I, Distinctio 5, A. 2, Q. 2
I, Distinctio 5, A. 2, Q. 2
Utrum substantia sive essentia diviiia per generationem communicetur.
Ultimo quaeritur, utrum substantia per gene- rationem communicetur ; et quod sic, ostenditur ' hoc modo.
1. Per illud res commimicatur , per quod fit, ut sit in pluribus ; scd substantia est in pluribus personis et non est nisi per generationem et per processionem : ergo per generationem communicatur.
2. Item, causa est , qua posita ponitur res et qua remota removetur^: sed posita emanatione in divinis, ponitur communitas et distinctio; remota generalione vel emanalione, essentia est in uno solo, sicut hyposlasis : ergo generatio est ratio communi- candi essentiam.
3. Item, quod datur alicui et non desinit haberi a dante, per illud^ per quod datur, per illud com- municatur; sed substantia a Patre datur Filio per generationem et non desinit haberi a Patre, dum datur Filio : ergo per generationem communicatur.
4-. Item, generatio in his inferioribus est ratio communicandi substantiam sive naturam ; sed in di- vinis natura est illis multo communicabilior * , quia simplicior: ergo in divinis per generationem sub- stantia vel essentia coramunicatur.
Contra: 1. Generatio est principium distin- guendi ^ ; sed non est idem principium distinguendi et communicandi : ergo per generationem non est ratio communicandi in divinis: ergo per generatio- nem nihil communicatur.
2. Item, quod facit aliquid esse in hoc , non est ratio communicandi , sed appropriandi et indivi- duandi; sed generatio facit esse substantiam in tali persona, utpote in persona Filii: ergo non est ratio cummunicandi , sed appropriandi.
3. Item, omne illud quod per generationem communicatur, per generationem est commune". Si ergo substantia per generationem communicatur, ge- neratione circumscripta , non erit communis : ergo propria; sed proprium per generationem non potest communicari: ergo nec substantia.
4. Itera , quod per generationem communicatur, per generationem dalur et recipitur, et omnetale, si non est generationi accidentale, generatur; sed substantia non accidit generationi : ergo etc.
CONCLUSIO.
Essentia divina per generationem communicatur , quia per generationem fit, ut sit in pluribus una.
Respondeo : Ad hoc intelligendum notandum e quod commune, quantum est de se , indiilerenter piicTier. "' se habet ad actum et potentiam. Commune enim potest dici illud quod est communicabile, quamvis non sit in pluribus; sicut patet in multis universa- libus, ut in sole et luna et huiusmodi. Commune etiam dicitur communicatum , quod est actu in pluribus.
Dico ergo, quod quemadmodum forma univer- Appiicano salis, quantum est de se, est communicabilis; sed tamen actu communicatur per propagationem ' plu- rium, sic natura divina vel essentia de se quidem communicabilis est, sed quod actu communicetur, non est nisi per illud quod niultiplicat vel plurificat ei supposita; haec autem est generatio'.
Quoniam igitur per generationem personae plu- riflcantur , et substantia in illis non numeratur, hinc est, quod verissime substantia vel essentia per ge- nerationem communicatur , quia per generationem fit, ut sit una in pluribus.
1. Ad illud quod obiicitur, quod generatio est soiuuo op- principium distinguendi ; dicendum , quod generatio per se est principium distinguendi supposilum a sup- posito , quia ad illud terminatur per se ; etiam est principiura communicandi naluram' communem, quia similem ex simili. Sed quoniam natura in inferioribus numeratur in suppositis, ideo est principium distin- guendi etiani commune, sed per accidens ; in Deo au- tem nec est per se nee per accidens.
2. Ad illud quod obiicitur, quod facere commune esse in hoc est ratio appropriandi ; dicendum , quod illurt habet veritatem , quando commune est appro- priabile vel appropriatum per esse in hoc. Divina au- tem essentia non est sic appropriabihs , vel appro- priata per esse in hoc, quia non est appropriabilis quoad significatum nec quoad suppositura, quia idera significat et supponit, sicut supra ostensum est ' ; signi- ficatum autem eius nulla additione distinguitur. Haec enim est vera : essentia Patris et essentia, quae est in Patre, est Filius.
Vel aliter potest dici, quod facere esse in Aoe Aiia soiuiio. est dupiiciter: aut absolute; et sic est ratio appro- priandi; aut m comparatione , ut illud quod erat prius in uno, fiat postea in alio ; et sic est ratio communicandi naturam. Sed quaedara natura est, quae distinguitur ' in suppositis, ut puta illa cui fit additio, quaedam non, ut divina; et in prima est ratio communicandi et distlnguendi , in divina solura com- municandi.
3. Ad illud quod obiicitur, quod, si per gene- rationem communicatur, generatio substantiam facit communem ^; dicendum, quod verum est, secundum quod coraraune dicitur seeundum actum, quia in pluribus, sed non secundum poteatiam. Unde cir- cumscripta generatione, substantia est communis, quia communicabilis ; sed non est coraraunis, quia communicata.
4. Ad illud quod obiicitur, quod illud quod per generationem datur, generatur; dicendum, quod fal- sum est: quia generari dicit productionem et distin- ctionem, sed datio ^ dicit auctoritatem et coramuni- cationem; et quoniara per generationem substantia non distinguitur, quamvis communicetur: ergo etc.