I, Distinctio 8, Pars 1, A. 1, Q. 2
I, Distinctio 8, Pars 1, A. 1, Q. 2
Utrum divinum esse sit adeo verum, quod non possit cogitari non esse.
Secundo quaeritur, utrum haec proprietas con- veniat Deo in sutnmo, id est, utrum divinum esse sit adeo verum, quod non possit cogitari non esse.
1. Et quod sic, videtur per Anselmum', qui 'dicit, quod Deus secundum communem animi con- ceptionem est quo nihil maius cogitari potest; sed maius est quod non potest cogitari non esse, quam quod potest : ergo cum Deo nihil maius cogitari pos- sil , divinum esse ita est , quod non potest ' cogitari non esse.
2. Item , Damascenus ' dicit , quod cognitio es- sendi Deum nobis naturaliter est impressa; sed na- turales impressiones non relinquunt nec assuescunt in contrarium : ergo veritas Dei impressa menti hu- manae est inseparabilis ab ipsa: ergo non potest cogitari non esse.
3. Item , maior est veritas in esse divino quam in aliqua dignitate ^ ; sed aliqua dignitas ila est vera, quod non est ei contradicere corde, ut, omne to- tum est maius sua parte, et simiiia; unde non po- test cogitari non esse: ergo multo fortius hoc erit verum dicere de prima veritate.
4. Item, intellectus hoster nihil intelligit nisi per priniam lucem et veritatem " , ergo omnis actio intellectus, quae est in cogitando aliquid non esse, est per primam lucem ; sed per primam lucem non contingit cogitare, non esse primam lucem sive veri- tatem: ergo nullo modo contingit cogitare, primam veritatem non esse.
5. Item , quod contingit cogitare contingit enun- tiare"; sed non contingit enuntiare, primam verita- tem non esse: ergo nec cogitare. Probatio omnis sermo enuntiativus asserit, se esse verum; unde sequitur : si homo est asinus , hominem esse asinum est verum ; sed omne quod ponit veritatem, ponit primam veritatem , quia omnis veritas infert illam: ergo omnis sermo asserit, primam veritatem esse: ergo etc.
6. Item , omnis sermo enuntiativus ' aut afBr- mativus est , aut negativus ; sed affirmativus aflirmat /ioc de hoc ; sed sequitur : si est ens quod est hoc , est ens quod non est hoc, quia cum dico ens hoc, dico ens hmitatum, flnitum et arctatum; et taU posito, ponitur ens summum: ergo omnis sermo af- flrmativus circa creaturam infert Deum.
7. Item , negativus similiter . quia nuilus sermo â– est magis negativus quam iste: nuUa est veritas. Sed Augustinus in Sohloquiis ' probat, quod sermo iste ponit, ahquam veritatem esse; quia si nulla ve- ritas est, verum est, nullam veritatem esse; et si hoc est verum, aliquid est verum; et si aliquid est verum , aliqua veritas est: ergo etc.
Sed contra : I . Damascenus ' : "In tantum praevaluit perniciosa hominum malitia, ut dicat, Deum non esse, secundum illud Psalmi : Dixit insi- piens etc."
2. Item, idolatra dicit, quod non est alius Deus nisi idolum, et hoc credit et cogitat; sed constat idolum non esse Deimi: ergo etc.
3. Item , omne iilud , quo intellecto non esse , potest aliquid intelligi , potest cogitari non esse. Sed dicit Boethius in libro de Hebdomadibus ", quod in- telletlo per iinpossibile, siiinnuim boiiuni non esse, adlmi' potest ali^iuid intelligi rotundura et album: eigo siiniliter iii suinmo vero, el sic polerit cogitari non esse.
4. Item, illud qiiod maxime nos latet, de facili potest cogitari non esse: sed veritas divini esse est huiusmodi, quia Deus habitat litcem inaccessibi- lem ' : ei-go etc.
5. Item, quaero, quid est dicere, Deum non posse cogitari non esse ? Si quia non potest aliquo modo cogitari- nec verenee fake, illud est mani- feste falsum: si quia non potestiwe, similiter nec anima nec caelum et huiusmodi.
6. Item , quod contingit exprimere contingit ' et cogitare ; sed contingit exprimere , divinum esse uon esse : ergo et cogitare. Quod contingat, hoc patet, cum dicitur in speciali: Deus non est, et in gene- rali : nihil est ; et quod neutra istarum inferat, Deum esse, patet, quia oppositum non infert oppositum^ et quod nihil ponit nihil infert; quaelibel autem ista- runi nihil ponit.
CONCLUSIO.
Tanta est veritas divini esse, ut non possit cuni assensu cogitari non esse nisi p?-opter defe- ctum ex parte intelligentis, qui ignorat, quid sit Deus; ex parte vero intelligibilis non po- test esse defectus nec praesentiae nec evideur tiae , sive in se , sive in probando.
Respondeo : Dicendum , quod aliquid cogitare ^ non esse est dupliciter. Aut in ratione falsi, sicut cogito de hac : homo est asinus ; et hoc eogitare nihil aliud est quam quid est, quod dicitur, intel- ligere. Hoc modo potest cogitari non esse veritas divini esse.
Alio modo est cogitare cum assensu, sicut" cogito aliquid non esse , et credo non esse : et hoc modo aliquid cogitare non esse, quod est, potest , 2. venire aut ex defectu intelligentis , aut ex defectu itelligibilis.
Defectus autern iMelligentis est caecitas vel ignorantia, ob quam, quia ignorat rem. coijiltar ipsam non esse. Contingit autem dupliciler cssc couitalio- iii^iii"tio;i. nein de aliquo ente, videlicet si est el qirid e.it ".
