Text List

II, Distinctio 11, Diviso Textus

II, Distinctio 11, Diviso Textus

Supra delerminavit Magister de Angelorum mi- nisterio quantum ad ipsos Angelos niinislrantes. In hac parte determinat de Angelorum ministerio per comparationem ad hominem, cui ministrant. Et quo- niam omne officium sive ministerium laudabile et honum debel haljere praemium, ideo pars ista ha- bet duas partes. In prima determinat, quaiiter An- geli, hominibus ministrando, eos custodiunt. In se- cunda vero qnaerit, utrum Angeli ex ipso actu ministrandi in merito vel in praemio proflciant, et incipit illa secunda pars ibi: Praelerea illud con- siderari oportet etc.

Prima pars habet duas. In prima oslendit, quod Angeli deputantur ad custodiam liominum '. In secunda quaerit et determinat, ntrum singuli depu- tentur ad custodiam singulorum , ibi : Solet autem quaeri, utrum singuli etc.

Similiter secimda pars principalis duas habet secundum duas opiniones, secundum quas duplici- ter determinat quaestionem propositam. In prima parte ponit primam opinionem, quae incipit ibi: Praeterea illud considerari oportet etc. In secunda secundam, ibi: Alii aiUem dicunt, Angelos in con- firmatione etc. Subdivisiones autem partium et in- tellectus Magistri patent in littera. Nam totalis in- tentio dislinctionis versatur circa duo , videlicet circa custodiam et eius consequentia vel annexa.

PrevBack to TopNext