II, Distinctio 10, A. 2, Q. 2
II, Distinctio 10, A. 2, Q. 2
Utrum Angeli mittantur ad illuminandum nostrum intellectum.
Secundo quaeritur, utrum Angelus mittatur ad illuminandum nostrum intellectum. Et quod sic, vi- detur.
1. Ita dicil Dionysius in libro de Angelica Hie- Ad opposi- rarchia": "Ordinatio congruae dihicidationis claritatem primo apparentem ut in coiiiosis effusionibus excellentissimis manifestat essentiis, et per eas, quae post sunt essentiae, divinuin participant radium". Ex hac littera manifeste colligitur, qnod Deus nos illuminat mediantibus Angelis.
2. Item, in libro de Motucordis' ita defmitur anima: "Anima est substantia incorporea, intelle- ctualis, earum illuminationum , quae sunt a primo, ultima relatione perceptiva". Ergo inter relationem animae ad Deum, cum percipit illuminationem, cadit alia relatio media; sed haec non est nisi relatio substantiae angelicae : ergo videtur , quod anima il- luminetur a Deo, mediante Angelo.
3. Item, Angeli sunt lumina spiritualia"; sed quia iiitellectus noster agens lumen est, dum se con- vertit super phantasmata, abstrahit et depurat et hoc modo illuminat: ergo si angelicus intellectus multo magis in actu est quam noster, ergo multo magis iiitellectum nostrum possibilem illuminare potest.
4. Item, planum est, quod Angeh niulta nobis revelant spiritualia, quae non sunt nata cadere et recipi nec in sensu nec in imaginatione: ergo vide- tur, quod immediate possint intellectui nostro simi- litudines imprimere; sed talis impressio non potest esse sine illuminatione: ergo etc.
8. Item, Aogelus dicitur purgare, illuminare et perflcere ' : ergo si hoc solum conveniret ei per modum excitantis, cum similiter unus homo exci- tet alterum , videtur , quod homo diceretur illumi- nare, purgare et perficere. Quodsi homo non dici- tur esse purgator nec illuminator, sicut Angelus, videtur, quod Angelus possit animam a superiori illuminare.
6. Item , multo plus potest Angelus beatus quam diabolus ; sed daemon potest in nobis varias cogitationes excitare et ab iDferiori suggerere: ergo videtur, quod Angelus illuminatus per gloriam, cum sit anima nostra superior et luminosior, ipsam possit a superiori illuminare.
Ad oppositum: i. Augustinus in libro Octoginta nndamenia.trium Quaestionum : "Mentem dicimus, quae ita ad imaginem Dei facta est , ut immediate a prinia ve- ritate formetur" ; et in pluribus locis dicit, quod "inter mentem et Deum nihil cadit medium": ergo si intelligentia nostra attenditur secundum animae snprenmm, videtur, quod non possit illuminari ab Angelo.
2. Item, super illud Psalmi^: "Manus tuae, Do- mine, fecenmt me el plasmaverunt me" etc, dicit Glossa: "Deus per semetipsum irradiat pias men- tes": ergo non videtur , quod per angelicum mini- sterium.
3. Item, facilius est producere formas corpo- rales, quam sit dare illuminationes spirituales ; sed Angelus formam naturalem non potest producere tanquam principale agens, sed soluni exterius dis- ponere ° : ergo multo fortius nec illuminationem spi- ritualem potest animae dare.
4. Item, si Angelus illuminat animam , aut illu- minat immittendo ei \\\iam proprium , aut creando novum. Si immittendo lumen propriimi, cum lumen suum non sit extra ipsum: ergo Angelus illabitur animae ; quod est solius Dei proprium '. Si dando nouum, aut producendo ex aliquo, aut de nihilo. Si ex aliquo, quaero, ex quo? Quod cum non sit dare, sequitur, quod Angehis producat ex nihUo , et ita, quod sit creator.
b. Item, si Angelus illuminat animam, autper medium, aut sine medio. Si per medium, quaero, quid sit illud medium deferens spiritualem illumi- nationem; et cum deferens spiritualem illuminatio- nem non possit esse nisi spiritus, inter animam illurainatam et Angelum illuminantem est ponere medium\ Et iterum quaeritur de illo, sicut de pri- mo : ergo vel erit abire in infinitum , vel non est ponere medium. Si immediate illuminat ipsam ani- maui, ergo videtur, quod sit in ipsa anima, et ita quod illabatur animae.