Intellectus autem noster delicit in cogitatione co.iciu.si,. i divinae veritatis quantum ad cognitionem, (/?mV/ e«^, tamen non deflcit quantum ad cognitionem, si est. Unde Hngo°: "Deus sic ab initio cognitionem suam in homine temperavit , ut sicut nunquam , quid esset, poterat comprehendi, ita nunquam , qtiia esset, poterat ignorari". Quia ergo intellectus nosler nunquam deficit in cognitione Dei, si est, ideo nec potest ignorare, ipsum esse simpliciter '°, nec cogi- tare non esse.
Quia vero deficit in cognitione, quid e.st, ideo frequenter cogitat, Deum esse quod non est, sicut ido- lum, vel non esse quod est, sicut Deum iustum ". El quia qui cogital , Deuni non esse quod est , ut iuslum, per consequens cogitat , ipsum non esse : ideo ratione defectus intellectus Deus potest cogitari non esse concinsio :!. sive summa veritas ; non tamen simpliciter sive ge- neraliter, sed ex consequenti, sicut qui negat, bea- titudinem esse in Deo, negat eum "^ esse.
Hoc autem modo procedunt rationes probantes , ^^^^ ^^^ quod aliquis intellectus cogitat vei cogitare " potest, posiium. divinum esse non esse.
Alio modo potest cogitari, aliquid non esse propter defectum a parte intelligibilis , et huius- modi defectus polest esse dupliciter : aut defectus Disiinctio 4. praesentiae, aut defectus evidentiae; defectus prae- sentiae, utpote quianon semper, non ubique^*, non ubique totaliter. Quod non semper est, aliquando est, aliquando non: et ideo aliquando vere potest cogitari uon esse. Similiter de eo quod non est ubi- que, quia eadem ratione, qua potest cogitari non esse hic , potest cogitari non esse alibi. Similiter de eo quod secundum partem adest, secundum par- tem abest.
Deus autem est semper et ubique et totus semper et ubique: ideo non potest cogitari non esse. Hanc rationem assignat Anselmus in libro contra insipientem
Non solum propter defectum praesentiae ' po- test cogitari aliquid non esse, sed etiam propter de- fectum evidentioe , quia non est evidens in se, nec est evidens m probando. Sed divini esse veritas est evidens et in se et m probando. In se, quia sicut principia cognoscimus in quantum terminos ' , et quia causa praedicati clauditur in subiecto, ideo se ipsis sunt evidentia ; sic et in proposito. Nam Deus sive summa veritas est ipsum esse , quo nihil melius cogitari potest : ergo non potest non esse nec cogitari non esse. Praedicatum enim clauditur in subiecto. Nec tantum habet evidentiam ex " se , sed etiam ex probatione, quoniam divinam veritatem esse probat et condudit omnis veritas et na- tura creata, quia si est ens per participationem et ab alio, est ens per essentiam et non ab alio. Pro- bat etiam ipsam et concludit omnis intelligentia recta , quia omni animae eius cognitio est impressa, et omnis cognitio est per ipsam. Probat iterum ipsam et concludit omnis propositio affirmativa ; omnis enim talis aliquid ponit; et aliquo posito po- nitur veruni; et vero posito ponitur veritas, quae est causa onmis veri '\ Propositio autem negativa sitiowaAt "^^"^ '°^^''' 'Psam iiisi sophistice , ut dicunt. Unde "™- ex hoc quod est nihil, esse, vel nuUani veritatem esse, non contingit concludere nec inferre, veritatem esse. Haec enim propositio : nihil esse * , destruit omnem veritatem. Et ideo ad ipsam non sequitur ali- qua afQrmatio, et haec est falsa: si nihii est, nihil esse est verum. Et si dicatur, quod omnis propo- sitio infert dictum , verum est , sed si nihil est , nulla propositio est nec aliquid. Augustinus autem tale argumentum non facit approbando , sed inqui- rendo.
Concedendum est igitur , quod tanta est veritas fiivini esse, quod cum assensu non polest cogitari non esse nisi propter ignorantiam cogitantis, qui igno- rat , quid est quod per nomen Dei ^ dicitur. Et con- cedendae sunt rationes ad hoc, licet aliquae sint sophisticae.
1. Ad illud ergo quod obiicitur in contrarium: In tantum praevaluit elc; dicendum, quod Dama- scenus loquitur de cogitatione , quae venit ab excae- catione; quod patet ex ipso verbo eius. cum dicit malitia.
2. Similiter ad illud de idolo, dicendum, quod ideo errat", quia ignorat, quid sit; unde non co- gitat, Deum non esse in universali.
3. Ad illud quod obiicitur , quod intellecto Deo non esse, possunt alia ' intelligi; dicendum, quod Boethius loquitur de intellectu , quo per impossibile aliquid cogitamus, sed non assentimus.
4. Ad illud quod obiicitur, quod maxime nos latet; patet responsio, quia' niaxime nos latet, quid est, sed tamen maxime patet, si est.
3. Ad illud quod obiicitur, quid est dicere, divinam veritatem non posse cogitari non esse? di- cendum, quod hoc est dicere, quod ° aliquis non potest credere, quod Deus non sit, dummodo uta- tur ratione. Non sic de creaturis; quia etsi certum est, unam creaturam esse praesentem uni, non ta- men omnibus, quia non est virtutis tantae, ut se omnibus oiferat aequahter, sicut prima veritas.
6. Ad illud quod obiicitur, quod contingit ex- primere contingit et cogitare; dicendum, quod po- test accipi cogitare generaliter pro actu mentis sive errantis sive non, sive assentientis sive non; et tuncest illud veruni; vel pro cogitatione cum assensu; et sic est falsum, quia dignitatibus contingit con- tradicere quantum ad exterius rationem, non tamen quantum ad interius, ut dicit Philosophus in libro Posteriorum '°.