II, Distinctio 10, A. 3, Q. 3
II, Distinctio 10, A. 3, Q. 3
DUB. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram, et primo quaeritur de hoc quod dicit in litlera: Qui natura sunt spiritus aliquando angeli, id esl nuntii fiunt. Cum enim non sint tantum boni Angeli, sed etiam mali, videtur, quod Deus non tantum- modo mittat bonos spiritus, immo etiam malos. Et hoc videtur per illud quod dicitur tertii Regum ultimo \ nbi Dominus dixit ad spiritum mendacii: Egredere, et fac ita; videtur enim, quod Deus miserit angelum malum. Et expressius in Psalmo ^ super illud: Immissiones per angelos malos; ibi dicit Glossa, quod "angeli mali mittuntur". Et expressissime Matthaei octavo '^: Milte nos in porcos. — Ad oppositum est: quia, cum intentio malorum angelorum sit perdere omnes, et Dei intentio sit salvare ; non videtur . quod debeat eos aliquo modo mittere, imino potius impedire. — itein, si hos mit- tit, tunc ergo sunt nuntii Domini: ergo debent dici angeli Domini; quod tamen non dicit Scriptura.
Responteo : Dicendum, quod in exercitio, quo nos diabolus exercitat, duo considerantur: et potestas et usus. Potestas a Deo ei coUala est, usus vero potestatis non est a Deo praecipiente , sed potius permittente. Quoiiiam igitur missio proprie dicit imperium et auctoritatem , ideo daemones non di- cuntur proprie mitti a Deo, nec angeli', sed potius dicuntur angeli diaboli, quia a suo principe diri- guntur et ei obedire intendunt. — Ad oinnes autem illas auctoritates respondendum est, quod intelli- guntur non imperative , sed potius permissive.
DUB. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod medii ordines praeceptum divinum a superioribus acci- piunt et referunt ad inferiores. Ex hoc enim vi- detur, quod unus Angelus mittat alterum, cui con- cordat expositio Gregorii in Moralibus *, arguens ex eo quod legitur in Zacharia, quod unus Angelus dixit ad alium: Loquere ad puerum istum, ubi dicit ipse Gregorius : "Ad Prophetam Angelus Ange- lum mittit, et quem secum gaudere de Deo commu- niter conspicit, et docet et erudit". — Hoc etiam per simile probatur tam in daemonibus quam in hominibus, ubi superiores mittunt inferiores. — Ad oppositum est: quia si Angeli mittuntur ab Angelis, ergo Angeli sunt nuntii Angelorum, et Angelus est minister Angeli, et Angelus habet anctoritatem su- per Angelurn. Si ergo solus Dens est, penes quem residet auctoritas, et solius Dei dicuntur Angeli ministri ei nunlii, sicut dicitur in Psalmo': Qui facil Angelos suos spiritus, videtur, quod a solo Deo debeant mitti.
Respondeo : Dicenduni . quod mittere dicit au- ctoritatem; potest igitur dicere auctoritatem ' prm- cipalem; vel potest dicere potestatem aliquo modo vel auctoritalera subiectam auctoritati principali. Si mittere dicat primam et praecipuam auctoritateni: sic solius Dei est raittere .\ngeIos, tam superiores quam inferiores; totum enim ministerium Angelorum ad divinam auctoritatem et eius complendara volun- tatem refertur; et ideo dicuntur nuntii et ministri solius Dei. Si autem mittere dicat auctoritateni seeundo modo; sic unus Angelus ab altero potest mitti , sicut dicit Gregorius. el ostendunt sequentes auctoritates"; el sic intelligitur illud vei'bum Magistri in littera.
DUB. III.
Itera quaeritur de hoc quod dicit: Hi spiritus, qui miltuntur, percipiunt horum vocabulum, quo- rwn gerunt officium; quod est verbum Diony- sii '. Aiil enini spiritus mittitur ad suum offlcium, aut ad non suum. Si ad suum , ergo cum denomi- netur a suo, non debet sortiri aliud nomen quam propriura. Si ad non suum, ergo usurpat sibi quod est alienum ; et hoc est inordinatura.
Respondeo: Dicendum , quod mitti ad suum officium est duplicitei' : aut suum per veritatem , quia ad hoc deputatus est ; aut suum per appro- priationem. Prirao raodo oranis qui mittitur, mit- titur ad suuni officium. id est ad id ad quod est idoneus. Securido modo mittitur aliquando Angelus ad perficiendura iliius doni usura , quod sibi non appropriatur ; ideo nec ab illo secundum priraara inipositionem noniinis denominatur; nihilorainus ta- men sortitur noraen corapetens illi dono, ut osten- datur, ad quid raittatur.