6. Item, ita immediate nata est ferri in Deum intelligentia , ut voluntas: ergo si Angelus non potest voluntatem rectificare % non poterit intelligentiam illuminare.
Iuxta hoc quaeritur, penes quid accipiantur Quaosiio isti tres actus , videlicet illuminare , purgare et '""'*°°'- perficere.
CONCLUSIO.
Angelus inferiorem animae portionem potest illuminare, non lumen infundendo nec tantum offerendo sicut obiectum vel speculum, sed etiam vivaciter excitando.
Respondeo : Dicendum , quod animam quoad concinsio i. superiorem portionem rationis illuminare solius Dei est proprium, sicut in piuribus locis ostendit Au- gustinus; quamvis aliqui'", non intelligentes totius opinio i. veritatis principium, posuerint aliud, videlieet intel- lectum nostrum non pervenire ad lumen primum , sed perflci et illuminari a primo lumine per lumen intelligentiae mediuni. — Sed hoc est simpliciter tan- quam erroneum respuendum, cum in muUis locis beatus Augiistinus ostendat contrarium, et etiam sa- cra Scriptura hoc dicat, sicut loannis primo^ dici- tur : Erat lux vera, quae illuminat etc, quae quidem non est lux creaiurae, sed lux divinae sa- pientiae et veritatis aeternae. In qua haec animad- vertenda sunt, quod est, quod intelligit et quod cetera intelligere facit, sicut videmus in isto sole materiali respectu sensibilium ". Et huius potissi- Notandam. mum signuni fuit, quod intellectus noster in aspectu summi luminis natus est beatificari nec unquam aliquo potest esse contentus, quousque perducalur ad illius clarum aspectum.
Animam igitur quoad supremam partem Ange- lus non potest illuminare, sed quantum ad inferio- opinio 2, rem partem rationis posuerunt catholici traclatores , inieiiecS'. animas nosti-as a beatis .\ngelis per eorum revela- tiones illuminari. Hoc autem tripliciter potest intel- hgi: uno modo, ut intelligatur Angelus inferiorem portionem illuminare per moduni luminis irradian- tis; alio modo, ut inteliigatur illuminare permodum speculi offerentis; lertio modo, ut intelligatur illu- minare per modum linguae vivaciter exprimentis ^. Omnes hi modi, etsi aliquo modo sint intelligibiles , cum Angelus sit lumen et speculum eX habeat etiam spiritualis interpretationis sive loculionis officium, praefcriur sustineri possunt^; tertius tamen modus intelligibihor est. Non enim multum bene apparet, quomodo An- gelus irradiel, nec quomodo se offerat aspectui ani- mae; sed hoc satis inlelligibile est, quomodo Angelus possit animae quod concepit suggerere. Et sicut doctor, dum exterius loquitur. excitat intellectum et viam parat ad intelligendum, et viva et efficax locutio quadam sua vivacitate ad intellectum nostrum habet ingressum, dum sonat in aure corporis exle- rius, ratione cuius etiam libentius audit homo bo- num clericum , cuius sermo est efficax et vivus , "cum habeat aliquid latentis energiae vivae vocis actus", ut dicit Hieronymus"; sic etiam suo modo intelligendum est , quod Angelus hoc possit facere interins; et sic illuminat, non lumen infundendo nec solum offerendo sicut obiectum vel speculum , sed etiam vivaciter excitando, sicut doctor exterior, et adhuc efQcaciori modo.
