Text List

I, Proem., Q. 2

I, Proem., Q. 2

Quae causa formalis quive modus procedendi sit in his libris Sententiarum.

Secundo quaeritur ' de causa formali sive modo agendi. Et dictum est, quod est perscrutalo- rius et inquisitivus secretorum.

Sed contra: 1. Isaiae quadragesimo ' : Deus dal secretorum scrutatores quasi^non sint.

2. Item, Proverbiorum vigesimo quinto ' : Per- scrutator maiestatis opprim.etur a gloria.

3. Item , Ecclesiastici tertio^- AUiora te ne quaesieris , et fortiora te ne -scrutatus fueris. Ergo^ si ea quae Magister perscrutatur , sunt secreta, snntm;igna, sunt alta et fortia, male Magister pro- cedit.

4. Item, ratione ostenditur sic: modus proce- dendi in parte scieutiae debet esse uniformis modo totalis scientiae'; sed modus procedendi in sacra Scriptura est typicus et per modum narrationis, non inquisitionis : cum ergo liber iste pertineat ad sa- cram Scripturam, non debet procedere inquirendo.

3. Item. modus agendi debet esse conveniens materiae, de qua est; unde in principio veteris Elhicae * dicitur : "Sermones inquirendi sunt secun- dum materiam" ; sed materia huius doctrinae est credibile; sed credibile est supra rationem: ergo modus procedendi per rationes non convenit huic doctrinae.

6. Item, modus agendi debet esse conveniens /ini, ad quem ordinatur scientia; sed haec scientia, ut dicit Magister in littera ^ , ordinatur ad fidei pro- motioneni; sed rationes fidem non promovent, sed evacuant ; imde Gregorius ^ : "Fides non habet meri- tum, cui humana ratio praebet experimentum": ergo talis modus contrariatur fini, ergo non est conve- niens. Unde et Ambrosius ° : "Tolle , inquit , argu- menta, cum de fide agitur. Piscatoribus creditur, non dialecticis". Vanus ergo et inutilis videtur hic modus.

Sed contra: 1. Primae Petri tertio'': Parati, omni . poscenti reddere rationem de ea quae in vobis est fide et spe. Cum ergo multi sint , qui fidem nostram impugnant, non tantum rationem de ea poscunt; utile et congruum videtur per rationes eam astruere et modo inquisitivo et ratiocinando procedere: ergo etc.

2. Item, Richardus de sancto Victore in libro de Trinitate': " "' Credo sine dubio, ad quorumlibet explanationem, quae necesse est esse, non modo probabilia , sed etiam necessaria argumenta non deesse, licet contingat nostram industriam latere"". Ergo cum fldes nostra credat necessaria, et illa ha- beant rationes latentes, et talia indigeant perscru- talione , ut enodentur â– * ; patet quod modus perscru- tatorius maxime convenit huic scientiae.

3. Item , non est peioris conditionis vei'itas fidei nostrae quam aiiae veritates ; sed in aliis veritatibus ita est, quod omuis, quae potest per ralionem im- pugnari , potest et debet per rationem defendi : ergo pari ratione et veritas fidei noslrae.

4. Item , non est modo fides nostra peioris con- ditionis quam in principio; sed in principio, quando impugnabatur per falsa miracula raagorum, defen- debatur per vera Sanetorum : ergo cuni modo impu- gnetur per falsa argumeiita haereticorum, debet de- fendi per vera arguinenta doctorum.

CONCLUSIO.

Modus procedendi perscrutatorius' sive ratiocina- tirvs eoni'1'nil huic doctrinae, cum valeat ad c(iiiftiii(lrii(li(in adversarios fidei, ad foven- d((ii( i((/irii((js in fide , ad delectandum per- fectos.

