I, Distinctio 4, Diviso textus
I, Distinctio 4, Diviso textus
In praecedenli distinclione probavit Magister Trinilatem et Unitatem per similitudines congruas et rationes. In praesenti distinctione ponitur secunda pars, in qua solvit incidentes dubitationes. Et iu- cidit dubitatio ex hoc, quod in divinis est trinitas et unitas , et ita aliquid distinguens et distinctum , aliquid indistinctum , ut termini substantiales. Inci- dit ergo dubitatio ex comparatione proprietatis di- stinguentis ad terminum substantialem. Habet autem haec pars duas. In prima movet dubitationem ex comparatione proprietatis distinguentis ad substan- tiam vel essentiam; in secunda ad eius potentiam, infra distinctione sexta: Praeterea quaeri solel.
Item prima pars habet duas, quia substantia potest signiflcari in concretione , ut per hoc nomen Deus , vel in ahstractione , ut per hoc nomen es- sentia. Primo ergo movet quaestionem ex compara- tione generationis ad hoc nomen Deus, secundo, ad hoc nomen esscntia , infra distinctione quinta : Post haec quaeritur , utrum concedendum sit etc.
Haec autem distinctio habet quatuor particulas et hoc secundum quatuor, quae ibi tanguntur. In prima , supposito quod haec sit vera : Deus genuit Deum, quaeritur de hac: Genuii se vel alium, a.A^ quam solvit interimendo. In secunda quaerit de hac: Genuit Deimi , qui est Deus Pater , vel qui non est Deus Pater, et ad hoc solvit distinguendo ex parte praedicati, et hoc ibi : Sedadhuc opponunt. In tertia quaerit de hac: Deus est Trinitas, et probat multis auctoritatibus, quod est vera, et hoc occasione praedi- ctorum, ibi: Quidam lamen veritatis adversarii. In quarla ad suum propositum redit , scilicet ad primo quaesitum; ad primum videlicet ^" addens primae so- lutioni , quod quamvis non sit concedendum : Genuit se, vel alium divisim , tamen potest concedi coniun- ctim , ibi : Nunc ad praemissam quaestionem.
On this page