I, Distinctio 4, A. 1, Dubia
I, Distinctio 4, A. 1, Dubia
Dub. I
In parte ista circa litteram quaeritur de hoc quod dicit: Deum de Deo, lumende lumine; quia cum praepositio de notet transitionem et ita diyer- sitatem et ' distinctionem, videtur quod pari ratione et ab aequipollenti istae sunt verae : Deus est alius a Deo, Deus distinguitur a Deo.
Respondeo : Dicendum , quod dupliciter est im- portare distinctionem sive diversitatem , scilicet ut modum ' vel ut rem , vel ut exercitam vel ut conceptam. Quoniam igitur praepositiones important distinctionem ut exercitam, et distinctio est in di- vinis quantum ad supposita , de ' facit terminmn stare pro diversis suppositis. Quoniam ergo circa id ponit modum , circa quod exercet distinctionem , et tales sunt personae: ideo est vera locutio. Quia vero hoc nomen alius importat distinctionem ut conceptam, similiter hoc verbum distinguere: ideo simpliciter ponit distinctionem circa terminum ratione suae for- mae; ideo sunt falsae*.
DUB. II.
Item quaeritur de responsicne, quam ponit Ma- gister , ibi : Quod vero additur : Ergo genuit se Deum etc, quia Magister solvit interimendo conclu- sionem et videtur non recte solvere. Cum enim idem et diversum sufficienter dividant ens ', videtur ne- cessario sequi: genuit Deum: ergo se, vel alium.
Respondeo: Dicendum , quod Magister susti- nendo primam et interimendo conclusionem innuit, conclusionem non sequi ex praemissis : et quod non' sequatur, ostendit ferendo instantiam" contra illud disiunctum.
Ad illud vero quod obiicitur, quod idem et di- versum sufficienter dividunt' ens; dicendum, quod simpliciter loquendo falsum est. Nara pars nec est eadem toti omnino nec simpliciter diversa. Habet ta- men veritatem secundum ickm. Unde : "si non est idem alii, est diversum", verum est secundum iliud ,. secundum quod non est idem^ Filius autem non esl idem Patri in persona, et ideo in persona alius; nec tamen sequitur: aliu^ Deus , quia significatur alietas in essentia^
DUB. III.
Item quaeritur de hac distinctione , quam ponit Magister de hoc praedicato Deus Pater, quod potest esse constructio appositiva et immediata, vel me- diata '". Primo enim videtur , quod ista distinctio- non sit intelligibilis , quoniam quae ex eadem parte intransitive construuntur , videntur solum immediate construi. Item videlur , quod non solvat , quia recta solutio est, cuius dantem oppositum non contingit solvere " ; sed ista distinctione remota , adhuc ma- net sophisma, si loco eius quod est Deus Pater ,. solum ponatur Pater: ergo etc.
Respondeo: Dicendum, quod distinctio Magistri bona est et secundum artem. Nam sicut vult Pri- scianus '% inter adiectivum et substantivum intelligi- tur media copula em vel quod est ens '. Et quo- niam hoc quod est em sive quod est Paler potest teneri implicative ; et sic restringitur et tenet locum appositivae constructionis et aequivalet uni termino : ideo dicitur , quod potest teneri sive construi imnie- diate; et sic Deus Pater non est aliud quam ipse Pater. Vel ipsum relatiyum potest intelligi relative, et ita in quadam distantia; et tunc non restringitur, et sensus est: Deus Pater , id est Deus, qui est Pater; quod tantum valet est Deus, et ille est Pater.
Haec autem solutio Magistri solvit quidem" so- phisma quantum ad unam deceptionem , et ideo est ■bona. Sed rursus cadit ibi alia deceptio de relalivo, et ideo adhuc oportet solvere, non ad illam decep- -tionem, sed ad aliara. Ideo Praepositivus ^ solvit ad hoc argumentum alio modo: ergo Deum qui est Pater , vel qui non est Pater , et dicit , quod non sequitur, nec ^ sunt contradictoriae, quia suppositio huius relativi non est eadem. In afBrmativa enim supponit pro Deo genito , quia non confunditur ^ ; in negativa vero simpliciter. Unde sicut hae non contradicunt , sed ambae sunt falsae: NuUus homo est Petrus, loannes est Petrus, ita dicit in propo- sito, quia negatio confundit. Unde istae duae ambae sunt falsae: Deus Filius est Pater, Deus non est Pater. — Sed licet solutio Praepositivi locum habeat in proposito , quia non differt praeponere et postpo- nere negationem huic termino Deus, tamen in aliis non habet locum. Negatio enim postposita relativo ipsum non confundit.
