Text List

II, Distinctio 10, A. 1, Q. 1

II, Distinctio 10, A. 1, Q. 1

Utrum aliqui Angeli mittantur.

Circa priraum sic proceditur, et ostendilur , cjuod Angeli mittantur.

1. Lucae primo: "Missus est Gabriel Angelus iiadamcnta.ft Dco iu civitatem" etc, et in pluribus aliis Scri- pturae locis.

2. Item, Angelus nomen est nuntii et officii, sicut dicit Glossa super illud Psalmi ^ : Qui facit An- gelos suos spiritus: ergo si vere et proprie dicun- tur Angeli, vere et proprie sunt nuntii: ergo si nuntiorum est mitti, patet etc.

3. Item, quanto aliquis hal)el maiorera carita- tem, tanto soUicitior est circa eum quem potest iuvare; sed Angeli habent perfectara caritatem et possunt nostrara indigentiam sublevare: ergo vide- tur, quod sint soUiciti nos adiuvare. Sed hoc non feciunt propria auctoritate, sed Domini: ergo vide- lur, quod mittantur a Domino.

4. Itera, Angeli quantum ad statum et digni- tatem sunt medii inter nos et Deura: ergo videtur, quod ad Deura ferant petitiones nostras et a Deo nobis revelationes referant divinas ' ; sed hoc est proprium nuntiorum: ergo etc.

CoNTRA : 1. Frustra mittit quis nuntium, ubi ^4 opposi- ipse praesens est et melras potest facere per se ipsum: ergo si Deus nobis praesentissiraus est et orania potest facere per se ipsum, ergo frustra mit- tit ad nos Angelum. Sed ipse nihil frustra facit ^ : ergo etc.

2. Item, Deus Pater misit Filium et Spiritum sanctura ad procurandum nostram salutem"; aut ergo sufficienter procuratur salus nostra per Filium el Spiritum sanctum, aut non. Si non, ergo imperfe- ctus mediator est Filius el etiam Spiritus sanctus, quod dicere est profanum ; si sic, ergo frustra mit- tilur Angelus.

3. Item, cum Angelus mittitur ad nos, aut ad nos conve?'titur , aut non. Sinon,ergo frnstra mit- titur: si sic , cum non possit simul et semel mo- veri diversis motibus, ergo desinit esse beatus.

4. Item, videtur ex hoc generari Angelo prae- iudicium , quia quantumcumque aliquis sit ferventis caritatis, ferventius movetur, quando movetur in Deum, quam quando movetur in proximum: ergo ferventius movetur Angelus, cum Deo assistit, quam cum nobis ministrat. Sed cum minuitur fervor dile- ctionis, miiniitur dilectio devotionis: ergo missio Angelorum ad nos et minuit in eis fervorem cari- tatis et delicias iucunditatis: ergo est in praeiudicium eorum.

3. Item, hoc ipsum videtur: anima quamvis habeat plures potentias, tamen, quia iUae potentiae in una substantia simplici radicantur, cum intendi- tur una, remittitur altera': ergo pari ratione in Angelis, cum Angelus sollicitatur circa ea quae sunt virtutis ministrativae, minuilur eius contemplatio , ergo et dilectio.

6. Item, Angelus beatus locatur in caelo em- pyreo tanquam in loco sibi congruo et deputato - : ergo appetit ibi esse. Si ergo egreditur extra empy- reum, ahquis appetitus erit ia eo incorapletus: ergo videtur, quod missio in Angelis ponat incompletio- nem. Si ergo Angeli beati sunt in statu omnimodae perfectionis , videtur, quod nullo modo competat eis mitti.

CONCLUSIO

Beatos Angelos a Deo ad nos mitti, convenit caritali divinae, angelicae et humanae.

Respondeo: Dicendum, quod absque dubio beati conclusio. Angeli ad nos mittuntur a Deo.