His visis, patet responsio pro magna parte ad obiecta ad utramque parteni. Nam rationes osten- dentes , quod Angelus non potest intellectum no- strum illuminare, loquuntur de intellectu quantum ad superiorem portionem, scilicet mentem, et de illuminatione, quae quidem est per luminis infu- sionem ; et hoc solius Dei est proprium , sicut prae- dictum est; unde rationes illae concedendae sunt.
1. Ad illud vero quod obiicitur de Dionysio, iam patet responsio. Dico enim , quod loquitur de illuminatione secundo modo, non primo.
2. Ad illud quod obiicitur de illa definitione animae, dicendum, quod ultima vel secunda rela- tione dicitur anima illuminationes a Deo perci- pere , non quia Angelus cadat medium inter Deum et animam per modum influentis , sed quia perfe- ctius et nobilius illuminatur a Deo Angelus quam anima per naturam; et ideo dicitur ista illuminatio secunda , non ordine causalitatis , sed dignilatis ''.
3. .\d illud quod obiicitur , quod Angeli sunt lumina; dicendum, quod verum est; sed non Ideo dicuntur lumina , quia luinen suum diffundant exte- rius in alia ' , sed quia intra se lucent. Non enim est simile de corporali lumine et spirifuali. Lumen enim spirituale propter sui dignitatem a fonte lumi- nis immediate procedit. cum non possit habere me- dium deferens. Lumen autein corporale per medium recipitur et defertur, et sicut potest deferri et re- cipi , sic etiam potest reddi ; et sic illuminatum potest illuminare , sicut patet in luna.
4. Ad illud quod obiicitur, quod multa nobis revelanl, quae nobis per sensum non exprimunt; dicendum, quod illud non concludit, quod imme- diate influanl in intellectum ; hoc eniin potest fieri , si immediate intellectui suggerant. Nec adhuc illud oportet, sed etiam pote.st fieri mediante virtute phantastica. Sicut enim videmus, quod ego non possiim tibi aliqiiid ostendere, nisi mediantibus sen- sibus et viribus inferioribus , quia intellectus tuus non esl natus a superiori aliquid suscipere nisi a Deo influente ; tamen nihil est in me adeo spiri- tuale, quin mediante verbo sensibili possim illud intelligentiae luae depromere , et ita tecum loqui de spiritualibus , sicut de corporalihus : multo fortius potest hoc Angehis fcicere in virtute interiori, quae elevatior est quam sensus exterior, quadam spiri- tuah locutione et phantasmalum exaltatione.
5. 6. Ad illud quod obiicitur, quod si solum pos- set per modum excitantis, tunc non posset amplius quam Iiomo, vel etiam malus angelus; dicendum, quod etsi hoc ^ possit homo vel angelus nialus , tanien ex hoc non sequitur, quod adaequantur in potentia et virtule exprimendi , ciuia per eandem viam contingit bene et melius docere, sicut patet- Per aures enim exteriores addiscimus a sapiente doctore et fatuo, sed multo melius nos docet qiii lumen sapientiae habet, quam qui illo caret; sic et in Angelo intelligendum est se habere. — Et per hoc patent illa duo ultima , quia non est simile nec de homine nec de daemone ; neuter eniin potest instruere ^ ita efQcaciter, cum non haheant tantura lumen sapientiae.
Ad illud quod ultimo quaerebatur, quomodo liat Aa quacst. distinctio istorum actuum ; dicendum, cpod unus mo- dus dicendi est, quod illi tres actus respiciunt intel- lectum, ut purgatio sit in initio, illwninatio in pro- gressu et perfectio in termino. — Vel aliter, ut noten- Auter. tur ibi tria, ad quae ordinalur eruditio vel doctrina angelica : primum est ad remotionem impedimento- rum ; secundum est ad cognitionem verorum ; ter- tium est ad dilectionem bonorum \ Ad haec autem ordinatur per modum exeitantis , sicut sermo bene praedicantis ; et ideo non irratiouabiliter bonus doctor et praedicator dicitur illuminare et purgare et perficere suos auditores, sicut expresse beatus Dionysius in libro de Angelica Hierarchia ^ dat in- telligere.