Text List

I, Distinctio 8, Pars 1, A. 1, Q. 1

I, Distinctio 8, Pars 1, A. 1, Q. 1

Utrum veritas sit proprietas divini esse.

Quod veritas sit proprietas divini esse, ostenditur auctoritatibus et rationibus.

1. Primo modo sic: Hieronymus ad Marcellam, et habetur in littera ^ : "Solus Deus vere est, cuius essentiae comparatum nostrum esse non est" ; sed quod alicui soli convenit , est proprium illi : ergo ve- ritas est proprium divini esse.

2. Item, Augustinus de Vera Religione": "Falsi- tas est ex istis rebus, quae imitantur illud unum, quo est unum quidquid est , inquantum illud implere non possunt". Si ergo nulla creatura potest illud summum unum implere, veritas non est in aliqua creatura, sed in omnibus falsitas.

3. Item, Augustinus in Sohloquiis et de Vera Religione' dicit, quod lux increata est ratio cogno- scendi se et omnia cognoscibilia: ergo si veritas est ratio (S)gnoscendi , et sola Jux increata est veritas: ergo veritas est proprietas Dei solius.

4. Item, Anselmus in libro de Veritate* dicit, quod omnia sunt vera prima veritate: aut ergo in- telligit effective, a.xit formaliter ; non effective, quia similiter omnia possent dici vera' prima bonitate: ergo intelligitur formaliter :• ergo non est alia veritas quam veritas increata: ergo si illa est in Deo et Deus, veritas est solius Dei proprietas.

5. Item, rationibus probatur sic: veritas et vanitas opponuntur; sed omnis creatura habet vanitatem '" et permixtionem cum non esse, cum sit ex nihilo, et solus Deus hac caret omnino: ergo in solo Deo est veritas.

6. Item, veritas opponitur umbrae. Quod enim est umbra rei, non habet veritatem "; sed creaturae sunt umbrae illius summi esse: ergo non habent ve- ritalem in esse.

7. Item, veritas est, qua aliquid est verum; sed veritas est vera, cum sit cognoscibilis ; sed constat quod non alio quam se, quia alias''' esset abire in inflnitum; sed quod est verum se ipso, est verum per essentiam: ergo omnis veritas est vera per essentiam; sed sola veritas increata est vera per essentiam: ergo veritas est proprietas Dei solius.

CoNTRA : 1. Si veritas est Dei proprietas, aut ergo veritas complexa, aut incomplexa. Non com- plexa; quia talis est cum compositione, in Deo autem non est compositio aliqua. Non incomplexa ; quia haec convertitur cum ente": ergo cum entitas non sit Dei proprietas, pari ratione nec veritas erit.

2. Ileni, verum aeque commune est ut bonum, et quodam modo magis ' ; sed bonitas non est Dei proprietas: ergo pari ratione nec veritas.

3. Item, veritas est ratio discernendi Creatorem a creatura et creaturam a creatura ' ; sed quod est ratio discernendi et distinguendi est diversum in di- versis: ergo alia veritas est in Deo quam in creatura, et in una creatura quam in alia: ergo non est pro- prium solius Dei.

4. Item, Augustinus in Soliloquiis ': Verum est id quod est » , ergo veritas est ipsa entitas: ergo non est proprium essentiae, quia si sic, qua ratione dici- tur: Veritas est^ proprietas essentiae, posset dici e converso, cum omnino idem sint.

Conclusio

Veritas , quatenus opponitur falsitati , invenitur etiam in creaturis secundum triplicem suam comparationem ad subiectum quod informat, ad principium quod repraesentat , ad intel- lectum quem excitat; quatenus vero opponitur permixtioni, est proprietas solius Dei.

Respondko: Dicendum, quod veritas habet tripli- '- cem comparationem. Habet enim comparari ad subie- ctum quod informat, ad principium quod reprae- sental, et ad intellectum quem excitat. In compara- tione ad subiectum veritatis dicitur veritas actus et potentiae indivisio. In comparatione ad principium dicitur veritas summae unitatis ° et primae reprae- sentatio sive imitatio. In comparatione ad intellectum dicitur veritas ratio discernendi.

Et in omnibus istis comparalionibus dupliciter : potest accipi veritas: uno modo, prout distinguitur â–  contra falsitatem; alio modo, prout distinguitur con- tra permixtionem, secundum quod verum dicitur purum et impernjixtum.

Prout veritas dividitur contra falsitatem, quae est privatio indivisionis et imitationis et " expres- sionis, sic cum in creatura sit aliquo modo invenire et indivisionem et imitationem et expressionem, sic â– est veritas non tantum in Creatore, sed etiam in creatura; et sic non assignatur Dei proprietas.

