I, Distinctio 8, Pars 2, Q. 2
I, Distinctio 8, Pars 2, Q. 2
Utrum summa simplicitas soli Deo conveniat.
1. Nulla creatura est actus purus, quia in omni creatura, ut dicit Boethius', differt quo est et quod est; ergo in omni creatura est actus cum pos- sibili; sed omnis taUs habet in se multiformitatem et caret simplicitate : ergo etc.
2. Item, omnis creatura habet esse flnitum et limitatum : ergo habet esse arctatum '^ ; sed ubicum- gue est esse limitatum , est ibi aliquid quod con- trahit, et aliquid quod contrahitur, et in omni tali est compositio et. differentia: ergo omnis creatura est composita: ergo nuUa simplex.
3. Item , omnis creatura habet esse datum aliunde , ergo habet esse aliunde acceptum, ergo nulla creatura est suum esse, ergo in omni creatura est dependentia sive differentia; sed nullum tale sim- pliciter simplex: ergo etc.
4. Item, omne, quod est post primam unitatem, deficit ab illa , ergo statim cadit in dualitatem, sicut dicit Dionysius ', quod post monadem dyas est : sed omnis creatura est a prima unitate : ergo omnis crea- tura est ab illa deflciens: ergo etc.
CoNTRA : 1. "Ab uno non procedit nisi unum *" Ad oppo-et a vero non procedit nisi verum; sed unitas et simplicitas eandem rationem habent in Deo: ergo sicut ab uno unum, ita a simplici simplex.
2. Item, videtur specialiter, quod simplicitas sit in creaturis, quia simplex est quod non habet partem; sed punctus non habet partem, quia ita definitur: punctus est, cuius pars non est ': ergo etc.
3. Item , omne illud , ante quod non est aliud, est simplex; quia si compositum est, necessario habet ante se aliud; sed ens est primum, sicut dicit au- ctor de Causis " : "Prima rerum creatarum est esse": ergo etc.
4. Item , omne illud est simplex , in quo stat resolutio; sed resolutio stat in principiis, quae sunt materia et forma, quia materia ulterius non resol- vitur , cum sit status in causis , alioquin esset ire in infinitum ' : ergo cum resolutio stet in creato, aliquid" creatum est simplex. Si tu clicas, quod principia non habent omnimodam simpUcitatem , quia quamvis non componantur ex aliis , tamen componuntur ahis ; contra: hoc non videtur facere contra simplicilatem, quod componatur alii. Nam quod aliquid non sit componibile alii, non facit aJiquam simplicitatem , cum ista proprietas* sit in individuis completis, quae maxime sunt composita : ergo hoc quod dico compo- nibile aliis, non tollit ab eis simplicitatem, et sic etc.
CONCLUSIO.
Deum solum esse summe simplicem, duplici modo probatur.
Respondeo: Dicendum, quod simplicitas essen- tiae privat compositionem et privat essentialem dif- ferentiam sive multiplicitatem. Unde simplex est, quod non liabet composilionem partium nec multi- plicitatem actionum ' sive formarum. In solo autem Deo est privatio compositionis et ditferentiae sive mul- tipiieitatis : ideo simplicitas in solo Deo est essen- tialiter.
Unde notandum, quod multiplex est compositio. Una compositio est ex partibus esseniialibus ; et haec est in omnibus per se entibus °- ; alia est ex partibus integranlibus ; et liaec est in omnibus cor- poribus; tertia est ex partibus dissimilibus sive repugnantibus ; et haec est in omnibus animatis et vlventibus. Unde in omni substantia per se ente , quae proprie' dicitur creatura, est compositio, quia omnis creatura aut est corporalis, aut spiritualis, aut composila ex utroque.
