I, Distinctio 9, A. 1, Q. 1
I, Distinctio 9, A. 1, Q. 1
Utrum in divinis generatio ponenda sit.
1. Primo a minori. Multo fortius debet esse generatio in eo qui generationem aliis tribuit, quain in his quae recipiunt; sed generatio est in creatu- ris: ergo et in Deo qui tribuit. Et hoc est quod dicitur Isaiae ultimo^: "Si ego generationem aliis tribuo, sterilis ero? dicit Dominus", quasi dicat, non.
2. Item, ostenditur illud idem a. posteriori. Per prius enim est paternitas in Deo quam in creatura; sed paternitas et generatio vere est in creatura: ergo et in Deo. Quod prius sit ibi , dicit Apostolus ad Ephesios tertio^: "Ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur".
3. Item, ostenditur hoc ipsum a simili, quia omne quod perfectionis est, attribuendum est Deo, in quo est summa omnis perfectionis ; sed generatio est perfectionis in creatura, ut vult Philosophus% quia "perfectum est quod potest generare quale ipsum est": ergo etc.
4. Item , illud idem ostenditur alia ratione sic ^ : divina natura est summe bona et actualis- sima: ergo summe potest et vult se communicare; sed prima et summa ratio communicandi est in ge- neratione : ergo necesse est in divinis ponere gene- rationem.
CoNTRA : 1 . Generatio in creaturis aut est per- m , fectionis , aut impe^'fectionis. Si perfectionis , tunc ergo, cum substantiae spirituales et incorporales sint nobilissimae , debet in eis generatio esse: ergo cum non sit in eis , non est nobilitatis ; sed quod non est nobilitatis non est in Deo: ergo etc.
2. Item , ubi est generatio , ibi est variatio ; ge- neratio enlm est species motus , et inter omnes spe- cies motus maior est variatio in motu secundmn substantiam, quia est entis in potentia, minor in motu secundum locum ' : ergo cum in Deo non sit variatio nec aliqua species motus, etiam illa quae minima est, ut loci mutatio: ergo nec generatio.
3. Item, ubi est generatio, ibi est corruptio, unde Philosophus ' dicit , quod propter longe stare a principio reliquo modo complevit esse Deus, con- tinuam in his faciens generationem » ; et huiusmodi signum est, quod sola corruptibilia generant et ge- nerantur in creaturis; sed in Deo nulla cadit cor- ruptio: ergo nec generatio.
4. Item, ubi est generatio, ibi est» nutritio; unde ad tot et plures se extendit vis nutritiva quam generativa; sed in Deo non est vis nutritiva: ergo nec generativa, ergo nec nutritio, nec gene- ratio: ergo generatio non est in divinis.
Conclusio
Generatio ponenda est in divinis, cuius congruitas et modus explicatur.
Et huius ratio potissima est, ut credo, quia omnis natura est communicabilis ; et quia in Deo propter sui nobililatem est aptitudo actui coniuncta, immo ipse actus, oportet quod natura sit pluribus communicata; sed non possunt esse plures ab una natura , quin unus sit ab alio , vel ambo a tertio : ergo cum ante divinas personas nihil sit, oportet quod una sit ab alia. Et quoniam sunt conformes in natura , et generatio est emanatio secundum con- formitatem naturae: ideo credo, quod necesse est in divinis ponere generationem.
Ut autem intelligatur, per quem modum, no- tandum , quod generare de sui propria ratione est similem sibi in substantia et natura producere ^ Sibi Tripiex ge- vero similem contingit produci triphciter " : aut per impressionem suae similitudinis in alio; et sic ge- neratur character a sigillo, lumen a luminoso, spe- cies ab obiecto; alio modo per eductionem speciei consimilis ab alio; et sic generatur elementum ab elemento; tertio modo per productionem similis de simili sive de se ipso ; et sic generatur animatum ab animato; et isle tertius modus est perfectior, unde non reperitur nisi in substantiis habentibus forraam nobilem , quae est vita \ Et iste modus ge- nerationis est secundum nascentiam et est in Deo et * creaturis, sed differenter ; quia producere alium ex se ipso potest esse dupliciter, vel ex se toto , vel ex parte sui.
Ex se toto non potest producere nisi ille, cuius essentia potest esse in pluribus una et tota. Nam si non potest esse in pluribus una et tota , si gene- rans dat totam suam substantiam generato, tunc substantia tota transit in generatum% et generans perdit substantiam totam generando , quod esse non potest. Ideo ad hoc necesse est, quod taiem habeat substantiam , quae una et tota sit in pluribus. Talis autem substantia non est nisi substantia habens sum- mam simplicitatem ; haec autem est sola divina es- sentia ', in qua propter summam simplicitatem sup- positum non addit ad essentiam, unde nec ipsam coarctat nec limitat nec formam multiplicat. Et ideo in ea' potest esse generatio communicans eandem substantiam totam; et talis generatio est omnimodae conoiusio a. perfectionis et'in solo Deo reperitur, ratione iam dicta.
Alio modo contingit aliquem ex se producere. quantum ad partem sui. Sic pater naturalis ge- nerat filium , partem substantiae transmittendo et decidendo'. Et haec generatio necessario est cum transmutatione ; quia enim pars decisa non habet actum totius, necesse est, quod per mutationem acquirat; sed quod acquirit quod non habet, va- riatur ; ideo haec generatio est mutatio et habet variationem coniunctam. Est etiam cum corrup- tione annexa ; quia enim aliqua pars generantis de- perditur, generans est, a quo potest fieri ablatio et ita corruptio. Est etiam cum conservatione"' adiun- cta ; quia enim fit deperditio , necesse est quod per nutrimentum flat restauratio. Et ideo generatio in creatura et perfectionis et imperfectionis est: perfe- ctionis a parte virtutis producentis , imperfectionis a parte subiecti divisibilis. Et ideo est in solis ani- matis , quae habent formam perfectionis , ipsam sci- licet " animam, et corpus defectibile et restaurabile.
Generatio vero in divinis est omnimodae per- fectionis. Quia'' enim non est ex parte, ideo est, quod habet actu speciem. Et ideo nec ibi est in natura imperfectio nec variatio, quia nihil novum acquiritur; nec corruptio, quia nihil adimitur; nec nulritio, quia nihil " restituitur.
Et ex hoc patet solutio obiectorum; quia geiie- ^ ratio '* de toto est tantae perfectionis , quod non po- ' test esse in creatura aliqua; generatio vero ex parte tantam habet imperfectionem coniunctam ", ut non possit esse circa substantiam invariabilem et incor- ruptibilem et simplicem , non solum in natura increata, verum etiam in creata. Aliae rationes probant de generatione quae est ex parte.