Text List

I, Distinctio 5, Diviso textus

I, Distinctio 5, Diviso textus

In praecedenti distinctione movit Magister quae- stionem de comparatione generationis ad terminum essentialem coneretum, qualis est hoc nomen Deus. In presenti movet quaestionem de comparatione ge- nerationis ad terminum essentialem abstractum, qui est essentia. Et dividitur haec pars in duas partes. In primi parte movet quaestionem ex comparatione- generationis ad essentiam in ratione termini, vide- licet utrum essentia generetur ; in secunda in ra- tione principii, utrum essentia generet etc, ibi: Ita etiam non est dicemlum, quod divina essentia ge- nuit Filium etc.

Item prima pars habet quatuor partes. In prinia rte proponit problemata , videlicet utrum essentia vel generetur. In secuncla adducit rationes tres probantes, quod essentia non generatur a Patre, ibi: Ideo non est dicendum, quod Pater genuit etc. In lertia adducit rationes in contrarium, ibi: Huic autem videtur conlrarium etc. In quarta et ultima solvit et exponit, ibi: Ad quod respon- demus.

Ita etiani non est dicendum '. Haec est se- cunda pars istius distinctionis, in qua Magister de- terminat secundam partem quaestionis , quae est de omparatione generationis ad essentiam in ralione principii, et habet haec pars tres partes. In prima determinat istam quaestionem dicens, quod essentia non generat^; et hoc confirmat per rationem du- centem ad impossibile. In secunda vero adducit au- ctoritates , quae sunt directe contrariae praedictae solutioni , ibi: Praedictis videtur esse contrarium. In tertia vero adducit auctoritates , ex quibus po- test ehci contrarietas , ibi: Dicitur quoque, et fre- quenter etc.

Item ' secunda pars habet quatuor partes. In prima parte adducit auctoritates Augustini contrarias praedictae solutioni. In secunda auctoritates adductas exponit, ibi: Sed haec ita determinamus. In tertia vero contra praedictas exposiliones adducit auctori- tates alias Hilarii , in quibus notatur expressior con- trarietas , ibi : Iluic vero etiam contrarium videtur esse. In quarta vero auctoritates praedictas explanat et explanationem ^ suam per veri Hilarii confirmat , ibi: Sed quia haec verba sane vult.

Dicitur quoque, et frequenter in sacra Scri- ptura legitur. Haec est tertia pars, in qua obiicit contra solutionem per auctoritates, ex quibus eli- citur praedictae solutionis contrarietas — quia' in his non dicitur , quod essentia generet vel generetur , sed quod de essentia vel substantia Patris Filius generelur — et haec pars quatuor habet particulas. In prima adducit " auctoritates in contrarium. In se- cunda vero adductas explanat, ibi: His verbis prae- missis innuitur ; ubi resumit praedictam expo- sitionem. In tertia ex praedictorum opinione elicit quoddam corollarium, ibi: Ostenditur quoque ex illis verbis etc. In quarta et ultima redit ad pro- positum et ostendit, expositionem suam bonam esse, per auctoritatem Augustini, ibi: Et hoc ita dehere intelligi etc.

PrevBack to TopNext