Etsi de hoc possint assignari plurimae rationes, ni.tio |Min- ima tamen potissima sumitur ex lege caritatis. Haec enim missio concordat caritati divinae et caritati angelicae Bl /mmajjae.. Caritati divinae, quia in hoc manifestatur divina bonitas, quantum nostram sa- hitem diligat, dum nobilissimos spiritus, qui ei in- tima caritate iunguntur, dirigit et transmittit ad procurandam salutem nostram. — Et competit etiam caritati angelicae. Cum enim caritatis ardentis sit maxime desiderare aliorum sa.lutem , ob quam eliam dicit Domiiio. sicut dixit isaias': Ecce ego, Domine, mille me; et Angeli possint nos iuvare, pro eo quod vident, nos suo auxilio indigere, et malos angelos indesinenter nos impugnare: ideo quod ad nos mit- tantur, lex exigit caritatis angelicae. — Competit etiam hoc caritati humanae, quae, quoniam par- vula est, quamdiu sumus in via, indiget foveri et nutriri et excitari. Et quoniam AngeU sunt concives hominibus, cum non sint eis iuncti per similitudi- nem naturae, quae excitat ad amorem, oportuit iungi per obsequiuiu beneficentiae. — Unde rationes ad hoc inductae sunt concedendae.

1. Ad illud ergo quod obiicitur in contrarium, soiuuo o( quod Deus nobis praesens est; dicendum est, quod quamvis Deus sit praesens, tamen propter caecita- NoumJuit tem et caliginem intellectus nostri, in qua sumus, ipsum cognoscimus ut absentem. Et (piia illi spiri- tus propter claritatem luminis et beatitudinis perfe- ctionem semper vident Deum facie ad faciem *, et sunt ei praesentes; quemadmodum illi qui sunt in camera regis, indicant his qui sunt exterius, regis voluntatem , et ad hoc mittuntur a suo domino ; sic intelligendum est in proposito. Nec valet: Dominus potest per se facere, ergo non debet ad hoc nun- tium mittere. Multa enim polest ille qui praeest, persefacere, quae tamen iniungit servo vel nuntio, ut salvetur ^ in ministerio et actionibus decens et congruus ordo.

2. Ad illud quod obiicitur, qund Filius et Spi- ritus sanctus sufflcieater procurant salutem nostram; dicendum, quod etsi sutTicienter procurent, quantum est ex se, non tamen excludunt nostri arbitrii liber- tatem; adiutores enim Dei sumus, sicut dicit Apo- stolus °. Et quia nostrum arbitrium pigrum est et non bene gratiae cooperatur; ideo indiget excitatore. Ad hoc aulem nullus est magis idoneus, quam sit An- gelus; et Ideo conveniens est, ut ad nos mittatur. non propter indigentiam procurationis salutis nostrae ex parte Filii vel Sijiritus sancti, sed propter negligen- tiam cooperationis ex parte nostri.

3. 4. 0. Ad illud quod oliiicitur, quod si move- tur erga nos, non ergo erga Deum; dicendum, quod illud argumentum dupliciter peccat. Primum quidem, quia non movetur erga nos nisi propter Deum; unde motus eius non quiescit in nobis, sed nos semper refert ad Deum; et ideo motus iste non aufert mo- tum in Deum , sed potius disponit ad illum. — Alia ^''" ''"'° etiam ratio est,quia, quamvis una substantia unica potentia simul et semel non possit se convertere ad diversa per naturam; polest tanien per dispensatio- nem divinam, sive per gratiam perfectam, cuiusmodi est gloria. Unde Angelus sinuil et semel et de nobis cogilat et de Deo; sic etiam erit in Beatis. — Et per hoc patent duo sequentia, scilicet de amissione fer- voris caritatis et remissione actionis virtutis agen- tis; hoc enim verum esl, ubi una conversio impedit alterain, quod quidem non esl in proposito. Et istud satis clarum est intelligere ei qui potest lioc capere , [ouinduuj. quomodo anima beatiflcata simul et semel intelligit multa.

6. Ad illud quod ultimo obiicitur de loco, di- cendum, quod sicut in praecedentibus habitum est ', locu6- non debetur Angelo propter eius necegsitatem vel indigentiam, sed solum propter quandam co7i- gruentiam. Haec autem congruentia recompensari potest per maiorem; et tunc nuUam ponit imperfe- ctionera vel indecentiara per sui ipsius absentiam. Et sic est in proposito. Plus enim delectatur Angelus im- plere voluntatem Domini sui et in adiuvando homi- nem placere Deo , quam delectetur esse in empyreo.

PrevBack to TopNext