Text List

Prev

How to Cite

Next

I, Distinctio 3, Pars 2, Dubia

I, Distinctio 3, Pars 2, Dubia

DUB. I.

In parte ista circa htteram quaeritur de hoc quod dicit : Imago Deipermanet. Contra: Psalmus': Domine in civitate imaginem ipsorum ad nihilum rediges.

Respondeo : Imago dicitur dupliciter : quantum ad substantiale esse ; et haec ' respicit trinitatem potentiarum et ordinem et aequalitatem , et sic sem- per permanet; alio modo prout supra esse addit bene esse , ut decorem et honorem ; et haec potest perdi , quia homo, cum in honore esset, non in- tellexit '.

DUB. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit: Memoria vero dicitur ad aliquid etc ; ergo memoria '" , intelli- gentia et voluntas sunt in praedicamento relationis.

Item quaeritur , quare mens dicitur magis ad se quam memoria vel intelligentia ?

Respondeo : Dicendum , quod dici ad aliqiiid Dupici est" duphciter: vel proprie et per se, sicut pater '"""^ et filius, vel ratione alicuius annexi, quia habet respectum annexum et incUnationem ; et sic memo- ria dicitur ad aliquid, quia innatum habet respe- ctum ad memoriale, similiter intelligentia ad intel ligibile et voiiintas ad volibile; et haec obiecta ail invicem habent respectum '. Et sic patet obiectio.

Ad illuil quod quaeritur de mente, dicendum, quod mens dicitur ab actu essentiali. Propterea est intelligendum , quod quo est ^ dat animae esse gem- ralissimum , et sic dicitur essentia; vel inquantum dat essB geiwrale , et sic dicitur vtla, quia anima esl in genere viventium ; aut ^ inquantum dat esse spi- rituale, et sic mens. Mens enim non dicitur nisi quod vivil vita intellectiva. — Vel anima m se di- citur essentia, ut actus corporis vita , ut perfeclibi- lis a Deo mens.

DUB. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod tres personae non sunt unius Dei; quia videtur dicere falsum, quia, si sunt unius essentiae; sed essentia est ^ Deus ; ergo sunt unius Dei. Si dicas, quod non sequitur; ego quaero, quare non conceditur, quod tres personae sunt unius Dei? Si^ propter hoc , quod obliquus notat diversitatem ; ergo cum essentia non sit diversa a persona, non potest dici: tres per- sonae sunt unius essentiae.

Respondeo : Dicendum , quod genitivus " ali- Tripiex quando construitur in ratione possessionis , ut si di- ^''°' uvf °" catur : bos Petri vel loannis ; aliquando ex vi de- clarationis essentiae, ut mulier egregiae formae ; ali- quando intransitive , ut crealura salis. Intransitive construitur generale cum speciali ; et sic potesl dici: substantia vel persona Dei; ex vi declarationis es- sentiae, nomen ' importans formam per modum formae ; et sic dicuntur tres personae unius essen- tiae. Quia ergo , quando dicitur : tres personae sunl unius Dei, Deiis non significat * nec per modum for- mae nec per modum specificantis, ideo intelligitur per modum possidentis vel principiantis : et ideo sim- pliciter est falsa.

DuB. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit , quod ex ma- xinia parte est dissimilis. Videtur imago est similitudo expressa : ergo si maxime est dissimilis, non est imago.

Respondeo : Dicendum , quod est expressio ' sim- pliciter , vel in genere. Si ergo loquamur de expres- sione simpliciter, sic dico, quod anima rationalis non est valde similis Deo; si autem loquamur in genere creaturae , quia tantum accedit '° , quantum potest natura creata, sic dicitur valde similis et expressa similitudo Dei.

DuB. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit: Si duo es- sent, vel \i,terque insufflciens esset, vel alter super- flueret; quia secundum viam istam monstrari posset, quod non sit nisi una persona.

Respondeo : Dicendum, quod in personis non po- test esse superfluitas , quia in eis est una sulficien- tia; unde si una esset superflua, et omnes. Sed " non potest ibi esse aliqua insufjicientia , quia nihil plus habent tres quam una. Sed si essent duae essentiae, duae essent sulficientiae , si " quaelibet per se esset sufQciens ; si autem altera cum altera , quaelibet es- set insufficiens : et ita patet , quod non est simile de duabus essentiis , sicut de duabus personis ".

DuB. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod intellexit, Deumhaberesapientiam, quaeabipsogenilaest, quia intellexit, eumnon esse rem fatuam; ergo videtur secundum hoc, quod Pater sit sapiens sapientia genita.

Respondeo: Dicendum, quod ista consequentia non est intelligenda immediate, scilicet: quia non est res fatua, ergo habet sapientiam genitam. Sed hoc intelhgendum est sic: Deus est substantia spi- ritualis: ergo est nata cognoscere: ergo si non ha- bet sapientiam , est res fatua ; sed non est res fatua r ergo habet sapientiam; sed non est sapientia sine verbo , et non est verbum , nisi procedat a mente et ita generetur : ergo a primo " , si habet sapientiam, necesse est, sapientiam esse genitam. Et omnes istas consequentias oportet intelligere immediate"^.

PrevBack to TopNext