Text List

I, Distinctio 8, Pars 2, Q. 1

I, Distinctio 8, Pars 2, Q. 1

Utrum Deus sit summe simplex.

Circa primum , quod in Deo sit summa simpli- citas, sic probatur.

1. Omne primum est simplicissimum, quia quan- to aliquid prius , tanto simplicius ^ ; sed Deus est primum in genere entium , eo quod nec est nec esse potest nec cogitari prius: ergo est ita simplex, quod ipso nihil simplicius esse potest vel cogitari: ergo est simplicissimum.

2. Item, omne quod est quidquid liabet, est •simplicissimum " ; sed Deus est quidquid habet: ergo etc. Prima patet in se. Minor probatur sic: Deus habet potentiam , sapientiam, et sic de aliis : aut ergo est sua potentia, aut non. Si sic, habeo propositum. Si non est sua potentia , cum sit potens potentia , habet posse ab alio , ergo Deus est ab alio ; quod si hoc est falsum; ergo illud ex quo sequitur.

3. Item, in esse nobilissimo debet omnis con- ditio nobilitatis poni in summo; sed Deus est ens nobilissimum , et simplicitas est conditio nobilitatis: ergo ponenda est in Deo in summo: ergo Deus est summe simplex.

4. Item , quanto aliquid est simplicius , tanto est potentius in virtute, et e converso, quia « virtus unita plus potest quam multipIicataS); sed Deus est infinitus et immensus virtute: ergo est infinitus sim- plicitale: ergo in Deo est summa simplicitas.

CoNTRA: 1. Simplicius cogitatur ahquid, cum Aa^j cogitatur ut abstractum a pluribus, quam quod' co- gitatur ut contentum in pluribus : ergo cum fides nostra cogitet Deum ut in pluribus , non cogitat eum ut simplicissimum : ergo si fides vere cogitat, Deus non est simplicissimus.

2. Item , maior est simplicitas , ubi est identitas sine diversitate, quam cum diversitate; sed in Deo- est identitas cum diversitate suppositorum : ergo in Deo non est summa simplicitas.

3. Item, maior est simplicitas, ubi est unitas sine pluralitate ° ; quia numerus dicit aliquo modo compositionem , respectu cuius unitas est simplex: ergo cum in Deo sit unitas cum pluralitate perso- narum, patet etc.

4. Item, maior est simplicitas, ubi non tantum subiectum, sed etiam proprietas est eadem cum pro- prietate'; quia, quando proprietas difi^ert a pro- prietate in uno , sunt plura diflerentia : ergo non est simplex; sed in divinis personis in eadem persona differt proprietas a proprietate, unde innascibilitas differt a paternitate: ergo etc.

Conclusio

Summa simplicitas est in Deo.

Respondeo : Dicendum , quod sicut primae ra- couciusio. tiones probant , in Deo ponenda est summa sim- plicitas.

1. Ad illud ergo quod obiicitur, quod fidesnon intelligit ipsum ut simplicissimum ; dicendum, quod fides ' intelligit eum ut simplicissimum , et qui ali- ter inteliigit,non intelligit ut summe simplex. Quod simpMtas patet sic : quoniam est intelligere unum in uno, et >»'« unum in pluribus multiplicatum , et unum in pluri- bus non multiplicatum. Simplicius autem intelligi- tur unum in pluribus esse multiplicatum, quam unum in uno ; quod patet , quia universale est sim- plicius singulari-; et adhuc multo simplicius intel- ligitur, quod est unum in pluribus non multiplica- tum. Hoc ' modo intelligit fides nostra Deum. Et ideo simplicior est Deus , quia est in omnibus * non mul- tiplicatus, quam si esset in uno solo, vel in pluri- bus multiplicatus. Hinc est, quod Deus simplicissirous est , et fides nostra eum ut simplicissimum intelligit. Et qui intelligit Deum^ plurificatum in essentia, vel unum in supposito, derogat summae simplici- tati eius, derogat etiam nobilitati simplicitatis " eius. Quoniam ubi summa simplicitas intelligilur , oportet summam actualitatem intelligi, si summe nobilis est. Et ubi est summa actualitas , summa dif- fusio et communicatio debet poni ; et ista non potest esse nisi in sempiterna productione rei omnino infi- nitae et aequalis in virtute; et hoc non potest esse in abetate' essentiae: ergo non potest inteHigi di- vina essentia simplicissima , nisi in tribus personis intelligatur tota esse, quarum una sit ab alia.

Quando ergo obiicitur, quod simplicius est ab- stractum a pluribus quam ' in pluribus ; verum est, si in iUis pluribus plurificetur. Si autem non pluri- ficatur, non est verum.

2. Ad illud quod obiicitur , quod maior est sim- plicitas , ubi nulla diversitas; dicendum , quod di- Diversiias versitas dupliciter potest venire: vel ex additione, oHtlr."*'' vel ex origine. Ex additione , cum est diversitas in proprietatibus absolutis, quae diversae sunt in diversis, ut albedo in Petro et nigredo in° Paulo; et haec privat simplicitatem , quia ponit compositio- nem. Est alia diversitas veniens ex sola origine , ut puta , quia una persona emanat '" ab alia , differt ab ea; et haec non repugnat simplicitati , quia nul- lam ponit compositionem, sed solum ordinem et re- spectum ad alium; et haec " non proprie dicitur diversitas, sed distinctio et discretio. Et hoc mani- festmn est , si intelligamus , Patrem se ipso generare Filium, et intelhgamus, eum generare et iterum non generare, nuUa est hic compositio, quia nulla additio.

3. Ad illud quod obiicitur, quod maior est sim- phcitas, ubi nulla pluralilas; dicendum, quod du-Dupiexpi, plex est pluralitas. Qiiaedam, in qua plus est in ' ' '' duobus quam in uno , ut in duobus hominibus plus est de bonitate quam in uno; et ista pluralitas re- pugnat simphcitati , quia unitas addit supra unita- tem. Quaedam autem est pluralitas , in qua tantum in pluribus est, quantum in uno; et haec est in di- vinis, quia tantum de esse et bonitate et virtute est in una persona , quantum in pluribus ; et ista plu- ralitas nihil addit ad unitatem : et ideo nullam omni- no ponit compositionem nec privat simplicitatem.

4. Ad illud quod obiicitur, quod in Patre dif- fert proprietas a proprietate ; dicendum , quod pro- ^^^^^. prietas differt a proprielate tripliciter: aut respectu piiciter. subiecti, aut respectu sui , aut respectu obiecti. Si re- spectu subiecti, quia causantur ex diversis naturis ^" in ipso repertis; sic ponit compositionem , quia po- nit subiectum esse ex '^ pluribus. Si respectu sui, sic differt musica et grammatica in Petro; et sic ponit similiter compositionem , quia ponit subiectum subesse pluribus. Si respectu obiecti, sic ponit sub- iectum comparari pluribus ; et ex hoc " non poni- tur compositio, sed distinctio. Exemplum est in puncto, quod est principium et flnis respectu diver- sarum linearum. Hoc modo est differentia proprie- tatum in divinis.

PrevBack to TopNext