I, Proem., Q. 1
I, Proem., Q. 1
Quae sit materia quodve subiectum huius libri vel theologiae.
1. Illud enim subiectum est in scientia, de quo Fundamen- ct dc cuius proprietatibus est scientia tota ^ ; sed '"""â– de Deo et eius operibus, utpote creatione et repa- ratione, est totus iste liber: ergo elc.
2. Item , videtur quod subiectum istius libri sint res et signa. Illud enim est subiectum in scientia, secundum cuius divisionem dividitur illa scientia, quia "scientiae secantur in res ^", hoc est, divi- duntur secundum divisionem subiectorum; sed hoc est res et signum , sicut manifestum est : ergo etc.
3. Item, videtur quod credibile sit subiectum huius Ubri. IUud enim est subiectum in libro, circa quod versatur auctoris intentio et tractatus ; sed cre- dibile est huiusmodi. Unde Magister dicit in Prologo, quod propositum suum est, "fidem nostram clypeis Davidicae turris munire", hoc est, ad probandum fidem rationes adducere, non, inquam, fidem-habi- tuni , sed creditum ° ; ergo etc.
Sed contra : 1 . Subiectum in scientia debet com- plecti omne, quod determinatur in illa; sed in hoc libro non tantum determinatur de Deo, sed etiam de creaturis: ergo Deus non est subiectum totius islius ' libri generaliter, sed solum primi libri.
2. Item, aliter ostenditur iltud idem sic. Licet tres causae coincidant in unam , tamen materia non coincidit simul cum tine^; quia materia dicit quid incomplelum , flnis autem dicit totius operis com- plementum; sed Deus est finis totius istius operis, quia flnis totius theologiae: ergo non est subiectum vel materia.
3. Item, quod res et signa non sint subiectum', videtur. Omnis enim scientia est de rebus vel de signis : ergo si res et signa sunt subiectum huius libri , liber iste est generalis ad omnes. Quodsi '° specialis scientia et doctrina traditur in hoc libro, patet quod res et signa non debent assignari in eo pro subiecto.
4. Item, constat quod alia est scientia de re- bus et alia de signis, ut patet; differt enim sermo- cinalis scientia a naturali; ergo scientia tradita in hoc libro aut " non est unius generis, aut non est simul de rebus et de signis ; sed est unius generis : ergo etc.
5. Item , quod credibile non sit subiectum, vi- detur, quia scientia et virtus '" sunt diversi habitus: ergo habent diversa obiecta; ergo cum credibile, in quantum huiusmodi, sit obiectum virtutis , non erit obiectum scientiae in quantum huiusmodi: ergo etc.
6. Item , sicut consideratio huius libri versatur circa fidem , ita etiam ' circa spem et caritatem : ergo si sperandum vel diligendum sive diligiljile non est subiectum huius libri , pari ratione nec credibile est subiectum in eo.
CONCLUSIO.
Deiis est subiectum theologiae radicale, Christus est subiectum integrale, res et signa sunt subiectum universale sive etiam credibile , prout transit in rationem inielligibilis.
Respondeo: Dicendum, quod subiectum in aliqua tripiiciier™ S'^i6°ti3' ^^"^ doctrina tripliciter potest accipi. Uno cipiiur. fOQjiQ dicjtur subiectum in scientia ^ , ad quod omnia reducuntur sicut ad principium radicale; alio modo, ad quod omnia reducuntur sicut ad totum integrale ; tertio modo, ad quod omnia reducuntur sicut ad totum universale.
Exemplum huius manifeste patet in gramma- in^gramTa-^*'''*- '^â„¢ subiectum primo modo, ad quod omnia '''^â– â– - reducuntur sicut ad principium elementare ' vel ra- dicale , est littera , quam ideo vocat Priscianus " ele- mentum, quia est miniraum, in quo stat resolutio grammatici. Subiectum, ad quod omnia reducuntur sicut ad totum integrale , est oratio congrua et per- fecta. Subiectum vero, ad quod omnia reducuntur sicut ad totum universale, est vox litterata , articu- lata ^* ordinabilis ad signiflcandum aliquid in se vel in alio.
