Text List

II, Distinctio 11, A. 2, Q. 3

II, Distinctio 11, A. 2, Q. 3

Utrum Angelus ex damnatione custoditi incurrat aliquod detrimentum.

Tertio quaeritur, utrum ex damnatione custo- diti incurrat Angelus aliquod detrimentum. Et quod sic, videtur.

1. Tertii Regum vigesimo': Custodi virum '■^i owos'- istum ; qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima illius ; ex quo colligitur, quod Dominus eo pacto committit ad custodiendum , quod, si custodi- tus amittitur, de manu custodis requiratur. Si ergo homo perdilur , videtur , qund Angelus ipsum custo- diens incurrat salutis suae periculum ; et hoc vide- tur dicere Origenes supei' illud Nuuierorum vige- siuio quinto': Iniliati sunt Beelphegor ; Glossa : "Praeest Angelus bouus, qui pro delictis culpatur et pro bene gestis laudatur".

2. Item, Isaiae trigesimo tertio': "Angeli pacis aniare flebunt" ; constat autem, quod non flebunt nisi propter miseriam et damnatiouera hominum: ergo si illis maxime compatiuntur, quos custodiunt, videtur, quod de damnatione illorum incurraut ge- milum et planctuni , et ita aliquod gaudii delri- mentum.

3. Item, "si oppositum est causa oppositi , et propositum propositi^" ; sed salvatio hominum cu- stoditorum generat in Angelis custodientibus gau- dium et congratulationem : ergo damnatio generabit gemitum et compassionem.

4. Ilem, sicut completio desiderii delectat ani- mam, ita frustralio contristat ■* ; sed Angelus, quia cupit, salvari eum quem custodit, gaudet, cum ille salvatur, quia desiderium eius impletur: ergo cum ex eius daranatione frustretur, videtur etc.

5. Itera, poena Arii semper crescit propter multiplicationera eorum quos per errorera suura ad damnationem trahit^: ergo per oppositum ex nostra salvatione crescit Angelorum praeraium nos custodientium. Si ergo nos damnaraur, cum ipsi glo- riari debeant in nobis sive de nobis, videtur. quod patiantur gloriae detrimentum.

6. Item, angeli raali gaudent, dum possunt hominem pertrahere ad supplicia, et hoc est, quia homines odiunt, quos exercitant et tentant: ergo si boni Angeli diligunt illos quos custodiunt, videtur, quod per oppositum doleant.

Contra: 1. Bonus Angelus est bealus; sed bea- undamenia.tus est cui ad nutum cuncta succedunt \: ei autem qui huiusmodi est, non potesl aliquod accidere de- trimentum: ergo videtur, quod ex daranatione eo- rura quos custodiunt, nullum detrimentum incurrant.

2. Item, Angelus bonus voluntatem suam divi- nae voluntati conformat: ergo si Deus non vult salvare nisi praedestinatos. videtur, quod nec Ange- lus bonus: ergo si nullus praedestinatus daranatur, nullus daninatur, queni Angelus bonus non velit damnari : ergo videtur , quod ex nullius damnatione tristetur.

3. Itera, dolor et tristitia non est sine poena, et poena non est sine culpa praevia ' ; sed in beatis Angelis nunquam fuit culpa: ergo nec fuit nec po- test esse tristitia.

4. Itera, Angelus non raagis meretur in mini- strando bono quam raalo , cura ex voluntate aequa- liter bona " miiiistret utrique: ergo si remuneratio pensatur secundum raeritum, non minus reraune- ratur Angelus, cum custodit praescitum, quam cum custodit praedestinalum: ergo videtur, quod ex il- lius danuiatione nullum incurrat Angelus detri- mentura.

Iuxta hoc quaeritur, utrum Angelus tw/rt illum Qoaesim in- quem custodit, salvari, cum revelatura est sibi, ipsum °"*''°' '' esse praescitura. Si non vult ipsum salvari , ergo videtur eum custodire invite; si vult, ergo videtur, quod voluntas eius voluntati divinae non conforme- tur nec quod etiam inipleatur.

