I, Distinctio 6, Dubia
I, Distinctio 6, Dubia
DUB. 1.
In parte ista circa litteram dubitatur de ratione Augustini ad Orosium, quod nec voluntate nec neces- sitate, quia necessitas in Deo non est etc. Videtur enim sufQciens ° divisio. Omne enim quod Deus facit, aut facit naturaliter, et sic necessario, aut uoluntarie: ergo etc. Si tu dicas, quod ipse respondet ad intel- lectum haeretici , et haereticus intelligit de voluntate antecedente et necessitate inevitabilitatis: obiicitur, quod oratio nihilominus in se est multiplex. Sed qui respondet orationi multiplici simpliciter affirmando vel negando, male respondet, secundum quod dicit Philosophus ' : ergo, etc.
Respondeo: Dicendum, quod Augustinus respon- det secundum intellectum haeretici. Quamvis autem oratio in se sit multiplex , quia tamen haereticus in uno sensu eam accipit , iam multiplicitas illa non fa- ceret^ ad solvendmu, quia non procedit secundum il- lam. Sed dislinctio propositionis multiplicis, quando secundum illam multiplicilatem non cadit deceptio, magis est ad ostentationem quam ad veram respon- sionem.
DCB. II.
Item quaeritur de hoc quod dicitur: Dicamus, Verhum Dei esse Filiuni Dei natura, non voluntate. Videtur enim benedicere, quia Pater alio est Deus, alio est Pater, quia deitate est Deus, et paternitate est Pater, ut dicit Augustinus'. Sed Filius est Deus natura deitatis: ergo hac non dicetur Filius, sed ipsa flliatione.
DuB. IH.
Item quaeritur de hoc quod dicitur: Acute .lane quidam respondit, quia Augustinus commendat istam solutionem, quae non est commendanda, quia mul- tiplicare inconveniens non est solvere^.
Respondeo: Dicendum, quod est solutio arf ho- .minem et est solutio ad orationem'^ ; et aliquando melius et utilius est solvere ad hominem quam ad orationem, ut puta, quando respondens est discolus et non vult intelligere veritatem , et quando assisten- tes sunt simplices et non possunt capere veritatem et subtilitatem. Ideo quia haereticus veritatem respue- bat et adversabatur, idcirco adversanti erat adver- sandum, et tali modo, quo magis privaretur gloria et assistentes fallacia. Ideo commendat istam respon- sionem Augustinus, quia" manifeste opponentem sua quaestione ligavit. Hunc modum respondendi do- cuit Dominus Matthaei vigesimo primo', ubi dixit: "Baptismus loannis de caelo erat, an cx homini- bus" etc.
Item quaeritur, cum non sit responsum ad oratio- nem, quomodo respondendum sit. Videtur enim', quod divisio haeretici sil per immediata, quia wWe toecia. et noUe opponuntur contradictorie , inter quae non cadit medium. Et dicendum ad hoc , quod haereticus quaerit hoc de voluntate accedente sive de antece- dente ; et tunc neutra pars est vera, nec sunt membra opposita contradictorie , sed contrarie. NoIIe enim et velle dicunt actus voluntatis contrarios, inter quos cadit medium. AUquid enim est, respectu cuius vo- luntas nec '" habet rationem causae nec repugnantiae ; et ita patet illud.
DuB. IV.
Item quaeritur de solutione Magistri. Videtur enim falsum dicere, cum dicit: Scientia Dei et praescientia de bonis et malis est. Dicit enim Glossa super illud Psalmi " : Quae ignorabam ; inter- rogabant me etc. : "Ars nescit vitium" ; sed in Deo est ars artium, ergo etc. Si dicas, quod nescit per modum practicum, sed scit per modum speculatio- nis •' ; co7itra : solum illud scit hoc modo, quod in eo relucet; sed in Deo non relucent mala: ergo etc.
Item , non videtur Magister solvere ad argumen- tum ; multiplicare enim inconveniens non est solvere.
Dub. V.
Item qnaeritiir ilc lioc quod dicit - in notula: quod saiuia Evclcsia arialhematizat eos qui di- cunt , Dpum non generassc consiUo. Videtur enim contradicere Damasceiio ' dicenti, quod in Deo non est consilium , quia consiliuin est ignorantis naturae.
j HnspoNDiio : Dicenduin. quod consUiuni ' dici- ! tiir dupliciter: uno modo dicilur conmdere accipere I consilium : et sic dicit ignorantiam et similiter con- ! siiimn , dictum ablioc:alio niodo co';(*«to'e dicitur dare consilium , et hoc niotlo dicit scientiam, et hoc '■potest translerri ad divina. Deus enim nullo modo accipit consilium aliunde. Unde notandum , quod in consilio duo sunt: est ibi cognitio rei occultae, et est ibi (lispositio firma. Quoniam ergo in Deo est verissima cognitio occultonim et invariabilitas, ideo recte dicitur, in ipso esse ccnsilium. Unde Grego- rius " : "Deus mutat sententiain , sed non con- siliuiii".