II, Distinctio 10, A. 1, Q. 2
II, Distinctio 10, A. 1, Q. 2
Utrum omnium Angelorum sit mitti
1. Danielis septimo: "Millia millium ministrabant ei , et decies" etc. : ergo ibi fit distinctio inter ministranles et assistentes : ergo non omnium est minislrare , ergo nec milti.
2. Item, Dionysius in libro de Angelica Hierar- chia^: "Superna illa agmina ab intimis nunquam recedunt. quoniam ea quae praeeminent, usum exte- rioris otTicii nunquam habent".
3. Item, ratione videtur. Plus distat actus mi- nistrandi ab actu contemplandi, quam ministerium a ministerio — et hoc patet, quia penes prituam difTerentiam lit dislinclio hierarchiarum , penes se- cundam fit distinctio ordinum ^* — si ergo secnndum uiversos ordines distincta sunt ministeria , ut unus ordo ministerium alterius ordinis non assumat, vi- detur, quod aliqui ordines Angelorum ita rontem- plationi assistant, quod ad ministeria complenda nec mittantur nec exeant.
4. Item, maior est ordinatio in hierarchia ange- lica, quam sit in ecclesiastica ; sed in ecclesiastica ita sunt aliqui intenti conloinplationi, quod non actio- ni: ergo rnulto iortius videtur in lerusalem superna: ergo non omiiium Vngelorum est niitti. "
Ad oppositum arguitur sic: 1. Primo auctori- ■^'* 3°*' tate,ad Ilebraeos primo ": Omnes sunt aclministra- lorii spiritus , in ministerium missi propter eos , qui haereciitalem capiuni scUutis.
2. Item , Isaiae sexlo ° : Volavit acl me unus de Seraphim: ergo aliquis de ordine Seraphim missus fuit ad Isaiam prophetam; sed constat, quod ordo Seraphim est ordo supremus : ergo si ille mittitur, videtur. qnod omnes nlii mittantnr.
3. Item, rcUione videtiir. Tantuin Deus dilexit salutem nostram , ut mitteret Filium et Spiritum .san- ctum ■; sed non fecit nisi quod decebat: ergo si missio ad nos non derogat Filio, videtur, quod non deroget alicui Angelo: ergo videtnr omnibus conipetere.
4. Item, de borninibus assunmntur ad omnes or- dines Angelornm*: ergo si quilibet Angelus debet re- stanrationem sni ordinis procurare, et Deus debet ad hoc mittere, videtur, qnod omnes Angeli aliquando ad nos mittantnr.
5. Item, caritas Angelorum eminens facit, eos sollicitari circa nostram salutem, et per hoc ad nos venire divina iussione': si ergo in supremis ordini- bus est maxima carilas, videtur, quod ipsi maxime nostram salutem procurent: ergo et eos maxime de- bet Deus ad nos mittere.
6. Item, piouiptior est caritas ad adiuvandum, quani sit nequitia adnocendum: ergo si ab Angelis, qui ceciderunt de omnibus ordinibus, impugnamur ', multo fortius videtur, quod ab Angelis persistentibus de singulis ordinibus adiuvemur : ergo si ad lioc mit- tuntur, ut nos adiuvent, patet etc.
CONCLUSIO
Exteriore missione inferiores tantum Angeli ad nos mittuntur, sed interiore missione superiores ad inferiores mittuntur, et quidem propter nos.
Respondko: Ad hoc dicendum, quod, sicut dicit Magister in littera " , diversae fuerunt opiniones pro- pter diversas aiictoritates, quae videntur in hac ma- teria sibi coiitrariae. Unde quidam adhaerentes qui- busdam et intelligentes eas ad litteram, alias vero exponentes, formaverunt sibi opiniones varias.
