Text List

I, Distinctio 7, Divisio textus

I, Distinctio 7, Divisio textus

In praesenti distinclione ponit Magister dubita- tionem ex comparatione potentiae generandi ad per- sonam, utrum scilicet, sicnt est in persona Patris, ita sit in persona Filii. Et liabet haec pars duas: in prima Magister quaerit et determinat , utrum Filius possit generare ; in secunda , utrum generandi sit in Filio, ibi : Item quaeritur a quibiis- dam, si Pater potens sit etc.

Item prima pars habet quatuor particulas. In prima movet quaestionem, utrum posse et velle generare similiter comparentur ad personam Patris et Filii. Secundo , opponit contra solutionem per au- ctoritatem Augustini, ibi: Sed vehementer nos mo- vet, quod Augwstinws etc. Tertio , opponit contra praedictam auctoritatem per rationem, ibi: Hoc autem non videtur quibusdam. Quarto, redit supra auctoritatem , exponens ipsam ', ibi: Quomodo ergo accipitur quod supra dictum est.

Item quaeritur a qaibusdam, si Pater etc. Haec est ' secunda pars huius distinctionis , in qua quaerit Magister, utrum potentia generandi sit in Filio , et haec pars habet duas particulas. Primo , quaerit et determinat hanc quaestionem, utrum aliqua potentia sit in Patre , quae non sit in Filio. Si enim Paler natura potens est generare Filium, et Filius non, patet etc. Et ' ad hanc quaestionem respondet Magister , quod omnino eadem est potentia in Patre et Filio. Sed quia hoc erat dubium,- ideo opponit con- tra praedictam solutionem et determinat per distin- ctionem. Secundo, respondet ad primani quaestionem distinguendo , utrum scilicet Filius habeat potentiam generandi , ibi : I(a etiam cum dicitur , Filius non habet etc. Si enim intelligatur active , falsus est in- tellectus, scilicet quod Filius possit generare. Si vero intelligatur * passive, scilicet quod habeat po- tentiam, qua possit generari, vera est. Et fundatur ista distinctio secundum aliquos super hoc , quod ly generandi potest intelligi in significatione passiva, vel activa. Si in passiva , tunc vera est ; et eet sen- sus: Filius habet potentiam generandi, id est poten- tiam, qua generatur. Si'^ in activa, hoc potest esse dupliciter , quia potest esse gerundium verbi perso- nalis, et tunc habet suppositum determinatum et est falsa ; est enim sensus : Filius habet etc. id est, Filius habet potentiam, qua ipse Filius generat; vel impersonalis; et tunc non habet certum suppositum et est locutio vera; est enim sensus: Filius habet potentiam generandi, id est, habet potentiam, qua ali- quis generat", tamen hunc sensum non ponit Ma- gister.

PrevBack to TopNext