Text List

I, Distinctio 48, A. 2, Q. 1

I, Distinctio 48, A. 2, Q. 1

Utrum teneamur voluntatem nostram voluntati divinae conformare in ratione volendi.

Quod autem teneamur in ratione volendi, vi- detur :

1. Quia tenemur, quod facimus facere iuste. Fundamenia.Unde Deuteronomii decimo sexto': Juste quod iu- stum est exsequeris; sed non fit iuste, nisi quod homo facit secundum conformitatem voluntatis quan- tum ad rationem volendi, ut velit ex caritate: ergo etc.

2. Ilem , tenemur diligere Deum ex toto corde , quia hoc praecipitur Deuteronomii sexto ^ et Domi- nus idem iterat Matthaei vigesimo secundo; sed hoc non potest fieri nisi ex caritate: ergo tenemur ad conformitatem in ratione sive in forma volendi.

3. Item, tenemur Deo veraciter obedire; sed veraciter non obedit Deo, nisi qui facit ea voluntate, quam acceptat Deus. Haec autem est voluntas infor- mata caritate: ergo etc.

4. Item, "propter quod unumquodque, et illud magis ^" ; sed propter conformitatem voluntatis in ra- tione volendi obligamur ad conformitatem voluntatis in volito , quia finis praecepti est caritas , ut dicit Apostolus primae ad Timotheum primo^: ergo multo fortius obligamur ad conformitatem in ratione vo- lendi, ut quod volumus velimus ex caritate.

CoNTRA: 1. Deus vult et praecepit parentes Adopposi-honorari^; esto quod opportunitas se offerat, et ali- quis honoret patrem ex naturali pietate, non ex cari- tate, constat quod non peccat; et non conformat vo- luntatem suam nisi in volilo: ergo non tenetur ad rationem volendi.

2. Item , si tenemur conformare voluntatem no- stram divinae in i^atione volendi, sicut in volito, ergo quotiescumque volumus aliquid non ex caritate, deficit illud ad quod tenemur: ergo peccamus in omni " actu: nullus ergo actus est indifferens.

3. Item , si tenemur conformare in ratione vo- lendi, cum ergo vir peccator habeat voluntalem a Deo continue in hoc deficientem, quia non habet caritatem: ergo continue in omni instanti peccat.

4. Item, nullus potest conformare voluntatem suam divinae in ratione volendi, nisi habeat cari- tatem; sed non est in nostra poteslate habere cari- tatem ' : ergo homo tenetur ad impossibile. Si dicas, quod potest facere, quo facto habebit caritatem, quia potest se disponere ad caritatem; obiicitur de obstinato, et de eo qui actualiter esl in peccato: dum peccat et est in actu illo, non potest se conformare: ergo non tenetur. Quodsi non tenetur, et ahi te- nentur, reportat commodum demalitia; quodsi hoc non est conveniens, nulli ergo tenentur.

CONCLUSIO

Voluntas nostra tenetur conformari vokmtati di- vinae in ratione volendi et quidem, quatenus est praeceptum negativum, semper et pro semper, quatenus vero esi affirmativum , non pro semper, sed pro loco et tempore.

Respondeo: Dicendum, quod tenemur confor-( mare voluntatem nostram voluntati divinae in ratione volendi, ut si velimus aliquid, veliuius ex cari- tate'; et lioc patet, quia tenemur eum diligere ex caritate.

Altendendum autem, quod laaec est obligatio Praecepium per modum praecepti affirmativi. Differt enim obli- afflrmaliT. el '^ . ^. „ !' . legaiiT. dif-gatio praecepti a/firmattvi et negativi; nara nega- tivum ^ ol)ligat semper et ad semper ; affirmativum autem tantum obligat semper, sed non ad semper, sed pro loco et tempore; et sicut non obligat ad semper, ita nec ad omnetn actum voluntatis, nec ad omne praeceptum, sed tunc solum, quando te- nemur exire in actum caritatis.

Unde notandum, quod sic tenemur ad hoc, condusio -3. quod mniquam ad contrariuni : sicut velie, quod Deus vult, ex libidinel Ad hoc etiam tenemur pro loco conciusio 3. e tmipore, si habemus caritatem; si autem non habemus, non ad hoc tenemur, sed ad aequivalens, quia tenemur facere quod in nobis est, ut habea- mus; et ad hoc simihter * pro loco et tempore obh- gamur. Ex his patet responsio ad obiecta.

1. 2. 3. Quod enim obiicitur, quod aliquis sine soiuuo op- peccato honorat parenles etiam ex naturali pietate; positornm. jj(,gjjj^^y-| ^ qygj verum est; et ex hoc sequitur, quod non in omni actu tenetur conformare% non tamen sequitur, quod non teneatur. El per hoc pa- tet sequens, quod obiicit de generalitate actuum. Patet etiam aliud quod obiicit de generalitate tem- poris.

4. .\d illud quod ultimo obiicitur, quod non est in potestate nostra habere caritatem; dicendum, quod in potestale" habentium caritatem est, et in potestate non habentium, non propinqua, sed dispo- Noiandum. sitiva. Potest enim quilibet facere, quo facto habeat caritatem ; et ideo , si non faciat , imputatur sibi , nec excusatur per impossibilitatem , quia non est impossibilitas, ubi succurrit aUunde potestas, et non deficit, nisi propler nostram negligenliam '.

Ad illud quod obiicitur de obstinalo, dicendum, quod nuUus est adeo obstinatus, qui non possit facere quod in se est, et qui non possit redire ad cor'; et ideo tenetur sicut et alu, licet non pro quolibel instanti, sed pro loco et tempore.

Si autem tu ([uaeras, quid sit locus et tempus; Q^".= melius docet unctio " quam ars ; tamen , quando Do- •"' minus visitat eum interiori allocutione vel exteriori praedicatione vel aliquo tali, in quo est opportuni- tas redeundi ad cor, si tunc negligat, incidit in contemptum et omissionis peccatum.

PrevBack to TopNext