Text List

I, Distinctio 5, A. 1, Q. 1

I, Distinctio 5, A. 1, Q. 1

Utrum substantia sive essentia generet.

Circa primum, quod substantia non generet, ostenditur sic.

1. Generare dicit relationem: ergo cui convenit generare, convenit et' referri; sed essentiae non convenit referri: ergo nec generare.

2. Item, generare importat distinctionem : ergo cui convemt generare, per consequens et * distingui ; sed essentia cum sit una, non distinguitur: ergo etc. Aut si generat, plures sunt essentiae. Et ad haec duo inconvenientia ducit Magister. '

3. Item, generare dicit actionem personalem: ergo de illo solo dicitur, quod vel supponit personani; sed essentia non significat' personam, cum sit communis, nec personam suppo- nit, cum sit omnino abstractum: ergo etc.

4. Item, generare est proprietas personae, com- municabililas ^ est essentiae : ergo sicut se habel com- mxuiicabilitas ad personam, ita proprietas personalis ad essentiam; sed communicabilitas nunquam est personae, quia haec est falsa: Pater est communi- cabilis; ergo nec proprietas personalis erit essen- tiae: ergo nec generare, cum sit personae.

Contra: 1. Quaecumque sic se habent, quod Ad opposi- unum est idem ahi,etnon liabent diversas proprie- tates, quidquid dicitur de uno, et de allero^; sed persona et essentia sunt huiusmodi , quia persona est essentia, nec habent diversas proprietates, quia pro- prietas in divinis est relatio distinguens; sed si es- sentia haberet aliquam proprietatera , tunc distingue- retur et referretur: ergo etc. Si dicas, quod quamvis persona et essentia non habeant diversas proprietates , tamen differunt per habere proprietatem et non lia- here; contra: summa oppositio est contradictio ^ sed talis diversitas est per contradictionem : ergo magis differunt essentia et persona quam persona et per- sona; sed persona non praedicatur de persona: ergo nec persona de essentia; hoc autem est falsum: ergo etc.

2. Item, quaecumque sic se habent, quod unum praedicatur de altero, unum supponit pro altero , quia subiectum vere subiicitur praedicato ° ; sed essentia vere praedicatur de Patre; unde haec est vera: Pa- ter est essentia: ergo et supponit: ergo sicut Deus Pater generat, sic potest dici, essentia generat.

3. Item, de quocumque praedicatur subiectum, et propria passio'^; sed generare est sicut propria passio Patris ; sed haec est vera : divina essentia est Pater : ergo et haec similiter : divina essentia generat.

4. Item, de quocumque praedicatur defmitum, et definitio ' ; sed defmitio patris est filii pater. Cum igitur haec sit vera: divina essentia est Pater, et haec erit vera: divina essentia est Filii Pater: ergo a convertibili : Filius est Filius essentiae.

CONCLUSIO.

Haec locutio: divina essentia generat, est omnino impropria et neganda, vel saltem pie expo- nenda.

Ad praedictorum intelligeniiam est notandum, quod fides vera* dicit quasi fundamentum, Deum esse trinum et unum, et ita trinum, quod trinitas non confunditur, et ita unum, quod unitas non multiplicatur. Si ergo quod credimus oportuit significare, opportune inventa sunt nomina in divinis , immo a Deo nobis manifestata, quae significent tri- nitatem sub distinctione et unitatem sine omni mul- tiplicatione. Sicut igitur nomina imposita personis omnino sunt incommunicabilia et quantum ad suppo- situm et quantum ad significatum ; unde haec oratio " est falsa: Pater est Filius, vel Pater est communica- bilis; ita ex parte essentiae vel naturae oportuit nomina imponi, quae non distinguerentur nec quan- tum ad significatum nec quantum ad suppositum.

Notandum autem, quod triplex est genus nomi- T^^f _^een«r: num signiflcantium essentiam. Quaedam enim signifi- ^^^l^J}- cant in concrelione, ut hoc nomen Deus; quaedam ''""'• in omnimoda abstractione, ut hoc nomen essentia; quaedam medio modo, ut lunien, sapientia, voluntas et consimilia ; et ista dicuntur medio modo signiflcare, quia non concernunt suppositum per modum inhae- rentiae, sed concernunt suppositum ratione eius, quod dicunt aliquam rationem actus vel originis, quae sunt ipsorum suppositorum. Cum igitur tres sint nominum differentiae , nomen concretum sup- ponit pro persona proprie ; nomen medium supponit partimproprie, partimimproprie; nomen abstractum et absolutum non supponit nisi omnino improprie '".

Unde haec est propria : Deus generat , et in usum ^'^^^^^^^^ adducenda; haec autem: sapientia generat " de sa- pientia, partim propria, partim impropria; ideo est sustinenda, sed non extendenda; haec autem: essen- tia generat, omnino impropria, et ideo neganda est, et si legatur alicubi , est exponenda. Sancti enim quandoque ad confundendas haereses expressius lo- quuntur , quam proprietas sermonis sustineat.

1. Ad illud ergo quod primo obiicitur, quod essentia et persona non liabent diversas proprieta- tes; dicendum, quod diversitas rationis dupliciter' est in divinis. Uno raodo per habere diversas pro- tionis. prietates; et illud inducit distinctionem, et sic difle- runt ratione nec praedicantur de eodem, ut Pater et Filius ; alio modo est per habere proprietatem et non habere; et illud non inducit distinctionem nec facit, quod unum non praedicetur de altero; facit ta- men , quod aliquid dicitur de uno , quod non dicitur de altero, ut patet in Peiro et homine: Petrus est individuum, homo non; et tamen homo vere prae- dicatur de Petro.

