Text List

I, Distinctio 7, Q. 1

I, Distinctio 7, Q. 1

Utrum potentia generandi dicat aliquid absolutum, vel relativum.

Circa primum, quod posse generare dicat^Mirf, ostenditur :

1 . Primo per auctoritatem Magistri in littera ' : Aigg. quod "Pater non est potens nisi natura, eiusque potentia natura est vel essentia" ; sed natura et potentia dicunt quid, non ad aliquid: ergo et potentia generandi.

2. Item, ratione ostenditur sic: generare est sibi simile in natura producere ; sed secundum Phi- losophum '" "natura est vis insita rebus similia ex similibus procreans": ergo vis generandi respicit ipsam naturam sive essentiam de se , non personam j sed omne tale dicit quid: ergo etc.

3. Item , « in perpetuis non differt esse et posse B : ergo multo fortius in aeternis ; ergo idem est esse et posse ', et potentia et essentia; sed esse et essentia in divinis dicunt quid , non ad aliquid, sive per se dicatur, sive cuni adiuncto; unde es- sentia Patris dicit quid: ergo pari ratione potentia generandi.

4. Item, in divinis ideni est secundum rem posse scire et velle; sed non est in divinis scientia propria sive ad aliquid ' , immo scientia dicit quid et est trium, similiter et voluntas: ergo potentia generandi dicit quid sive essentiam.

Sed contra: 1. Magister dicit in iittera, et lia- dfnfreulil?- l^etur priuio capitulo ^ : Posse generare non est posse "«■" aliquid, ergo non dicit quid; et dicit quid vel ad aliquid: ergo etc.

2. Item , ratione ostenditur sic : potentiae distin- .guuntur per actus * : ergo si actus potentiae dicit quid, et potentia; et si dicit ad aliquid , tunc et potentia similiter. Sed constat quod generare in di- vinis non dicit quid , sed ad aliquid: ergo iiec posse generare.

3. Item, quamvis in creaturis differant virtus et operatio, tamen in Deo idem sunt, sicut vult Dionysius = : ergo in Deo idem est posse ge^ierare et ge^ierare; sed generare in divinis dicit ad aliquid et non quid: ergo similiter posse.

4. Item , Patei* generat et potest generare : aut ergo ideo potest, quia generat; aut ideo generat, quia potest. Constat quod non ideo potest generare, quia generat: ergo ideo generat, quia potest gene- rare^ Si ergo ratio proprii debet esse propria, ergo potentia generandi debet esse propria; et nihil est proprium in divinis, nisi quod dicit ad aliquid: ergo etc.

5. Item, omnis potentia activa, quae inest . creaturae, inest secundum aliquas conditiones si- ve ' proprietates , ut patet. Posse enim illuminare inest luminoso per lucem, posse calefacere calido per caliditatem. Quamvis autem potentia generandi non sit activa , tamen activae similis est : ergo cum insit Patri, inest per aliquam proprietatem ; illa autem proprietas aut dicit quul, aut ad aliquid. Si quid : ergo ' inest omnibus personis , et ita posse generare, quod manifeste negat Magister: ergo di- cit ad aliquid: ergo et potentia, quae inest secun- dum illam: ergo etc.

Conclusio

Inter Ires de hac re opiniones videtur probabilior ea qiiae asserit , potentiam generandi signi- ficare tam relationem quam substantiani, sed in recto relationem.

Respondeo: Dicendum, quod circa hoc problema tres fuerunt positiories.

Fuerunt ' quidam , qui distinxerunt potentiam opmio i. generandi dicentes, quod potentia generandi potest dici potentia nuda, vel potentia disposita. Si dica- tur potentia nuda, sic voluerunt '° dicere, quod dicit quid et in omnibus tribus personis est, quo- niam haec potentia sic dicta consequitur naturam ; unde cum natura sit in quaiibet persona , simihter et potentia huiusmodi. Secundum autem quod dicit potentiam dispositam, quia non habet dispositionem nec convenientiam , ui exeat in actum generationis " nisi in sola persona Patris, voluerunt dicere, quod dicit ad aliquid.

Sed verba istius positionis non videntur vera Reprobatur. nec saim. Non , inquam , vera , quoniam cuius po- tentia* est nuda, nata est pariter esse disposita; si ergo trium " est potentia generandi , ut est potentia nuda , similiter et disposita; et ita quaelibet posset generare. Praeterea non videtur sana : ponere enim polentiam nudam, quae similiter se habet ad esse et non esse respectu generationis , quam omnino necessarium est esse , non videtur sane dictum esse sive proprie.

Fuerunt etiam alii, qui dixerunt, quod cum in opinio 2. divinis sit idem posse et esse, et potentia et essen- tia, quod, quemadmodum potentia et essentia di- cunt quid, similiter esse et posse. Et quemadmodum, cum dico essentiam Patris et essentiam Filii et Spiri- tus sancti, sive esse Patrem '-, esse Filium, esse Spiri- tuin sanctum, non dico aliam essentiam nec aliud esse , sed alterius et alterius; ita quando dico potentiam Patris, sive Patrem posse generare et Filium posse gigni, non dico aliud et aliud posse, sed alterius. Et huius positionis fuit Magister, sicut evidenter apparet in littera'. Unde isli dicebant, quod posse generare dicit quid, sed secundum respectum ad aliquid, quia esl essentiale tractum ad personam. Cum enim non sit omnimodae abslractionis, potest ad personam trahi.

Et ista positio Magistri ' satis est probabiiis et satis bene videtur sustineri posse.

