Text List

I, Distinctio 5, A. 2, Q. 1

I, Distinctio 5, A. 2, Q. 1

Utrum substantia sive essentia generetur.

Quod autem substantia generetur, sic obiicitur.

1. Generatio in inferioribus est motus ad sub- ■stantiam^; quod motus est, hoc est imperfectionis, quod ad substantiam est, hoc est perfectionis ; si •ergo quod est perfectionis est transferendum ad di- vina: ergo et generatio terminatur ad essentiam.

2. Item, generatio in divinis terminatur: aut ergo ad substantiam, aut ad accidens, quia omne ens est substantia, vel accidens"; sed in divinis non terminatur ad accidens , cum non sit ibi : ergo ad substantiam. Si dicas, quod in divinis, quamvis non sit accidens, est tamen relatio, quae distinguitur a substantia ; tunc arguitur sic : aut generatio termina- bitur ad substantiam , aut ad relationem; sed non ad relationem, quia in ad aliquid per se non est origo , nec terminatur productio ' : ergo termina- tur ad substantiam: ergo substantia generatur.

3. Ifem, sicut dicit Philosophus **: "Motis nobis, moventur ea quae in nobis sunt , et corruptis nobis, corrumpuntur ea quae in nobis sunt" ; et hoc.est, quia universale habet idem e?se cum singulari : ergo cum nuilto magis sit eadem substantia cum persona, et subslantia sit in persona, si persona generatur, et substantia.

4. Item, generare tam in divinis quam in creaturis est simile sibi producere ' ; sed non est similitudo in persona, sed in substantia et in natura: ergo cum terminetur ad simile , in quantum est si- mile, ergo ad substantiam, secundum quam atten- ditur sirailitudo.

Contha: 1. Omne quod generatur ab alio ge- .neratur, quia nihil se ipsum gignit^; sed substantia divina non habet alium , nec aliud est in divinis : ergo non generatur.

2. Item, onine quod generatur habet princi- pium a quo " ; sed omne quod habet principimn , est principiatum ; sed principium et principiatum di- stinguuntur: si ergo substantia generatur , distingui- tur: aut ergo a substantia, aut a persona; sed utrumque est impossibile: ergo etc.

3. Item , omne quod generatur est de substan- tia generantis * ; si ergo substantia generatur , sub- stantia vel essentia est de substantia generantis; sed non est nisi una omnino substantia : ergo idem est de se ipso , quod est impossibile.

4. Item , generatio est productio ' ; sed produ- ctio est quaedam actio , et omnis actio creaturae terminatur ad singularia: ergo cum generatio sit quaedam actio , in divinis lerminabitur ad singulare sive suppositum; sed tale non est substantia: ergo non terminabitur ad ipsam.

CONCLUSIO

Cum in divinis generatio terminetur soluni ad substantiam primam, quae est persona , non ad substantiam secundam sive essentiam, mi- nime recipitur , quod substantia generetur.

Respondeo: Dicendum, quod generatio de sua communi ratione ad substantiam terminatur. Sed at- tendendum, quod substantia dicitur dupliciter: pri- ma, quae est individuum et hypostasis sive persona, pitcito. et secunda, quae est commune". Dico ergo, quod est loqui de termino generationis dupliciter : aut quan- uemiermi- tum ad productionem , aut quantura ad intmitionem. "lonif """" Quantum ad productionem , cum sit circa singulare , terminatur ad substantiam primam, et' quantum ad intentionem ad naturam communem , quia natura producens hunc hominem intendit formam commu- nem dare ei.

Sed quoniam in creaturis forma communis nu- AUa gene- meratur in suppositis, ideo in illis forma communis lurinii^fn producitur et corrumpitur ; et ideo in creaturis ge- neratio non tantuni secundum intentionem, sed etiam secundum productionem ad substantiam communem terminatur; et ideo universale in singulari genera- tur , quia numeratur '. Sed quoniam in divinis sub- stantia non numeratur nec advenit ei novum esse: ideo generatio secundum productionem terminatur solum ad subslantiam primam , quae est persona , quia persona secundum Boethium ° "est rationalis naturae individua substantia". Et quoniam illud so- lum dicitur proprie generari, ad quod terminatur generatio secundum rationem producendi : ideo per- conciusio. sona generatur , non substantia vel essentia. Et ideo haec non recipitur : essenlia generatur.

Et sic patent omnia obiecta ad utramque par- Patem ob- tem ; procedunt enim '" diversis viis.

3. Patet etiam , quare in divinis non sequitur , soiviiur 4. quod , generata persona , generetur substantia, sicut"'''"'^' """"' in creaturis. Posset tamen aliter dici , quod non ge- Aiia soiuuo. neretur commune nisi in hoc " ; et non tantuni in creaturis hoc verum est, sed etiam in divinis. Com- mune autem ut in hoc non significatur in abstra- ctione, sed in concretione; etideo,quia hoc nomen Deus signiflcat substantiam in concretione '-, Deus generatur et Deus generat Deum. Quia vero sub- stantia vel essentia signiflcat in abstractione, ideo nec generat nec generatur ; et fta procedunt rationes ad partes oppositas.

PrevBack to TopNext