Text List

I, Distinctio 5, A. 1, Q. 2

I, Distinctio 5, A. 1, Q. 2

Utrum concedenda sit locutio, quod Filius generetur de substantia Patris.

Secundo quaeritur, utrum sit concedendum, Fundamenia.quod aliquis generetur de substantia Patris, ut Fi- lius. Et quod sic, videtur:

1. Per multas auctoritates in littera " et maxime per illam : Dicitur quoque et frequenter in Scriptura legitur : Pater de sua substantia genuisse Filium; sed Scriptura non dicit nisi verum nec frequentat nisi proprium: ergo praedictus sermo est verus et proprius.

2. Item, ratione ostenditur sic: quicumque est ab aliquo ' et est ei consubstantialis, est de eius substantia; sed Filius est a Patre et est ei con- substantialis: ergo est de eius substantia.

3. Item, Pater generat Filium: aut ergu de ali- quo, aut de nihilo; non de nihilo, quia tunc esset creatura: ergo dealiquo^; non de ahquo alio a se: ergo de sui substantia.

4. Item, in inferioribus filius, qui habet par- tem substantiae a patre, dicitur esse de substantia patris : ergo multo fortius, qui habet totam substan- tiam , dicitur esse de substantia generantis : ergo haec est vera: Filius est de substantia Patris.

Contra: 1. Proposiliones sunt transitivae ', et oppo- ubi transitio, ibi est distinctio et diversitas: ergo cum dicitur : Filius de substantia Palris , haec praepositio de notat distinctionem inter substanliam Patris et Fi- lium: ergo cum nulla sit distinctio, quia Filius est substantia Patris, propositio praedicta est falsa. Si dicas , quod haec praepositio de cadit a generali si- gnificalo praepositionum , retinens speciale: ergo est ibi soloecismus,^ sicut si dicatur sublime volai pro sublimiter, quod stultum est dicere.

2. Item, obiicitur de significato speciali. Haec praepositio de, prout accipitur specialiter, aliquando tBnelnr materialiter , ut cultellus de ferro ; aliquando ordinaliter, ut de mane flt meridies, id est post mane; aliquando originaliter , utsidicatur, radius de sole vel splendor de igne. Sed quocumque isto- rum modorum accipiatur , falsa est locutio : si ma- terialiter, est falsa, quia Filius caret materia; si ordinaliter , falsa, quia sensus est, quod Filius sit post Patrem sive post substantiam Patris ; si origina- liter , similiter falsa quia tunc est sensus, quod Filius habeat ortum a substantia Patris ; sed ista non admittitur: substantia Patris generat Filium: ergo est omni modo ^ falsa. Si dicas , quod nullo istorum modorum, sed tenetur quarto modo substantialiler ; quaeritur, unde ortum habeat haec significatio et ubi consimiliter accipiatur " ; et videtur quod hoc nihil sit , quia tunc haec esset vera : Pater est de substantia Fihi, quam nemo concedit.

3. Item, hoc idem ostenditur sic: differt haec praepositio de et a: quia a proprie dicit habitudi- nem principii activi, sed haec praepositio de dicit habitudinem principii passivi; sed Deo et eius sub- stantiae magis convehit ratio principii activi quam passivi : ergo haec est magis vera : Filius est a sub- stantia Patris, quam de; sed haec non recipitur: ergo nec alia debet recipi.

4. Item, de aut dicit identitatem aut diversi- tatem; si identitatem: ergo cum summa identitas sit in essentia vel substantia, haec erit vera: sub- stantia' de substantia, quam negat Magister; si di- versitatem; sed non distinguitur substantia Patris a Filio, quia Filius est ipsa substanlia Patris: ergo omnino est falsa.

CONCLUSIO.

Concedendum est, Filium generari de substantia Patris.

Respondeo : Dicendum , quod praedicta locutio concinsio. est concedenda.

Et ad intelligentiam praedictorum " notandum , tioT/^acd- quod praeter praedictos tres modos, quibus haec gj'"'',.^j9"/- praepositio de accipitur, quarto modo etiam potest accipi , scilicet subslantialiter , ut dicat substantia- lem convenientiam inter extrema; sed hanc nun- quam pure dicit, cum sit praepositio et importet aliquam habitudinem et respectum ad extrema. Si enim tantum substantialiter teneretur " ; sicut dicitur : filius de substantia patris, ita diceretur: pater de substantia filii; quod absonum est.

Propterea notandum , quod substantialiter accipi ^Jej"^"^'?'!: consuevit tripliciter. Aliquando accipitur substan- ^"^/"p"- tialiter et partialiter, ut cum dicitur , quod partes sunt de toto sive de substantia totius, ut urceus vini de dolio. Aliquando accipitur substantialiter et ordinaliter, ut cum dicitur: de pane flt corpus Christi ; ibi enim est ordo , quia substantia panis non manet in corpore Christi , sicut nec maue in meridie ; sed ulterius substantialiter , quia substan- tia panis transit in substantiam corporis Christi. Aliquando accipitur '" substantialiter et originaliter , ut cum dicitur: Filius de substantia Patris; ratione ablativi tenetur substantialiter , ratione genitivi ori- ginaliter : et ideo importat aliquam distinctionem Fihi ad Patrem, non ad eius substantiam, et ita praepositio tenet ibi generale signiflcatum et speciale.

1. 2. Et sie patet responsio ad primum argu- soiutioop- mentum et secundum. Tamen quod dicitur, quod praepositiones sunt transitivae, non intelligitur, quod notentex lioc diversitatem necessario; sed sirut di- citur, quod obliqui ' sunt transitivi quantum ad mo- dum; quia transitive construuntur cum verbis, ut, video me; simiiiter lioc de praepositionibus dicitur, quae^ cum obliqnis construuntnr.

3. Pntet etiam teitiiuu, quod de non tantum dicit liabitudiiicin priiicipii passivi nee tantum lia- bitudinem principii activi, sed habitudinem consub- stanlialem cuin baliitudine originis; quod non facit liaec praepositio a; et ideo non est simile.

4. Ad illud quod nltimo obiicitur, patet respon- sio, quia de^ non dicit ibi penitus identitatem nec diversitatem, sed consubstantialitatem cum liabitu- dine originis.

PrevBack to TopNext