Fuerunt etiam tertii' moderniores, qui dixe- -runt , quod potentia geherandi dicit ad aliquid in divinis de se. Et ratio eorum est , quoniam potentia dicit habitudinera originalis principii ad principia- tum. Et quoniam habitudo potest esse personae ad personam, et tunc vere est habitudo ; et essentiae ad creaturam, et tunc secundum modum dicendi sive inteUigendi: hinc est, quod principium de sui ra- tione non tantum est essentiale * approprialum per additionem, immo etiam dicit proprium personae. Pari ratione, cum potentia dicat originalem habitu- dinem, non tantum essentialem, non solum ° dicitur vel trahitur ad personam, ut dicat essentiam per- Sonaliter , immo dicit proprium , et ita ad aliquid de se.

Et positio ista sine praeiudicio videtur proba- bilior. Nam potentia generandi non videtur dicere nisi fecunditatem ad actum generationis ; et illa est proprium personae , unde similiter et potentia ". Nec est simile de posse et esse nisi uno modo. Hoc enim verbum est ahquando per se praedicatur , aliquando est terlium adiacens. Quando per se dicilur, tunc dicit actum absolutum, quia dicit actum entis ra- tione essentiae; et tunc oportet, quod dicatur abso- lute et quod dicat quid. Quando vero est tertium adiacem, ut cum dicitur Pater est Deus ', Pater est Pater, tunc hoc verbum est dicit habitudinem prae- dicati ad subiectum. Et quoniam potest dicere ha- bitudinem ad praedicatum essentiale vel personale, ideo potest dicere esse essentiale et modum essendi personalem. Posse autem de sui ratione propria dicit habitudinem secundum originem; et hinc est, quod specificatur per adiunctum, ut dicat conditionem principii essentialis, vel personalis. Hanc ergo posi- lionem sustinendo respondeo' argumentis probanti- bus, quod dicit quid.

1. Quod enim primum obiicitur , palet : concedo soivuniur enini, Magistrum fuisse huius positionis. Unde dixe-Siir^Mlg""- runt, quod eadem potentia potest Filius gigni, qua"' Pater potest gignere ; quod non esset °, nisi potentia diceret quid. Unde dixit, quod potentia generandi est in Filio , sed non ad generare , sed ad generari. Haec autem positio'" dicit, quod est in solo Patre, quia non tantum respicit naturam, sed proprieta- tem personae.

2. Ad illud quod obiicitur, quod " generare con- sequitur naturam; dicendum, quod in divinis non consequitur naturam simpliciter, sed naturam ut in persona; quia non in qualibet persona est natura fecunda, sed solum in persona Patris, et hoc est per aliquam proprietatem, quae est solius illius per- sonae; non sic est in inferioribus , sicut iam pate- bit " : ideo patet quod illud non valet.

3. Ad illud quod obiicitur, quod in aeternis est idem esse et posse; dicendunf , quod verum est; sed tamen argumentum nihil " valet. Quamvis enim omnino sit idem in divinis esse et esse Patrem, non tamen sequitur , quod si esse Patrem est proprium, quod esse sit proprium. Similiter nec si esse sit commune , quod propter hoc esse Patrem '*. Simili- ter dicendum in proposito.

4. Ad illud quod obiicitur de scientia, quod dicit quid, sive per se dicatur, sive cum alio; di- cendum, quod non est simile de scientia et poten- tia. Scientia enim, quantum est de se, dicit quali- tatem absolutam, et ideo, quantum est de se, dicit quid, nisi trahatur; sed potentia dicit habitudinem ad ' originem , et ideo potest dioere habitudinem propriam et personae ad personam. Unde ilhid simile Magistri non valet secundum hanc positionem, quod ' , sicut una est voluntas , qua Pa- ter vult esse Pater et non vult esse Fiiius , et e con- verso , similiter una est potenlia , ut videlur.

Si quis auteni vult sustinere positionem Magi- sohuniur gtri , de facili potest ad omnes rationes in oppositum respondere.

1. Nam nulla ratio probat, quod potentia de se dicat proprium, sed quod polentia generandi active dicta sive posse gener-are dicat ex adiuncto re- spectum ad personam, et ita dicit ad aliquid; sed hoc est solum ratione additi. Unde ' notandum, qiiod Quatuor quatuor sunt genera nominum in divinis. Quaedam "m. """ enim essentialia sunt dicta essentialiter , ut deitas et maiestas ; quaedam essentialia persoiialiter dicta, ut potentia generandi ; quaedam personalia dicta per- sonaliter, ul generans et genitus; quaedam perso- nalia dicta cssentialiter , ut niissus, incarnalus et huiusmodi \ quae dicunt respectum ad personam , et ideo personalia, et effectum in creatura, et, ideo essentialiter sunt dicta.

2. Duabus rationiiius sequentibus facile est re- spondere, quia illud non habet veritatem, nisi quando actus complectitur totam potentiam " ; non sic est in potentia Dei , quia eadem est potentia gignere et gigni in Deo.

3. Ad illud quod obiicitur , quod idem est posse generare et generare ; dicendum , quod non valet. Quamvis enim idem sit '^ Pater et substantia , non tamen sequitur, quod si Pater dicitur ad aliquid, quod et substantia , sicut melius patebit infra '.

4. S. Duabus ultimis rationibus difficile est bene respondere ; tamen potest quis dicere, quod rationes illae non concludunt , quod potentia dicat ad aliquid de se, sed solum ratione adiuncti , quod est generare ; et sic patent cetera^

PrevBack to TopNext