Et ideo moderni ahter solvunt distlnguendo , quod " hoc relativum qui potest facere relationem simplicem vel personaleni. Si simplicem , affirma- tiva vera est , negativa falsa ; si personalem , e con- verso negativa vera, affirmativa falsa. Quod patet, quia haec est falsa : persona Filii esl Pater , et haec est vera: "persona Fihi non est Pater".
DuB. IV.
Item quaeritur de hoc quod dieit, quod unus Deus est tres persoiiae. Sed contra: Quaecumque praedicantur de uno et eodem, praedicantur de se invicem: ergo si unus Deus est Pater et Filius: ergo Pater est Filius. Si tu dicas , quod verum est, quando praedicantur de uno singulari, sed non est verum , quando praedicantur de uno communi ; contra: nihil subiicitur duobus in unica'* supposi- tione, quamvis sit commune ad illa. Unde haec est falsa: homo est Socrates et Plato: ergo similiter in proposito.
Respondeo: Dicendum, quod, sicut patet, de suppositione huius nominis Deus secus est quam de suppositione alicuius alterius termini. Quia enim ° habet naturam termini communis et discreti , ideo si- mul stat pro pluribus, sicut pro uno : et ideo non se- quitur : Deus est Pater et Filius : ergo Deus Pater est Filius , vel e converso ". Similiter nec licet inferre ex hoc, quod Pater sit Filius. Et notandum, quod talis praedicatio est per identitatem " : ideo suppositum de termino formali vere praedicatur.
DuB. V.
Item quaeritur de hoc quod Magister dicit: Uiium soluni Deum veruni esse Trinitatem; quia videtur esse contra illud quod dicit inferius " , scili- cet quod trinitas est nomen collectivum, unus et solus nomen partitivum et discretivum: ergo sicut haec est falsa: unus solus horao est omnis homo, ita et haec.
Respondeo: Dicendum, quod hoc nomen trini- tas est'^ collectivum personarum; unv^ autem et solus , addita huic termino Deus, non dicunt discre- tionem personae , sed naturae ab aliis. Unde unus solus Dens diritur una sola natura; et quoniam in clivinis est ideni tialura et res naturae sive suppo- situni, iileo praeilicatione per identitatem Trinitas de Deo' praediratur. Nec est simile de hoc quod est omnis /lonio et unii-s solus homo. Nam iste termi- nus homo est terminus, qui potest confundi et mul- tiplicari, et ideo liaec est vera: omnis homo esl homo, nec stat simul pro plnribus% nisi confun- dalur ; et Ideo liaec est falsa : homo est omnis homo, qnia nec ratione snpponendi est vera. nec per iden- tilateni. ncc est idem in honiine natura et res na- turue'.
DuB. VI.
Item quaeritur de hoc quod dicit: Satis est christiano rerum creatarum causam etc. Videlur enim dicere falsum, qnoniam aut dicit satis quan- tum ad fidem; et sic est falsum, quia multa alia oportet credere; aut satis quantum ad scientiam; et illud similiter est falsum, quia nunquam scitur ex hoc causa rei sulficienter.
DuB. VII.
Item quaeritur de hoc quod dicit , quod Pater genuit alte9'um se. Videtur enim male coniungere illa duo, quia se dicit omnimodam identitatem, et alterum diversitatem , et ita sunt opposita , et ita * opposita implicantur. Si dicas, quod unum diminuit de altero, quaero: quid et de quo?
Respondeo: Dicendum, quod oppositio directa intelligitur semper circa idem. Quoniam ergo in di- vinis simul est identitas in natura et alietas in sup- posito, et hoc sine oppositione; ideo nomen identi- latis et ulietatis in sermone " Tniiuntur sine oppo- sitione, immo ad singularis modi expressionem.
DuB. VIII.
DuB. IX.
Item quaeritur de hoc quod dicit: De se alte- 7-uni se genuit , sed non alterum deum, sed alte- ram personam, utrum dicatur magis proprie alte- rum, vel alium; et' videtur quod alterum, quia minorem dicit diversitatem , quia Socrates dicitur alter a se; sed in divinis minima est diversitas. Sed contra: differentiae accidenlales faciunt dici alr terum^; sed in divinis nullum est accidens: ergo non debet dici alterum.
Item videtur, quod neutrum bene dicatur. Si enim differentiae substantiales faciunt dici aliud, et accidentales alterum, cum neutrum cadat in divinis , neutrum videtur e.^se dicendum.
Respondeo: Dicendum, quod quia Pater differt a V\\\o et in supposilo et in proprietate , ideo potest dici alius, et potest dici alter. Sed quoniam pro- prietas illa non accidit personae, ideo magis proprie dicitur alius. Et quia alius respicit suppositum, aliud essentiam: ideo, etsi recipiatur" ibi alius in masculino, non tamen aliud in neutro.