Text List

I, Distinctio 6, A. 1, Q. 1 Utrum generatio Filii sit secundum rationem necessitatis.

I, Distinctio 6, A. 1, Q. 1

Utrum generatio Filii sit secundum rationem necessitatis.

Circa primum, quod generatio sit secundum conditionem necessitatis , sic ostenditur.

1. Fecundior et actualior est natura in Patre ad producendum Fihum , quam sit in luce ad produ- cendum radium ; sed lucem necesse est radium pro- ducere, ita quod productio in ipsa est secundum conditionem necessitatis : ergo multo fortius in Patre respectu Filii.

2. Item , omne quod emanat alj alio ^ , emanat secundum conditionem necessitatis , aut contiiigen- tiae: ergo et Filius emanat altero istorum duorum modorum; sed non secundum conditionem contin- gentiae, quia tunc contingens esset Filium genera- ri : ergo etc.

3. Item, ab omnipotente detrahere maximum posse est impossibile; sed Deus Pater est omnipo- tens, cuius maximum posse est generare Filium: ergo detrahere ei posse generare Filium est impossibile. Sed in aeternis potentia est coniuncta actui ^ : ergo pari ratione impossibile est auferre actum generationis: ergo impossibile est non gene- rare; sed impossibile non esse et necesse esse con- vertuntur: ergo necesse est generare.

CoNTRA : 1. Augustinus ad Orosium, et Magister dicit in littera â– " : "Nec voluntate nec necessitate genuit Paler Filium , quia necessitas in Deo non I' est": ergo etc.

2. Item, Ililarius in libro de Synodis '^: "Non naturali necessitate ductus Pater genuit Filium": ergo non fuit ibi necessitas naturalis nec necessitas alia , ut videtur ; ergo etc.

3. Item, nobilius producens est illud quod do- minatur suae actioni , quam qucd subiacet; sed agens secundum rationem necessitatis subiacet actioni , quia velit nolit oportet ipsum facere : ergo si ^ Pater, qui est nolsilissimum agens, nobilissimo modo pro- ducit Filium, non igitur secundum conditionem ne- cessitatis.

4. Item , hoc idem potest ostendi sic : quod gratis datur, non de necessitate datur; sed Richar- dus ' dicit , quod in Patre est ampr gratuitus , quia dat esse Filio et Spiritui sancto : si ergo gratis dat , non necessario.

CONCLUSIO

Generatio in divinis necessaria est necessitate im- mutahililatis , non tamen alia specie neces- sitatis.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est iripiej notandum , quod multiplex est necessitas. Quaedam enim est necessitas proveniens ex principio discory- veniente , quaedam ex principio deficiente, quaedam ex principio convmviente et sufficiente.

Illa ° quae provenit ex principio disconveniente , est duplex : aut enini est ex ipso movente contra naturani, et haec est necessitas violcntiae; aut contra voluntatem, et ista necessitas est coactio- nis ' ; et de istis duobus modis quaerit haereticus, qui sunt valde usitati.

Illa similiter, quae est ex principio deficienle , subdivisios. est duplex : aut enim est respectu eius , quo res est nata compleri ; et haec est necessitas indigentiae , ut cibi et potus ; de hac dicitur primae loannis tertio "^ : Qui viderit fratrem suum necessitatem patien- tem etc. ; aut respectu eius , quod incurrit ex ipso defectu ; et haec est necessitas inevitabilitatis , qualis est in morte et in primis motibus; hanc necessi- tatem incurrit homo ex carentia originalis iustitiae, Psalmus ^ ; De necessitatibus meis erue me.

Tertia similiter, quae est ex principio sufjficiente subdivisios. et conveniente, est duplex : aut enim est ex principio sufficienle iri dispmiendo, et haec est necessitas materiae dispositae, quae potest dici necessitas exi- gentiae; aut iu eomplemlo, et haec est necessitas immutabiUtatis *.

Et haec ultima ' necessitas cadit in Deo, et principaliter in Deo, quia ipse solus est qui sibi omnino sufQcit et qui secum omnino convenit. Haec autem necessitas non repugnat libertati voluntatis, sed solum vertibilitati , qualis non est in Deo.

1. Ad illud quod obiicitur de littera, dicen- dum , quod illud intelligitur de necessitate coactionis, 8»^ quae nullo modo cadit in Deo % et de hac quaere- bat haerelicus.

2. Similiter et Hilarius intelligit de hac eadem, unde et subdil ' in littera : non naturali necessitate , cum nollet; tunc enim ibi esset coactio, dum re- pugnaret voluntas.

3. Ad illud quod obiicitur, quod agens per necessitatem subiacet suae actioni ; dicendum , quod falsum est, nisi sit necessitas repugnans voluntati. Cum enim est necessitas repugnans , necesse est voluntatem subiici, quia non potest praevalere. Sed quando est necessitas summe consonans , non potens discordare a voluntate, tunc nullam inducit subie- ctionem , sicut patet. Deus enim ' necessario est beatus et necessario vult esse beatus ; et sicut ne- cessarium est, ipsum esse beatum, ita etvelle; sic intelligendum est in generatione Filii.

4. Ad illud quod ultimo ° obiicitur de amore gratuito , dicendum , quod duo sunt in gratuito amore : imum est , quod dat ex mera liberalitate , ita quod nulla est exigentia sive debitum meriti vel naturae ; aliiod , quod '" dat sine retributione , et quantum ad hoc secundum dicitur amor gratui- tus in Patre, non quantum ad primum. Naturalis enim fecunditas Patris necessario est ratio commu- nicandi naturam alii.

PrevBack to TopNext