideo non sequilur, quodsi non facit beatara, qiiod non faciat iustam. Tamen, sicut conforraitas sufficiens, quae est in volito et ratione volendi , facit voluntatera Noiandum. iustara, sic conforinitas superexcellens facit eam beatam. Illa autem est superexcellens , quando in omnibus divinae conformatur et ex nulla parte est difforrais, nec in aliquo, saltem in in modico.
4. Ad illud quod obiicitur ultirao, iam patet responsio; quia appetens vindictam non conformat se Deo in modo sive in ratione volendi. Deus enim tanquara iustus iudex vult hoc zelo iustitiae; qui autem appetit ultionem sui sive suae iniuriae ut plu- rimum vult libidine vindictae. Si autem aliquis ap- petat solum zelo iustitiae, sicut Deus, et ex cari- tate, tunc dicerem, eum habere voluntatem iustam.