I, Distinctio 8, Pars 2, Dubia
I, Distinctio 8, Pars 2, Dubia
DUB. I.
In parte ista circa litteram incidit hic ' quaestio de ordine. Cum enim compositio in creatura sit ratio et causa mutationis, simplicitas est causa immuta- bilitatis; quia si afQrmatio est causa afQrmationis, et negatio causa negationis': ergo cum causa sit ante effectum, debuit primo Magister ponere proprietatem simplicitatis.
Respondeo: Dicendum, quod revera compositio sectuidum rationem intelligendi prior est quam mu- tatio ; sed quoniam negationes se habent e contrario affirmationibus, hinc est, quod immutabilitas est prior; ita volunt aliqui dicere.
Potest tamen aliter dici et melius, quod est prius et notius nobis, et prius simpliciter ^ ; et quia sim- piicitas est maxime nobis occulta propter hoc, quod simplex,inquantum simplex, habet rationem principii; et nos venimus a cognitione posterioris in cognitionem prioris: ideo prius agit de immutabilitate quam sim- plicitate.
Dub. II
Item quaeritur de hoc quod dicit in littera: Eademque proprie ac vere simplex, quia nec habet compositionem partium etc. Videtur enim superflua dicere, quia simplex est cuius pars non est, sicut compositum dicitur quod habet partes.
Respondeo: Dicendum, quod Magister notificat hic simplex, secundum quod est Dei proprium; et ita opponitur compositioni et multiplicitati. Quantum ergo ad privationem cmipositionis , dloit, quod non habet multitudinem partium ; quantum vero ad pri- vationem multiplicilaiis extraneae, dicit, quod non habet varietatem accidentium; quantum vero ad pri- vationem multiplicitatis intrinsecae , dicit, quod non habet varietatem formarum, ut generis, speciei et differentiae; et hoc modo simpiex est simplex vere et proprie, quod solius Dei est".
Dub. III
Item quaeritur de ista ratione Augustini: Cum enim aliud sit artificiosum esse, aliud inertem etc. Probat enim , animam esse compositam propter mul- titudinem proprietatum. Sed contra: nulla substan- tia componitur ex proprietatibus neque per se neque cum alio: ergo ex hoc non probatur, quod anima sit composita.
Respondeo: Dicendum, quod Augustinus hoc non probat nisi a posteriori. Compositio enim accidentis ad subiectum et diversitas necessario praesupponit aliam compositionem, quia, ut dicit Boethius ' , « quod "st pure forma subiectum esse non potest": ergo ad hoc. quod ahquid sit subiectum accidentium plurium, oportet in illo praeexistere compositionem intrinsecam; sed anima capit in se multitudinem accidentium: et ideo necessario infertur a posteriori, quod ipsa sit composita, licet non ex accidentibus.
DuB. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit: Sine quali- tate bonum, sine quaniitate magnum etc. Videtur enim male dicere; quia a quocumque removetur su- perius, et inferius': ergo si non habet quahtatem, nec bonitalem. Si tu dicas , quod bonitas illa non est species qualitatis, quaerilur, quare non similiter dicitur in divinis qualitas divina, sicut bonitas divina?
Respondeo: Quidam volunt dicere, quod nomen soiutio quo- gmeris non transfertur ad divina, tum quia non dicit rei complementum , sicut species ; tum quia si- gnificat in concretione ad subiectum et in dependen- tia*. Nomina autem specialia connotant effectum in creatura; et ideo dicitur sine qualitaie bonus.
Sed si quis velif^ inspicere, invenit hoc non Non proba- habere veritatem. Si ergo quaeratur: quomodo dif- fert in Deo magnitudo et bonitas? dicendum, quod magnitudo significat divinam essentiam per modum quantitatis, bonitas per modum qualitatis: ergo isti modi cadunt in Deo ^. Et iterum, si quaeratur: qualis est Deus? respondetur: bonus et magnus.
DuB. V.
DuB. VI.
Item quaeritur de hoc quod dicit Hilarius : Non ex composiiis Deus, qui vita est, subsisiit etc; quae differentia est inter illas dilferentias ? Quodsi ' nulla est, videtur facere inculcationem verborum.
Dicendum, quod quidam volunt '", somtio i. quod per illa quatuor excludantur quatuor gemm compositionmn. Prima enim est essentiae ex prin- cipiis essentialibus, ratione cuius dicitur, quod Deus non est ex compositis, id est simul positis. Secunda est substantiae ex principiis naturalibus, quae sunt raateria et forma; ratione huius dicitur: neque ex inprmis, quia materia subiecta est privationi, quae facit formam esse instabilem ' et inflrmam , et simi- liter' materiam; inflrma enim dicuntur instabilia. Tertia est compositio mixti ex miscibilibus, ratione cuius dicit: neque ex obscuris, quia ubi mixtio, ibi quaedam formarum confusio, et ita obscuratio. Quarta est compositio animati ex partibus disparibus, ex anima videlicet et corpore; ratione huius dicit: neque ex partibus disparibus , quia ipse est spiritus. Aliter tamen potest dici , quod excludit eandem AUa soiiitio. compositionem ratione diversarum conditionum. Ad hoc enim quod aliqua ' principia constituant aliquid , oportet , quod principia sint dijferenlia , sint depen- dentia, sint imperfecta, sint etiam difformia. Si enim essent omnino conformia et perfecta, non pos- sent aliquid constituere, quia ex duobus entibus actu nihil ttt^ Quia ergo dijferentia, ideo sunt compo- sita, quasi cum aliis posita; quia dependentia, ideo inflrma^; quia imperfecta, ideo obscura; quia dis- similia, ideo disparia. Deus autem non potest esse ex differentibus ^ et diversis, quia est vita per es- sentiam; non potest esse ex dependentibus et inflr- mis, quia virtus per essentiam; non potest esse ex imperfectis et obscuris, quia lux est; similiter non potest esse ex disparibus et dissimilibus, quia spiritus per essentiam. Summa ergo actualitas , summa pote- stas , summa claritas , summa spiritualitas non per- mittunt in Deo esse aliquam compositionem. Unde ex his quatuor conditionibus quatuor rationes eli- ciuntur probantes Deum'^ simplicissimum.