II, Distinctio 11, A. 2, Q. 4
II, Distinctio 11, A. 2, Q. 4
Dubia
DUB. I
In parte ista sunt dubitationes circa lilteram, et primo quaeritur de hoc quod dicit Hieronymus, quod unaquaeque anima ab ortu nativitatis ha- beat Angelum delegatum. Videtur enim falsum, quia cum anima parvuli in ortu suae nalivitatis non possit mereri nec demereri nec sit capax ' disciplinae , videtur, quod frnstra Angelus se occupet circa il- lum pro illo tempore; sicut si aliquis doctor vellet erudire parvulum vagientem. Quodsi tu dicas, quod Angelus custodit non erudiendo quantum ad spiri- tum, sed defendendo quantum ad corpus; tunc vi- detur, quod cum in pari periculo sit puer non na- tus et natus quantum ;id corpus, qiiod debeat custo- diri ante nativitatis ortum.
Respondeo : Dicendum , quod, sicut dicit Hiero- nymi auctoritas, intelligendum est, quod ad custo- diam liominis Angelus deputalur ab ortu nativitatis; otandDm. et nou soluni intelligit de nativitate ex utero, sed etiam de nativitate in utero. Ex tunc enim, non ante, debet angelica custodia circa eum qui nasci- turus esl, deputari , quia illa custodia principalius respicit spiritum quam corpus; et ideo non debet specialem Angelum ad sui cuslodiam habere, ante- quam spiritus infundatur. Non debel eliam difl^erre, quia ex tunc defendere potest et adiuvare, magis lamen ' secunduiii tempora diversa. Dum enim est in utero parvulus, potesl interimi et damnari; dum est extra uterum ante adultam aetatem, potest a baptismate impediri; dum est in adulla aetate, ad diversa peccata potest pertrahi. Contra haec omnia in his tribus statibus debet sibi angelica custodia deputari, ut per eam ab his malis possit erui et ab adversario defendi. Et hi effectus satis sunt plani, qui sunt per hberationem a malo. — Utrum incidens 1 ,. .... quaest. autein parvulus. quamdiu caret usu ratioms, ah- quem occultum effectum habeat quantum ad habi- litationem et directiouem in bonum, assignare est diflicile, sed negare non est tutum ^
DUB. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit: Constat , omnes Angelos in cognitionem divinorum myste- riorum secundum processum temporis profecisse. Hoc enim videtur esse contra Gregorium, qui dicit in Dialogo": "Quid est quod non videant, qui vi- dentem omnia vident" ? Si ergo videnmt quasi a principio temporis exemplar divinnm, videtur, quod in nullius cognitione defecerunt. Si tu dicas, quod intelligit de omnibus, quae sunt de necessitate sa- lutis , sicut dicit Magister in littera ■ ; olnicitur con- tra hoc, quia unum solum est illud quod est de essentia salutis: ergo non deberet dicere ratione il- lius, quod omnia sciant, quasi beatitudo esset in mullis. Praeterea, si illud exemplar divinum est ratio omnium , et qui cognoscit rationem rei cogno- scit ipsam rem; videtur, quod Angelus ornnes res creatas cognoscat, dum illud unum cognoscit. — Et si profecerunt secunduin processum temporis, ergo videtur, quod eorum cognitio subiaceat trans- mutatiuni temporali; et ita non videntiir esse beati.
Respondeo: Dicendum. quod cognitio in Angelis quaedam est a natura, quaedam est a gratia. Cognitio vero, quae est a natura, duplex est. Quae- dam enim dicitur esse a natura, quia naturaliter inserta, ut cognitio eorum quae sunt de prima mundi constitutione ; et quantum ad hanc Angeli non proficiunt nec deficiunt, quia quantum ad hanc habuerunt plene ' species omnium. Alio modo co- " gnitio a natura dicitur cognitio, quae est per na- turalem potentiam , sive sit innata sive acquisita ; et quantum ad hanc profecerunt .\ngeli secundum proce'ssum temporis per multiplicem experientiam et conversionera super his qnae de novo tiunt. — Simi- sabdisiin- liter cognitio a gratia duplex est: quaedam a gra- tia fixa, quaedam a gratia influente^. Sicut enim in membris corporalibus ponuntur quaedam virtules influentes , quaedam fixae , sive vita quaedam in- fluens, quaedam fixa; sic inteljigendum est et in spi- ritualibus membris sive spiritijjus angelicis. Gralia fixa dicitur esse gratia confirmationis. Cognitio pro- cedens ab hac gratia est visio aeternae lucis , in qua nec proficiunt Angeli nec decrescunt. Cognitio vero, quae est a gratia influente, est cognitio re- velationis, quae ideo vocatur influens, quia non semper revelat Deus mysteria, sed pro loco et tem- pore; et secundum hanc intelligit Magister Angelos profecisse . non quia apertius viderint Verbum , sed quia revelatio aliqua facta est eis a Verbo.
Ad illud ergo quod obiicitur, quod non profi- ciunt, quia vident omnia, videndo Verbum; dicen- dum, quod illud dictum est non per propr-ietatem, sed per aequivalentiam et sufficientiam , quia co- gnitio sohus Verbi adeo suflicit Angelis, sicut si haberent cognitionem omnis rei , etiam in particu- lari.
Ad illud quod obiicitur, quod vident omnium rationem; dicendum, quod speculum aeternum est speculum volunlarium, et exemplar illud est volun- tarie ductivum ; ideo quantumcumque quis in eo aspiciat, nihil in eo videt, nisi quantum ipsum vult revelare.
Ad illud vero quod obiicitur de transmutatione temporis, dicendum, quod etsi cognitio beatitudinis tempori non subiaceat, tamen cogitationes et affe- ctiones et eliam cognitiones Angelorum circa haec creata nihil impedit variari per tempora. Dicit enim Augustinus super Genesim ad litteram ^, quod "Deus spiritualem creaturam movet per tempora, non per loca". — Et haec de Angelis dicta sufficiant.