Itera, cum custodit praescitura, quaero: quod Quaest. m- praemium ei ex hoc redditur ? Substantiale non, constat; accidentale non, ut videtur, quia illud consistit circa salvationeni eoruni quos custodiunl. sicut patet in praeniio aureolae, quod habent prae- dicantes ".

CONCLUSIO

Angeli ex damnatione eorum rjuos custodiunt , nec concipiunt gemitum nec incurrunt ali- quod gloriae detrimentum.

Respondeo : Ad praedictoruni intelligentiara est notanduni, quod circa hoc diversimode senserunt diversi.

Quidara enira dicere voluerunt, quod Angeli opinio i. beati ex daranatione eoruin quos custodiunt, etsi non incurrant detrimentum gloriae, concipiunt ta- meii gemitum misericordiae. Quamvis enim sint ex sublimitate gloriae immortales et impassibiles, non sunt tamen incorapassibiles. Et hoc accipiunt ex quodara verbo Bernardi '", qui videtur hoc dicere; et dicunt. verbum Isaiae superius dictum sic in- telligendum esse. — Sed taraen illud non videtur improbaiur. intelligibile, quomodo aliquis possit compaii et non pati. Nec illud videtur probabile, quod Angeli ali- qua pietate et misericordia fleclantur ad reprobos, cum ipsi maxirae zelent iustitiara et divinara glo- riam , utpote qui iara sunt constituti in perfecto statu iustitiae. Propter quod dicit Gregorius in quadam honiilia ', qiiod ad reprobos non habent com- passionem inslorum aoimae. Ait enim sic : "lusto- rum animae, etsi naturae suae bonitate misericor- diam habent, iam nunc, auctoris sui iustitiae con- iunctae , tanta rectitudine constringuntur, ut nuUa ad reprobos compassione moveantur" ; loquitur de Beatis.

Et propter hoc est aba positio, quod .\ngeh opimo -3. et custodientes ex damnatione eorum quos custodiunt, nec concipiunt gemitum nec mcurrunt aliquod glo- riae detrlmentum. Gemitum non concipiunt propter plenitudinem gaudii, quod adeo perfectum est, ut nuUo modo suscipiat admixtionem contrarii. Detri- meiitum etiam non patiuntur propter stabilitatem boni adepti: iiihil enim habent quod possint amit- tere , nec ex parte meriti nec ex parte praemii, cum sint in gloria et in iustitia conflrmati. Et quo- niam detrimenlmn dicit amissionem ahcuius boni habiti , ideo ex nullo eventu detrimentuin ahquod possunt pati. — Et concedendae sunt rahones, quae ad hoc inducuntur.

1 . -2. .\d illud vero quod obiicitur , quod Deus soiaiio op- requiret animain cusloditi de manu custodientis : positoram. dicendnm, quod verum est, cum perit propter ca- stodis negligentiam. Et quia in beatis ,\ngehs nulla cadit neghgentia, ideo de manu ipsornm nuUus damnatus 1'equiritur. Et propterea verbum Origenis, quod se^iuitur, si sunpliciter inteUigalur, est falsuni. NuUo enim modo ,\ngeh boni culpabuntur nec in iudicium adducentur; nisi forte quis dicat, hoc de- bere intelligi, qaod adducentur in iudicium non ad suam condeinnationem , sed ad manifestandum, quod reprobi ex sua sunt daranati malitia, non ex suo- rum custodum negligentia; vel nisi quis intelligat verbum Origenis, ut Angeli dicantur ibi praelati. — Et per hunc modum verbum Isaiae, qnod sub- sequitur, potest intelligi vel exponi, ut Angeli pa- cis dicantur ibi boni praelati. Si tamen quis intel- ligit de Angelis beatis secundum veritatem, ama- riludo fletus non indicat veritatem doloris. sed aliquam conformitatem notat in signo vel effectu exteriori ; et potest iUud inteUigi dictum per anthro- popathon , sicut dicitur Deus tactus fuisse dolore cordis intrinsecus , Genesis sexto ".

