I, Distinctio 9, A. 1, Q. 2
I, Distinctio 9, A. 1, Q. 2
Utrum in divinis generatio distinguat inter gignentem et genitum.
Secundo quaeritur, utrum generatio in divinis sit personarum distinctiva. Et quod sic, ostenditur hoc modo.
1. Augustinus circa principium de Trinitate ': "Nulla res est, quae se ipsam gignat, ut sit": si ergo gignit, aliam gignit; sed inter aliam et aliam est distinctio: ergo etc.
2. Item, generatio est emanatio; sed ubi est emanatio, ibi est multiplicatio sive plurificatio; ubi autem multiplicatio , ibi ' distinctio : ergo ubi gene- ratio , ibi necessario est distinctio.
3. Item , generatio in divinis est relatio ' ; sed relatio importat respectum et ordinem ; sed ubi re- spectus et ordo, ibi suppositorum et relatorum sive ordinatorum distinctio: et sic etc.
4. Item , maior * diversitas sustinetur a suppo- sito vel in supposito composito et multiplici quam in subiecto simplici et uniformi ; sed relative oppo- sita non stant insimul in eodem individuo creato : ergo nec in simplici hypostasi. Probatio mediae. Bene sequitur: Socrates est pater Platonis : ergo non est filius eius, vel est distinctus ab eo: ergo multo fortius in divinis.
Contra: 1. Pater generando Filium dat ei to- -tum quod habet; sed habet essentiam etpersonam: ergo dal ei essentiam ei personam: ergo sicut Fi- lius non distinguitur a Patre essentialiter , ita nec personaliter , ut videtur.
2. Item , Pater communicat Filio essentiam suam propter summam ^ simplicitatem ; sed aeque sim- plex est persona ut essentia: ergo qua ratione com- municat essentiam, communicat et personam.
3. Itenij in Patre idem est natura et persona: ergo impossibile est, quod communicet unum, quod non* communicet abud, ergo si dat naturam, et personam.
4. Item, videtur quod relatio non distinguat aliqua ' ratione , quia unus et idem punctus est principium et finis respectu diversarum linearum: ergo si istae relationes non sunt distinctivae , vide- tur similiter, quod nec paternitas et flliatio. Si di- cas , quod non omnes relationes distinguunt, sed so- lum mutuae, ut principium et principiatum , finis et finitum; contra^: Pater et Filius se habent , sicut intelligens et intellectum, ut dicit Anselmus"; sed idem polest esse intelligens et intellectum : ergo etc.
5. Item, maior est repugnantia in contrariis quam in relativis '"; sed albedo et nigredo, quae sunt conlraria, non faciunt distinctionem circa Petrum, quia idem potest modo esse albus, modo niger: ergo multo fortius unus in divinis modo erit Pater modo Filius.
6. Item, quaeritur , quare potius relationes fa- , ciunt distinctionem personae quam essentiae, cum ' aeque bene possint esse plures essentiae vel naturae in una persona , sicut e converso.
Conclusio
Contra Sabellium probatur, quod generatio in divinis facit realem distinctionem inter generantem et genitum ; contra Arium vero , quod haec distinctio sit quantum ad personam, non quantum ad essentiam.
Respondeo: Dicendum, quod generatio in divi- Bupici con- nis, sicut ostensum est', facit realem distinctionem inter generantem et generatum , non rationalem vel intellectualem solum , sicut dixit Sabellius ; et ^ rea- lem quantum ad personam, non quantum ad essen- tiam, sicut dixit Arius.
Quod sic patet. Generatio in creaturis dicit ema- nationem per modum actionis sive mutationis, in Deo' emanationem per modum relationis.
In quantum emanatio, dicit aliquam distinctio- Trqbatio ra- nem ; iu quantum talis emanatio , dicit distinclionem tionis. in persona*. Ratione emanationis est distinctio; quia, sicut dicit Anselmus% "nec intellectus capit, nec natura permittit, illum, qui est ab alio, esse illum, a quo est", secundum quod positive dicitur aliquis esse ab alio — nam Pater privative dicitur esse a se, id est non ab alio. In quantum talis emanatio, ponit distinctionem in persona. Generatio enim est productio convenientis in natura; ratione" naturae non potest esse distinctio: ergo vel erit ra- tione suppositi, vel proprietatis. Si proprietatis , aut absolute, aut respective; non absolute, quia tunc esset distinctio in natura ; nec ' respective , ut puta relationis, quia in relatione secundum se non est motus in creaturis* nec origo in divinis; unde filiatio non generatur nisi in alio. Ergo necesse est, quod sit distinctio in supposito.
Similiter ratione relationis est distinctio , quia iiem ratione nihil ad se refertur nec ordinatur. Ratione vero ' talis relationis est distinctio personalis ; quia gene- rare et generari, cum dicant relationem per modum actionis et passionis", dicunt eam in supposito et respectu suppositi. Et ideo, quia relatio inter ex- trema notat distinctionem, patet quod distinctio est ibi suppositorum. His visis'% facile est solvere ad obiecta.
1. Quod erso obiicitur: Pater communicat Filio totum quod habet; verum est, praeter generatio- nem et generationis distinctionem ; ipsa enim ratio commimicandi dat intelligere distinctionem , quia nullus communicat sibi, sed alii: et ideo " id in quo distinguit , non communicat.
2. Ad illud quod obiicitur, quod aeque simplex est persona, ut essentia; dicendum, quod simplici- tas essentiae est, quod sit in pluribus; sed simplici- tas suppositi est , quod non sit in "^ pluribus. Nam . suppositum sive individuum , quantum est de se , dicitur quod est in uno solo ; ideo non est simile,
3. Ad illud quod obiicitur , quod idem' est es- sentia et persona ; dicendum , quod quamvis sint idem, non tamen sunt ad idem: quia persona est ad ahum, ideo generatur" et refertur; essentia vero non, ideo essentia communicatur et persona distinguitur. Sicut ergo, quamvis idem sit in Patre essentia et persona , tamen persona generat, essen- tia non ; sic e converso essentia communicatur et persona non.
4. Ad illud quod obiicitur de principio et flne in puncto, patet responsio, quia illae non sunt muluae relationes, quod proprie requiritur ad di- stinctionem; unde non valet. Quod obiicit^* de in- telligente et intellecto , dico quod non est ibi relatio secundum esse, sed secundum dici. Ad hoc autem quod relatio distinguat, oportet quod sint relatio- nes mutuae, quia aliter non distinguunt; oportet etiam, quod dicant relationem secundum esse.
b. Ad illud quod obiicitur de albedine et ni- gredine, dicendum, quod nulla est oppositio forma- rum, nisi considerentur '^ respectu eiusdem tempo- ris ; et impossibile est , quod idem subiectum eodem tempore sit album et nigrum ; relationes autem in divinis simul sunt.
6. Ad illud quod ultimo quaeritur, quare magis soivitur relationes faciunt "" distinctionem in personis quam in cXds" ' essentia; patet ex iam dictis responsio. Potest etiam alia ratio reddi, quia pluralitas naturarum impedit simplicitatem personae, sed non sic e converso. Quod patet sic: si ' plures naturae sunt in una persona , aut ergo per gratiam, aut per naturam. Si per gratiam ■unimis, sic — quia natura unita consequitur unitatem personae — non impedit^; sed si naturaliler, ut in Pe- tro, est pluralitas essentiarum sive naturarum, tunc -- cum intellectus naturae praecedat personam, et non natura ex personis, sed persona ex naturis sit' — necesse est, personam es se compositam; et inde est, quod in divinis magis es t unitas naturae cum plura- litate personarum, quam e converso.