Text List

I, Distinctio 6, A. 1, Q. 2 Utrum generatio in divinis sit secundum rationem voluntatis.

I, Distinctio 6, A. 1, Q. 2

Utrum generatio in divinis sit secundum rationem voluntatis.

Secundo quaeritur, utrum generatio Filii sit secundum rationem voluntatis. Et quod non, osten- ditur ' primo per auctoritates , secundo per rationes.

Primo ostenditur per auctoritatem Hilarii , qui dicit in Mbro de Synodis ': "Omnibus creaturis sub- stantiam Dei voluntas attulit, sed Filio natura dedit".

2. Item, Augustinus decimo quinto de Trinitate ' repreliendit Eunomium, qui posiiit Filium Dei esse Filium voluntatis: ergo si recte reprehendit, gene- ratio Filii non est secundum conditionem voluntatis.

3. Item, rationibus ostenditur sic: Generatio, quantum est de se, est exitus naturalis sive per modum naturae ; sed iste * est alius modus produ- cendi quam per voluntatem: ergo etc.

4. Item, Filius est sapientia Patris: ergo si procedit secundum rationem voluntatis , voluntas est prior sapientia; sed hoc est inconveniens , quia co- gnitio secundum naturalem ordinem ^ intelligendi praecedit affeclionem sive voluntatem: ergo etc.

Sed contra: 1. In omni natura ordinata potentia naturalis subiacet voluntati , vel saltem con- formatur voluntati , sicut patet in primo homine ; sed in Deo est natura ordinatissima : ergo nihil est a natura vel per naturam , quod non sit per volun- tatem: ergo etc.

2. Item, consimihs est modus procedendi in imagine " creata et in Trinitate increata ; sed in imagine notitia oritur mediante voluntate a mente: ergo et Filius a Patre mediante voluntate sive per voluntatem. Minor patet per Augustinum nono de Trinitate ' : "Partum mentis praecedit appetitus , quo, dum quaerendo invenimus quod nosse volumus, nascitur proles, ipsa notitia".

3. Item , ubi est maior communicatio, ibi est liberahtas maiur; sed Pater plus communicat Filio quamomnibus creaturis: ergo maior est ibi hbera- litas: ergo cum creaturae procedant per modum hberalitatis , multo magis Fihus , et sic etc.

4. Item , in creaturis ' in actu generationis si- mul movet natura et voluntas , et nihil ex hoc fllio derogatur: ergo si Pater magis producit secundum se totum quam creatura: ergo multo fortius per naturam et voluntatem.

5. Item, ad hoc est auctoritas Hilarii in tertio de Trinitate ° : "Pater ante omne tempus Filium procreavit, omne quod est Deus per caritatem na- tivitati eius impartiens" ; si per caritatem : ergo per voluntatem.

6. Item, Origenes loquens de mente divina di- cit: "Germen proferens voluntatis fit Verbi Pa- ter '"": ergo videtur , quod Filius generetur a Patre per voluntatem et quod sit Fihus voluntatis.

CONCLUSIO

Generatio Filii est secundum voluntatem ut in ra- tione approbantis, non vero ut in ratione producentis, nisi quatenus voluntas est princi- pium coniunctum naturae et quidem sic, ut natura producat principaliter , voluntate con- comitante.

Respondeo: Dicendum, quod voluntas potest dupliciter considerari respectu vohti, scihcet ut mc '- ratione approbantis et diligentis; et sic est respe- ctu omnis boni , sive sit necessarium sive sit " cpn- tingens, sive creatum sive increatum sive ab alio sive non ab alio , ut patet ; liaec enim vera est : Pater vult , se esse Deum \ Alio modo consideratur ut in ratione producentis. Et hoc dupliciter : aut prout est principium distinctum contra naturam , secundum quod dicitur , quod alia sunt a ' natura , alia a vo- limtate ; aut prout est coniunctum.

Si prout est principium distinctum, sic distin- guitur voluntas dupliciter , scilicet accedens et an- tecedens. Voluntas accedens est , qua aliquis de non volente fit volens ; haec non est in Deo nec respectu Dei nec respectu creaturae ^ Deus enim non habet aliqiiam novam voluntatem nec respectu sui nec respectu alterius. Voluntas antecedens praecedit ef- fectum causalitate et duratione ; haec quidem est in Deo , sed non respectu Dei , sed respectu creaturae solum ; omnes enim divinae personae sunt simul.

Alio modo, prout voluntas consideratur ut principium coniunctum naturae , potest esse dupli- citer; quia tunc natura et voluntas sunt principium ; aut igitur natura est producens principaliter , vo- luntate concomitante^ aut e converso; utrumque enim principaliter esse non potest.

Si voluntas est principium , concomitante natura, sic est processio Spiritus sancti , qui procedit per modum amoris , tamen similis in natura. Si vero na- tura est primum^ principium, concomitante voluntate, sic est generatio Filii , qui producitur ut omnino si- miUs et per modum naturae, nihilominus ut dilectus; et ideo dicitur, quod sibi in eo complacet Pater^, et ad Colossenses primo dicitur Filius caritatis.

1. S. 6. Ad illud quod obiicitur in contrarium , quod generatio est per modum voluntatis sive secun- diim rationem voluntatis ; dicendum, quod hoc intelli- gitur aut de voluntate approbante , ut ostendunt duae auctoritates Hilarii et Origenis , aut de voluntate con- comitante', ut ratio, quae posila est primo.

2. Ad illud vero quod obiicitur de similitudine iraaginis ; dicendum , quod in hoc est dissimilis ima- go creata ipsi Trinitati increatae, ut dicit Augustinus decimo quinto de Trinitate *, quia ibi non nascitur verbum per inquisitionem, sicut potest nasci in nobis ; unde potius valet ad oppositum quam ad propositum.

3. Ad illud quod obiicitur, quod maior est communicatio in generatione Filii etc; dicendum , quod maior communicatio vel minor non facit modum emanandi esse secundum liberalitatem vel secundum modum voluntatis, sed modus sive ratio communi- candi. Et quia Pater communicat creaturis per vo- luntatem, ita quod voluntas eius est causa produ- cens , Filio " per fecunditatem naturae : ideo non sic dicitur Filius produci per voluntatem , sicut creaturae.

4. Ad iilud quod obiicitur '", quod in generatione hominis simul movet natura et voluntas; dicendum, quod hoc est propter defectum magis quam propter complementum; quia pater per se non potest gene- rare, sed ex coniunctione cum alio distante, quod fit ad imperium voluntatis; Deus autem alio adiu- vante non indiget; et ideo non est simile.

PrevBack to TopNext