Text List

I, Distinctio 9, Divisio Textus

I, Distinctio 9, Divisio Textus

Supra egit Magister de proprietatibus , quae respiciunt essenliam. Hic agit de his, quae respi- ciunt personas ; el haec pars habet duas partes. Quia enim distinctio personarum attenditur secundum duplicem emanationem, scilicet generationis et pro- cessionis, ideo primo agit de generatione, secundo vero de processione, infra distinctione decima : Nunc vero post Filii aeternitatem de Spiritu san- cto etc.

Item, prima pars habet duas partes: in prima ostendit, quid de generatione Filii est sentiendum, secundo ex incidenti, quo sermone est ipsa expri- menda , ibi : Hic quaeri potest, cum generatio Filii a Patre etc.

Prima iterum pars habet quatuor partes '. Primo proponit veritatem, quae est a catholicis re- tinenda, scilicet quod generans et genitus sunt per generationem distincti et coaeterni , ita quod gene- ratio est distinctiva et aeterna. In secunda contra hoc opponit per oppositionem haereticorum , ibi: Sed contra hoc inquit haereticus. In tertia deter- minat, contra arguendo per rationes catholicorum Doctorum Augustini et Ambrosii, ibi: Qui hoc dicit non intelligit , etiam natum esse etc. In quarta et ultima respondet , compescendo inquisitionem super- fluam haereticorum et etiam catholicorum superbo- rum, ibi: Sed quaeris a me, inquit Amhrosius, ubi ostendit quod imperscrutabile ^ est sacramentum generationis.

Hic quaeri potest, cum generatio Filii a Pa- tre etc. Haec est secunda pars huius distinctionis, in qua Magister determinat, quo sermone genera- tionis aeternitas congruentius exprimatur ; et haec pars habet quatupr partes. In prima ponit doctorum apparentem controversiam. Nam quidam dicunt, eam debere exprimi per verba ' praeteriti temporis, alii, per verba praesentis. In secunda praedictam con- troversiam reducit ad concordantiain , ibi: Sed ne tanti auctores in re tanta sibi contradicere vi- deantur. In tertia per verba Hilarii confirmat re- sponsionem suam , ne videatur dictis Origenis inniti, ibi: Hilarius quoque dicit, Filium nasci ex Pa- tre etc. In quarta concludit summatim, quid dicen- dum sit^ sive quoraodo loquendum et quomodo etiam de generatione aeterna sentiendum, ibi: Dica- mus ergo Filiuwi natum de Patre, ubi conflrmat veritatem per auctoritatem Hilarii, per quam eliam solvit obiectionem haeretici.

PrevBack to TopNext