Respondeo: Dicendum, quod modus perscruta- conciusio. torius convenit huic doctrinae sive libro. Cum enim finis imponal necessitatem his quae sunt ad finem; quia, sicut dicit Pliilosopluis ° : "Serra est dentata , quia est ad secandum" ; sic iste liber , quia est ad promotionem fidei , liabet modum inqui- sitivum. Modus enim ratiocinativus sive inquisitivus valet ad fldei promotionem , et hoc tripliciter secun- dum tria genera hominum. Quidam enim sunt fidei advevsarii, quidam sunt in fide infinni, quidam vero perfecti.

Modus inquisitivus valet primo ad-confunden- Tripiw uii- dum adversarios. Unde Augustinus primo de Tri- nitate ' : Adversus garrulos ratiocinatores elatiores quam capaciores rationibus catliolicis et simili- tudinibus congruis ad defensionem et assertionem fidei est utendum. Secundo valet ad fovendum in- firmos. Sicut enim Deus caritatem inflrmorum fovet per beneflcia temporalia, sic fidem infirmorum fo- vet ^ per argumenta probabilia. Si enim inflrmi viderent , rationes ad fldei probabilitatem deficere et ad oppositum abundare, nullus persisteret. Tertio valet ad delectandum perfeclos. Miro enim modo anima delectatur in intelligendo quod perfecta fide credit. Unde Bernardus ' : "Nihil libentius intelli- gimus, quam quod iam fide credimus".

1. 2. 3. Quod ergo obiicitur in contrarium, di soiDiio op- cendum , quod omnes illae auctoritates intelliguntur de perscrutatione curiosa, non de perscrutatione studiosa. Nam ipse Dominus dixit ludaeis, loannis quinto * : Scrutamini scripturas etc.

4. Quod obiicitur, quod iste ^ modus non com- petit sacrae Scripturae; dicendum ad hoc, quod '■ liber iste ad sacram Scripturam reducitur per mo- dum cuiusdam subalternationis , non partis princi- palis; similiter et libri doctorum, qui sunt ad fidei defensionem. Quod patet sic : quia non quaelibet de- terminatio trahens in partem facit subalternationem scientiae, sed determinatio quodam modo distra- hens ^. Nam scientia de linea recta non dicitur sub- alternari geometriae, sed scientia de linea visuah, quoniam haec determinatio quodam modo trahit ad alia principia. Quoniam igitur sacra Scriptura est de credibiU ut credibili', hic est de credibih ut facto intelligibili , et haec determinatio distrahit — "nam quod credimus debemus auctoritati , et quod intelligimus , ralioni*" — hinc est , quod sicut alius modus certitudinis est in scientia superiori et infe- ■riori, ita aUus modus certitudinis est in sacra Scri- ptura et alius in hoc libro, et ideo alius modus procedendi. Et sicut scientia subalternata , ubi de- flcit, redit ad certitudinem scientiae subalternantis , quae maior est; sic etiam, cum Magistro deflcit cer- titudo rationis, recurrit ad auctoritatis certitudinem" sacrae Scripturae , cjuae excedit omnem certitudinem rationis.

B. Quod tu obiicis, quod '" debet convenire materiae; dicendum, quod convenit. Et quod obi'- citur, quod credibile est supra rationem; verum est , supra rationem quantum ad scientiam acquisitam ", sed non supra rationem ekvatam per fidem et per donum scientiae et intellectus. Fides enim elevat ad assentiendum ; scientia et intellectus elevant ad ea quae credita sunt intelligendum.

6. Quod obiicitur, quod " non convenit fi:ni, quia evacuat meritum ; dicendum , quod , quando assentitur propter se rationi , tunc aufertur locus fidei, quia in anima hominis dominatur violentia rationis. Sed quando fides non assentit propter ra- tionem, sed propter amorem eius cui assentit, de- siderat habere rationes ; tunc non evacuat ratio hu- mana meritum , sed auget solatium. Et primo modo intelligit " Hieronymus , quod non sunt inducenda argumenta dialectica, quibus homo principaliter in- nitatur , quia innitendum est auctoritati principalius quam rationi.

PrevBack to TopNext