Alio modo, prout veritas dividitur contra per- conciusio 2. mixtionem sive impuritatem, sic est in solo Deo. Nam in solo Deo est indivisio pura, non permixta alicui diversitati ; in solo Deo est imitatio et simili- tudo pura non permixta alicui dissimilitudini ; et in solo Deo est expressio luminis non permixta obscu- ritati '. In creatura autem est indivisio cum actus et potentiae diversitate et imitatio cum dissimilitu- dine; est ulterius in ea expressio cum obscuritate. Et ideo hoc modo veritas est divini esse proprietas; et sic accipit Magister et Augustinus et Hieronymus. Vocant enim verum esse, quod nihil habet de pos- sibilitate, nihil habet de vanitate, nihil de non en- titate. Et ideo in Deo non cadit praeteritio et futu- ritio, quae aliquo modo non entia sunt.

1, 2, S, 6. Et sic procedunt duae primae auctoritates et rationes.

3. Ad illud vero quod obiicitur, quod non sit alia veritas quam aeterna, quia ipsa sola facit intel- ligere; dicendum, quod sicut color est obiectum visus et motivum visus — tamen non sine actu lucis — et differt ab® ipsa luce; sic dicendum, quod veritas creata, quamvis non possit movere sine veritate in- creata, nihilominus est motiva suo modo et alia veri- tas ab illa.

4. et 7. Ad illud quod obiicitur de Anselmo, quod omnia sunt vera veritate prima; dicendum, quod verum de sui impositione dicit comparationem ad causam exemplarem, sicut bonum ad causam finalem. Sicut enim dicitur bonum ratione ordinis, sic verum ratione expressionis ; et ratio exprimendi est ipsius exemplaris. Sicut igitur, cum dicitur de bonis creatis, quod sunt bona bonitate increata, bo- nitas praedicat finem in ablativo, non formam, quia Dei bonitas " nullius creati est forma; similiter, cum dicitur, quod omnia sunt vera veritate increata, abla- tivus dicit causam formalem exemplarem^". Omnia enim vera sunt et nata sunt se exprimere per expres- sionem illius summi luminis; quod si cessaret in- fluere, cetera desinerent essa vera. Ideo nulla veritas creata est vera per essentiam, sed per participatio- nem; et per hoc patet ultimum.

Ad illud vero quod obiicitur in contrarium, Deargg. quod non est proprietas; patet responsio: quoniam obiicit de veritate, secundum quod habet oppositio- nem ad defectum fakitatis , non ad permixtionem possibilitatis ; praedicto enim modo convenit non tantum Creatori, sed etiam creaturae.

4. Ad illud quod obiicitur, quod veritas est idem quod divina essentia; dicendum, quod de ra- tione vroprietatis in creatura sunt ista tria: pri- mum est, quod convemt soli; secundum est, quod est ratio innotescendi ; tertium est, quod differt ab eo cuius est proprietas '. Duo prima sunt perfectio- nis, ultimum vero imperfectionis , quia excludit simplicitatem. Et ideo veritas dicitur divinae es- sentiae proprietas, non quia differat vel sit inhae- rens divinae essentiae, sicut accidens * subieclo, sed quia soli convenit et est ratio cognoscendi eam. Et haec est causa, quare e converso essentia non est proprietas veritatis, quia non est ratio innotescendi eam, sicut e converso.

Si autem quaeras, cum idem significent es- Qnaestio in- sentia ct veritas, quare unum est ratio cognoscendi alterum , et non e converso ; ad hoc dixerunt aliqui, quod quamvis idem significent essentia et veri- tas, tamen unum, scilicet veritas, est magis ratio cognoscendi ratione connotati. Sed hoc non potest stare, quia veritas nihil connotat. Dicendum ergo. quod hoc est ratione modi significandi et intel- sointio ligendi.

Et notandum , quod dupliciter est loqui de his \ nominibus: uno modo ratione eius quod nominant*^ seu significant; alio modo ratione eius, in quo si- gnificatur poni quod nominant '. Unde differt dicere sensum et sensum hominis; quia primo dicitur commune ad sensum hominis et bruti, secundo pro- prium hominis. Si ergo accipimus huiusmodi nomina secundum se, alia est ralio essentiae, alia veritatis, quoniam essentia dicit quid, veritas conditionem entis. Cum vero essentiam et veritatem trahimus ad Deum, quamvis idem sint, tamen ratione gene- ralium signiflcatorum unum accipitur ut proprietas alterius ; et non est ibi synonymia nec sunt nomina synonyma, sed manet ratio subiecti et proprietatis secundum modum significandi, et manet etiam se- cundum modum intelligendi; quia per essentiam in creatura intelligimus essentiam in Creatore , et per veritatem creaturae intelligimus veritatem increatam. Unde sicut veritas creata est proprietas et ratio co- gnoscendi essentiam creatam, sic veritas increata secundum rationem signiflcandi et intelligendi est ratio cognoscendi et intelligendi essentiam increatam.

PrevBack to TopNext