Similiter est considerare triplicem differentiam in creaturis. Prima est substantiae, virtutis et ope- rationis * , sive substantiae et accidentis ; secunda est differentia suppositi et essentiae; tertia est dif- rentia entis et esse \ Prima diiferentia est rei, prout est agens ; secunda , prout est ens in genere ; tertia , prout est ens in se. Prima differentia est in omni subiecto, quoniam omne " subiectum habet esse mixtum ; ideo non agit ex se toto, et ideo differt in eo quo agit et quod agit, et actio sive subiectum et proprietas '. Secunda differentia est in omni in- dividuo, quia omne individuum habet esse limita- tum; et ideo in aliquo convenit, in aliquo differt cum alio , et ideo in omni individuo differt essentia et suppositum; multiplicatur enim essentia in sup- positis. Tertia differentia est in omni creato et con- creato ' : quia enim omne, quod est praeter Deum, accipit esse aliunde, sive principium sit, sive prin- cipialum: ideo nihil est suum esse, sicut lux non est suum lucere.
Si ergo dicatur simplicitas per privationem com- conciusios. positionis, sic proprium est solius Dei in ratione substantiae, quia nulla alia substantia est, quae non habet" compositionem ex possibili et actuali saltem.
Concedendum ergo est, quod simplicitas estEpiiogus. Dei proprium , ut visum est. Creaturae autem com- positae sunt nec vere simplices, quia habent esse mixtum ex actu et potentia, quia habent esse li- mitatum, et ita in genere et specie per additionem contractum, quia habent esse aliunde datum, quia habent esse post Deum unum, a quo deficiunt; et ita cadunt in compositionem ".
Aliter potest dici et brevius '", quod simplex di- .\iias modus citur per privationem compositionis. Sed notandum, quod compositio dicitur dupliciter: uno modo ali- cuius ex aliquibus ; alio modo , qua " aliquid dici- tur componi alii. Si ergo simplicitas privet compo- sitionem ex aliis , sic convenit etiam creatis , ut- pote primis principiis ", quae non componuntur ex aliis. Si autem privet compositionem cum aliis et ex aliis, sic solius Dei est. Omnis enim creatura aut est ens per se et in se '%• et ita composila ex aliis ; aut est ens cum alio et in alio ; et ita alii composita. Et iterum omne creatum aut est princi- pium; et ita componibile aUi; mt principiatum ; et sic compositum ex aliis; et sic accipitur simplicitas, prout est rei proprietas, per privationem, videlicet utriusque compositionis.
1. Ad illud ergo quod obiicitur , quod ab uno soiaUo oppositorum. non est nisi unum etc; dicendum, quod simplex non est conditio generalis entis sicut unum. Nam simplicitas dicit modum unitatis nobilissimum, quem Deus nuUi communicat creaturae ; quia creatura non potest recipere , cum esse eius sit limitatum , sit ' mixtum, sit etiam esse dependens et aliunde datum.
2. 3. 4. Ad illud quod obiicitur de simplicitate puncti et entis et principii , dicendum , quod ibi est simplicitas per privationem compositionis ex aliis, non autem prout simplicitas dicit indifferentiam omni- modam. In omnibus enim, ut dictum est, cadit aliqua differentia et dependenlia : quamvis enim non sint composita, tamen eorum esse dependet a com- posito, sive compositione.
Unde bene concedendum est illud quod ultimo dicebatur , quod illud derogat simplicitati rei , quod sit alteri componibilis , in quantum simplicitas privat multiplicilatem et differentiam in re simplici, quam- vis non deroget, in quantum privat ' compositionem ex aliis. Omnis enim dependentia facit ipsum quod dependet a summa simplicitate et indifferentia re- cedere. Solus autem Deus est independens. Omnia autem alia sunt dependentia, sive comparatione ad priucipia, ex quibus sunt, sive unum principium componens complicetur ad aliud, sive esse depen- dens ' comparatione ad Deum sive ab ipso Deo. Nihil autem, quod dependet, est sua dependentia: ideo nihil tale est summe simplex , quia omne sim- plicissimum est absolutissimum.