Ad illud , quod summa oppositio est aflirmationis et negationis; dicendum, quod verum est, ubi ctoriorum. negatio nihil ponit, sicut inter ahquid et nihil; sed ubi ponit extrema , minima potest esse et surgit ex quantulacumque parva differentia sive rei sive ratio- nis ; unde non sufQcit ad distinguendum.

2. Ad illud quod secundo obiicitur , quod prae- ^soiufcqno-dicatum supponit pro subiecto; dici potest uno modo, quod — sicut in inferioribus est praedicalio secundum substantiam , ut homo est animal , et est praedica- tio secundum rationem, ut animal est genus; el praedicatum^ supponit pro eo de quo praedicatur secundum substantiam, sed mutata praedicatione se- cundum substantiam in praedicationem, quae est se- cundum rationem , est ibi accidens ; unde non sequi- tur: animal est genus, homo est animal, ergo homo est genus — similiter dicunt in divinis, quod cum sint ibi res et ratio, est ibi praedicatio secundum substantiam; et illa salvata, quidquid dicitur de praedicato, et de subiecto; sed mutata praedicatione secundum substantiam in praedicationem secundum rationem, est ibi accidens; et talis est hic=': Pater 3d divina essentia est Pater: ergo divina essentia generat.

Sed ista similitudo non videtur conveniens, quia in divinis ratio* praedicatur deessentia, unde haec est vera: essentia est paternitas ei generatio; quod quidem in inferioribus non reperitur. Et ^ propterea aliter dicendum , quod in divinis est duplex modus praedicandi: per identitatem et per inhaerentiam. Per identitatem, ut cum dicitur: essentia est Pater; per inhaerentiam sive denominationem , sicut fa- ciunt adiectiva et verba ^ Praedicatio per identitatem est in divinis ratione summae simplicitatis , quae non patitur personam minus esse simpUcem quam essen- tiam; quae quia non est in creaturis, ideo in eis non reperitur praedicatio per identitatem omnimodam, nisi idem enuntietur de se, ut cum dicitur: huma- nitas est humanitas; sed omnis propria praedicatio est ' per inhaerentiam , quia nihil est omnino sim- plex; unde baec estfalsa: humanitas est animaUtas. In praedicatione vero per inhaerentiam terminus* aliud significat et aliud supponit , quia signiflcat for- mam communem et supponit pro inferiori , et in tali verum est, quod ilUid quod praedicatur de altero, supponit pro illo. Sed in praedicatione per identita- tem idem signiflcat et supponit. Unde tunc est sen- sus, quod signiflcatum per hunc terminum Pater est idem, quod signiflcatum per hunc terminum es- sentia, et ideo paternitas est essentia; et quia hoc nomen essentia non signiflcat personam, ideo pro ipsa non supponit, cum nullo modo de ipsa prae- dicetur nisi praedicaUone per identitatem.

3. Ad illud quod obiicitur tertio de passione et subiecto et consimiUbus, dicendum, quod quaedam sunt vocabula in divinis substanUalia , quae claudunt intra se rem, circa quam ponunt formam importa- tam per ipsa, ut hoc nomen Pater; et talia possunt praedicari per identitatem , ut cum dicitur : essentia est Pater, id est, ille qui est Pater. Quaedam sunt, quae sunt omnino in adiacentia, sicut verba et no- mina adiective retenta ', ut generat et genitus et na- tus; et talia ponunt rem suam circa ea, de quibus praedicantur , ideo tantum per inhaerentiam prae- dicantur. Et ideo generare ponit distinctionem, quam importat, circa essentiam, cum de ea dicitur; et ideo haec est falsa: essenUa generat; haec tamen vera: essenUa est generatio. Et quando a praedicaUone per identitatem itur'" ad praedicaUonem per inhaeren- tiam, potest esse ibi accidens. Quod ergo dicitur; de quocumque praedicatur subiectum, et propria passio ' , islud liabet inslantiam , ubi proprielas est extranea ei, cle quo praedicatur subiectuni, ut haec intentio species, quamvis sit proprietas hominis, et honio dicatur de Petro , non tamen dicitur de eo hoc quod est species.

Et si obiicias, quod^ in divinis non cadit ratio extranei, quia non cadit ibi accidens; dicendum, quod etsi non sit extraneitas nec diversitas quan- tum ad rcrn , est tamen quoad rationem sive quoad modum praedicandi, qui triplex est in divinis, si- cut infra patebil^ Unde sicut hic est accidens: es- sentia est persona; sed persona distinguitur: ergo et essentia; ita et in proposito.

4. Ad illud quod ultimo obiicitur de hac: essen- tia" est Pater Filii; distinguitur a Praeposilivo, quod Distindio Pater potest ponere suam rem sive respectum per"'''''"'''""'" ipsum importatum circa ipsum subiectum, quod estes- sentia ; et tunc est locutio falsa ; est enim sensus, quod essentia refertur ad Filium. Vel potest claudere intra se ^ rem sui substantivi, ut sit sensus : essentia esl Pater Filii, id est, essentia est ille qui refertur ad Filium; et hoc modo vera est locutio, et rion valet argumen- tum: ergo Filius est Filius essentiae, immo est ibi accidens. Sicut enim non sequitur: Filius refertur ad illum qui est Pater, et ille est essentia : ergo refertur vel distinguitur ab essentia; sic et in proposito.

PrevBack to TopNext