Per hunc modum est distinguere in quadrivia- dSfb'"!'" ^*^*'''- Nam subiectum in geometria , ad quod omnia resolvuntur " ut ad principium , est punctus. Subie- ctum, ad quod omnia reducuntur ut ad totum in- tegrum, est corpus, quod continet in se omne genus dimensionis. Subiectum , ad quod omnia reducuntur ut ad totum universale , est quantitas continua, im- mobilis.
Subiectum quoque , ad quod omnia reducuntur, quae determinantur in hoc libro, ut ad totum inte- grum, est Christus, prout comprehendit naturam divinam et humanam sive creatum et increatum *, de quibus sunt duo primi libri; et caput et membra, de quibus sunt duo sequentes. Et accipio large " totum integrim, quod multa complectitur non so- lum per compositioneju , sed per unionem et per ordinem.
Subiectum quoque , ad quod omnia reducuntur sicut ad lotum universale , possumus nominare per circumlocutionem " sive sub disiunctione ; et sic est res vel signum ; et vocatur hic signum Sacramentnm. Possumus et unico vocabulo nominare; et sic est credibile, prout tamen credibile transit in rationem intelligibilis, et hoc per additionem rationis ; et hoc modo, proprie loquendo, est" subiectum in hoc libro.
Concedendae ergo sunt fationes probantes, et Deum esse subiectum et res et signa, et credi- bile, diversimode, sicut dictum est.
1. Quod ergo obiicitur in contrarium, quod non tantum de Deo" agitur in hoc libro; dicendum , quod, quamvis non agalur (le Deo quantum ad sub- stantiain tantum, agitur tamen de Deo quantum ad substantiam, vel quantum ad opera eius; et ideo non BSt subiectum ut totum, sed ut principium.
2. Quod obiicitur , quod materia non coincidit in unum cum tine; dicendum, quod materia tri- pliciter dicitur : scilicet materia ex qim , materia in qua et materia circa quwm; et haec ultima mate- ria magis ' dicitur obiectum quam materia. Quando ergo dicitur, quod materia non coincidit cum flne, verum est de materia ex qua, quae proprie est materia ', sed non de materia circa quam , quae proprie est obiectum; nam idem potest esse obie- ctum habitus et finis; et tali modo accipitur materia in scientia pro obiecto virtutis ° cognoscentis.
3. 4. Quod obiicitur de rebiis et signis, quod sunt subiecta omnium scientiarum; dicendum, quod res et signum * possunt accipi in sua generalitate ; et sic non pertinent ad scientiam specialem nec ad librum nec ad eandem scientiam. Possunt ilerum accipi secundum quod induunt rationem credibilis, et sic , quemadmodum una est virtm * et unus est habitus de omnibus credibilibus , sive sint res sive sint signa, ut fides, sic una est scientia specialis de omnibus , in quantum induunt hanc rationem ° , sive sint res sive signa.
Aliter potest dici , quod dupliciter est loqui de â– rebus et signis, aut absolute, aut in relatione ad fruitionem sive ad illiul. quo IVaenduui esl. 1'rimo quiileni modo speclant ;ul speciales scientias et diversas; secundo modo ad nnam scientiam sive iloctrinam Unde quemadinodum de omniljus entibus, in quan- tum reducuntur ad unum primum ens, est una scientia et ' unus liber , sic de omnibus rebus et signis, in quantum reducunlur ad unum, quod est alpha el omega , est una scientia.
b. 6. Quod obiicitur, quod credibile est obie- ctum virtutis ' etc. ; dicendum , quod aho modo esl credibile obiectum virtutis, alio modo scientiae. Credibile enim, secundum quod habet in se ratio- nem primae veritatis, cui fldes assentit propter se et super omnia, pertinet ad habitum fldei; secun- dum quod super rationem veritatis addit rationem auctoritatis, pertinet ad doctrinam sacrae Scripturae, de qua dicit Augustinus super Genesim ad litteram ", quod "maior est eius auctoritas quam humani ingenii perspicacitas" ; sed secundum quod supra rationem veritatis et auctoritatis addit rationem pro- babililatis, pertinet ad considerationem praesentis libri , in quo ponuntur rationes probantes fidem no- stram. Et sic patet, quomodo differenter est fules de credibili , et libri de canone sacrae Scripturae, et praesens scriptura. Et ideo non valel illa '" obiectio, quoniam iste liber non est sic ad defensionem spei et caritatis, sicut fidei; et ideo non est simile.