Text List

II, Distinctio 10, A. 2, Q. 1

II, Distinctio 10, A. 2, Q. 1

Utrum Angeli mittantur ad inflammandum affectum.

Circa primum sic proceditur. Et quod mittantur ad inflammandum affeclum, videtur.

1. Angelus, qui missus est ad Isaiam, sicut dicit Dionysius ^ , dicitur esse unus de Serapliim , quia missus est ad incendendum et inflammandum : sed inflammatio respicit affectum: ergo etc.

2. Item, actus liierarchiarum , sicut vult Dionysius, de Angelica Hierarchia, "sunt nilhiminare, purgare, perficere": ergo si purgatio respicit remo- tionem sordium, et sordidatio respicit affectum quan- tum ad concupiscentiae vitium ; videtur e conlrario, quod Angelus mittatur ad inflammandum affectum per amorem sanctum et mundum.

3. Item, hoc videtur ratione. Bonum, secundum quod bonum , est diffusivum sui " ; sed Angehis bea- tus est perfecte bonus: ergo potest bonitalem dif- fundere. Sed honum ut bonum respicit affectum : ergo videtur, quod cum affectus noster secundum susceptionem bonilatis habeat perfici et inflammari, quod ad hoc possit et debeat Angehis mitti, ut no- strum affectum inflammet et perficial.

4. Item, nos videmus in naturalibus, quod illud quod est inflammatum, dum alteri rei inflammabili approximat, ipsam inflammat: ergo si affectus ange- licus est igne divini amoris inflammalus et repletus, et in sua missione nobis approximat, ergo affectus noslros inflammat.

Ad oppositum arguitur ita: 1. Secundum affe- nndaiiienia.ctum nostrum potissiuie consistil arbitrii libertas; sed nihil nisi soius Deus polest super hberum arbilrium, cum sit sub Deo polentissinumi * : ergo nulla crea- tura, quanlumcumquo nol)ilis et perfecta, potest in- flammare vel perficere affeclum noslrum.

2. Item, secundum affectum nostrum maxime consistit iustitia el aequilas — "iustilia enim est rectitudo voluntatis propler se servata", ul dicit Anselmus ^ — sed solius summae iustiliae est volun- tatem nostram rectificare: ergo eius solius est afte- ctum inflamraare.

3. Item, secundum rectara inflaramalionera affe- ctus consistit caritas: ergo si caritas vel est Spiritus sanctus, vel immediate a Spiritu sancto% inflam- matio affectus noslri non potest esse ab aliquo alio.

4. Item, secundum affeclum noslrum raaxime consislit aniraae noslrae deiformitas ': si ergo solius Dei est deiforniera efljcere, solius Dei est in afl"ectum nostrum influere : ergo illud non spectat ad ministe- riura Angelorura.

CONCLUSIO

Angeli honi affectum nostrum inflammant, non principaliter efficiendo, sed excitando et adiu- vando.

Respondeo: Ad praedictorum inlelligentiam no- Distinctio. tandum est , quod affectum nostrum inflaramari ab aliquo dupliciter potest inlelligi: aut ila, quod inflaranietur ab aliquo sicut a principali agente et effwiente, aut sicut ab excitante et adiuvanle. Et secundum istum duplicera modura intelligendi du- pliciter intellexerunt aliqui affectura nostrura ab An- gelis inflammari el perflci; sed priraus intelleclus est haereticus, secundus vero catholicus.

Priraura intelleclum habuerunt aliqui philoso- opinio hac- phorum '. Posuerunt enira , quod aniraa esset instru- '"""'■ mentum intelligentiae et quod intelligentia influeret super animara , sicut influit agens super instrumen- tum; unde dixerunl, quod anima Iriplicem habet operationem : animalem, inteUectualem el divmam. Armnalem ex se ipsa, intelleclualem e.x. influentia angelica, sed divinam ex inflnentia divina. — Sed I Mi|irotiaiur. ista positlo Bst contra veritatem catholicam et piam. Qui enim hoc posueriint, non intellexerunt arbi- trii libertatem neque aniinae dignitatem neque bea- titudinis sublimitatem ; quae si intellexissent, sicut beatus Augustinus \ egregius doctor, posuit, ani- mam immediate a Deo compleri et moveri et beati- ficari dixissent, ut beatus Augustinus. Unde beatus Augustinus ubicumque de mente loquitur , istum errorem exstirpat, ostendens, quod ita immediate anima secundum mentem uuitur Deo, sicut et mens angelica.

Si autem inteliigatur secundo modo, sic habet veritatem ; et hoc modo intellexit beatus Dionysius in hbro de Angelica Hierarchia, et per hunc etiam modum ab Angelo dicitur Propheta fuisse incensus.

1. 2. Et per hoc patet responsio ad duo prima.

3. Ad iliud vero quod obiicitur, quod bo- num est diflusivum sui: dicendum, quod difl^usio dupliciter potest-esse a bono: aut per modum rmt/- tiplicationis , sicut calor vel lumen dicitur se diffun- dere; aut per modum utilis operationis , per quera modum dicitur bonus homo bonitatem suam diffun- dere, dum ad hoc operatur et laborat, ut alii bo- nilatera non ab ipso, sed a Deo suscipiant. Et per hunc niodum intelligenda est diffusio in bonitate vel caritate angehca.

4. Ad illud quod obiicitur, quod inflammatum coniunctum inflamraabili inflammat; dicendum, quod verum est, quando illa inflammatio esl pet eductio- nem alicuius de materia; ibi enim quod est in actu potest educere aliquid , quod est in potentia. Quando vero aliquid habet inflammari per caloris infusionem, non haljet verilateui, quia lioc modo non inflamma- tur aliquid nisi per coniunctionem sui cum principio caloris, quod calorem natum est infundere. Et per hunc modum est intlammari in spiritualibus % ubi flamraa est araor divinus, non ex ipsa anima pro- ductus, sed potius a Deo infusus; et ideo hunc ca- lorera non potest in nobis angelicus spiritus efficere, quamquara aliquo modo ad eius susceptionem possit nos excitare.

PrevBack to TopNext