3. Ad illud qnod obiicitur, quod si oppositum est causa opposili etc; dicendum, quod ista maxima habet instantiam , ubi alterum inest per naturam sive ad modum naturae, sicut et illa, quod oppo- sita nata sunt tieri circa idem ^. Et quoniam Ange- lus bealus est susceptibilis gaudii , sed non tristitiae , ideo gaudere potest de salute, quamvis non triste- tur ex damnatione.

4. Ad illud quod obiicitur, quod frustratio de- siderii contristat; dicendum , quod tunc desiderium frustratur, quando quis aliquid appetit in omnem eventum sive absolute, et illud non evenit ; quando vero appetit sub conditione, et illa conditio non stat , si illud quod appetit, non evenit, propter hoc non di- citur desiderium frustrari*. Et sic est in proposito. Nam Angelus appetit, eum quem custodit, beatificari, si ipse vohierit fideliter adhaerere Christo; et hoc nunquara fallit, quin eveniat. Et quia ille qui damna- tur, recedit ab apposita condilione, ideo in deside- rio Angeli nullain ponit frustrationem, dum non ad id pervenit, quod sibi Angelus appetebat.

5. Ad illud quod obiicitur, quod ex nostra sal- vatione crescit Angelorum praemiura ; dicendum , quod verura est, quod crescit praemium accidentale; non tamen sequitur ex hoc, quod ex defectu salutis incurrant Angeli detriinentum vel damnum, quia delriinentum vel damnum est respectu rei iam habitae. Si autem sit respectu rei habendae , hoc solum est, quando ex impedimento aliqua remanet indigentia et imperfectio in eo qui impeditur. Hoc autem non est sic in propo.sito, quia, quanturacum- que ille qui custoditur, daranetur, nihilominus ta- Moiandam, raen Angelus habet suum praeraiura salvum et quan- tum ad gaudium, quod habet in Deo , et quantum ad gaudium, quod habet in se ipso sive de bono proprio — gaudebit enim de bonis operibus , quae circa illum fecit quem custodivit — • et quantum etiam ad gaudium, quod habet in alio, quia cum unus cadit, alter coronam suam accipit , sicut fuit expositum in primo libro°; et ideo, si ruina ange- lica non reparatur ex illo quem custodit, reparabi- tur ex alio. Quamvis ergo propter culpara illius, ne de eo gaudeat, patiatur impedimentmn , et ex tali tropo fortassis dicat Origenes, ipsuni esse cul- pandum; nullum taraen ex hoc incurril cletri- mentum.

6. Ad illud quod obiicilur, quod angelus ma- lus gaudet de dainnatione: ergo etc. ; dicendura, quod non est siinile, quia, sicut non est reperire malum oauiino impermixtum bono, est tamen re- perire bonum omnino impermixtum m;ilo; sic re- probatio angelorura aliquo modo admittit gaudium, licet impurum, sed perfecta beatilicatio nullum pa- titur secuin tormentum vel gemituin.

Ex praedictis patent illa duo, qiiae ultiino quaerebantur , scilicet de voluntate et praemio An- est fiiiis artihcis: unus inse, et alter mi ato, sicut Ad q™est. patet m rhetore ', cums finis est loqui ornate, et hic est finis in se, et alter. alii persuadere, et hic est finis in alio; sic etiam duplex est praemium Angeli accidenlale: unum, quo gaudet de bonis ope- ribus, quae fecit; aliujj, quo gmdeX de salute eius, quem custodivit. Et quemadmodum artifex, si ha- beat finem primum et careat secundo, nihilominus perfecte dicitur habere methodum, si ex contingen- tibus nihil omiserit; sic Angelus, qui fldehter cu- stodivit eum qui ex culpa sua damnatur, perfe- ctum habet meritum et praemium, dum de bonis suis operibus gloriatur. Gaudium autem illud, quod est de multiplicatione bonorum operum, non est praemium substantiale , cuni non sit de summo bono, sed accidentale ; nec tamen est aureola, quia non omne praemium accidentale est a,ureola, sed illud solum , quod habet praeexcellentiam

PrevBack to TopNext