Quidam enim dixerunt, quod soli Angeli ultimae opinio 1, bierarchiae ad nos mittuntur; et dicunt, hoc sensisse Dionysium, nec esse hoc contra Apostolum , quia illa distributio, quam facit Apostolus, iutelligenda est esse accommoda ^, cum dicit: Omnes sunt administrato- r ii intelligitur enim de illis qui sunt de ultima hierarchia.
Sed quia ista expositio sensui et intentioni Apo- stoli non concordat — vult eniiu hic probare, quod Christus nobilior est omnibus Angelis, non tanlum opinif. 2. inferioribus, sed superioribus — ideo est secunda opinio, qiiod omniuin Angelorum est mitti, quae in- nititur illi auctoritati Aposloli. Et haec opinio dicit, verbum Apostoli non esse contrarium verbo Dionysii, qui ^ dicit, superiora agmina non mitti, aut quia non ita frequenter mittuntur, aut quia non ex officio ita competit eis mitti, sicut Angelis hierarchiae infe- rioris.
Sed quia expositio ista verbi Dionysii videtur esse valde extranea, cum ipse dicat,quod "iisum exterioris officii nunquam habent", et pro indubitanti credendum est, esse verum iii hac parte lam verljum opinio 3. Apostoli quam verbum Dionysii ; ideo est tertius modus dicendi, per distinclionem utrumque ver- bum salvans et ad concordiam reducens et ex illis duobus expressam veritatem eliciens. Distingui enim oportet in missione. Est enim missio exte- rior , quae esL ad nos; et est missio interior, quae est ad Angelos, sed propter iios. Si de mis- sione exleriori loquamur; sic non competit omni- conciusio >. bus Angelis, quia non competit superioribus agmi- nibus , sicut dicit Dionysius, "quia ea quae praeemi- nent, usum exterioris othcii nunquam habent" ;in quo significat, quod intelligit de missione exterioin, quae est ad nos. Si autem intelligamus de missione interiori, quae est ad Angelos propter nos; sic mitti conciusio competit omnibus, quoniam superiores mittuntur ad medios, et medii ad inflmos, dum revelando purganl et illuminanl ea quae nobis expediunt; et hoc totum est propter nos; et ideo signanter dicit Apostolus: Missi propter eos; non inquit: missi ad eos. — Concedendae igitur sunt rationes ostendentes, quod non omnium est ad nos mitti.
2. Ad illud vero quod obiicitur de sexto Isaiae, dicendum, quod Angelus missus ad eum non dicitur esse unus de Seraphim, quia esset de supremo or- dine, sed quia mittebatur labia eius incendere; et haec responsio sumitur a Dionysio in libro de Ange- i lica Hierarchia °.
3. Ad illud quod obiicitur, quod missio com- | petit Filio, ergo cuilibet ordini angelico; dicendum, ' quod non valet. Missio enim aut est ad redimendum et ad salvandum, aut est ad ministra^idum. Prima | est tantae dignitatis, quod nulli alii potest compe- 1 tere nisi soli Deo; secunda vero non est tantae digni- tatis, quod competat agmini supremo.
4. 5. 6. Ad illud quod obiicitur, quod ordines Angelorum oinnes restaurabuntur per homines; di- cendum tam ad hoc quam ad duo sequentia, quod revera' omnes Angeli sunt nobis in adiutorium , et j omnes nos adiuvant vel mediate, vel immediate, sive in ministrandis revelalionibus , sive in perferendis et offerendis nostris orationibus. Dum enim agmina suprema quae sunt nobis necessaria inferioribus agminibus revelant; et duin simul cum illis prono- bis ad Deum interpeUant " et petitiones nostras Deo exponunt, non ut Deum instruant, sed ut petitiones nostras igneis suis affectioiiibus Deo acceptas faciant, sicut advocati decoris orationibus aliorum causam defendunt et ornant: absque dubio iiobis magnum auxilium praestant, et sic faciunt ad ordinum suo- rum. reparalionem, et nihilominus sequuntur cari- tatis sollicitudinem et efiicacius nos adiuvant, quam alii impngnent'.